Skip to the text

Capitulum 4

Quod labor humanus non sufficiat ad promerendam castimoniæ puritatem.

PRO certo tamen sciamus quod, quamvis subierimus omnem abstinentiæ restrictionem, famem, sitim, vigilias, assiduosque labores et incessabile studium lectionis, attamen merito horum laborum acquirere nequeamus perpetuam castimoniæ puritatem, nisi in exercitiis istis jugiter desudantes, doceamur per experientiam incorruptionem castitatis præstari largitate gratiæ Dei. Hinc unusquisque agnoscat debere se infatigabiliter perdurare in exercitiis istis solummodo propter hoc, ut per illorum afflictionem consecutus misericordiam Dei, mereatur divino munere liberari de impugnatione carnis atque dominio præpotentium vitiorum, non ut confidat se per illa adepturum inviolatam hanc corporis castitatem quam cupit.

Tanto igitur desiderio et amore accendamur pro acquirenda hac castitate, quanto ardore optat desiderium suum impleri quicumque cupidissimus appetitor pecuniarum, aut summe ambitiosus, vel qui intolerabili fervet ardore mulieris formosæ : sicque fiet ut dum insatiabili cupiditate succendimur pro integritate perpetua, despiciatur desiderabilis cibus, horreat potus, somnus quoque naturæ debitus respuatur, vel certe capiatur mente attonita et suspecta, tanquam deceptor et fraudulentissimus æmulus puritatis castitati contrarius ; sicque unusquisque effectus maturus examinator integritatis suæ, quotidie gaudeat de puritate sibi collata, et sentiat se eam adeptum non studio suo aut vigilantia, sed protectione divina ; intelligat quoque eam tamdiu suo corpori adhæsuram, quamdiu Deus sua miseratione contulerit et conservaverit eam. Qui enim hanc fidem stabiliter obtinet, nequaquam superbus de sua virtute confidit, nec dissolvitur securitate blandissima, seductus longis induciis seu carentiis fœdi humoris, sciens se protinus maculandum effusione impurissimæ colluvionis, si protectio divina paululum quid ab ipso recesserit. Propter quod indefessis orationibus insistendum est pro omni perseverantia castitatis cum omni contritione humilitateque cordis.

Chapter 256 of 499