Capitulum 3
De mortificatione fornicationis et immunditiæ.
Si ergo vidimus multos abjecisse opes suas pro Christo, ita ut non solum absciderint de cordibus suis possessiones pecuniarum, sed item desiderium earumdem usque in finem, consequens est ut etiam credamus ardorem fornicationis posse exstingui. Non enim conjunxit Apostolus rem impossibilem cum re possibili, sed sciens utrumque esse possibile, docuit ambo mortificanda esse æqualiter. Imo beatus Apostolus confidebat in tantum fornicationem et avaritiam exstirpari posse de cordibus nostris, ut asserat eas debere non solum mortificari, verum etiam nec nominari: Fornicatio, inquiens, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet.1 Insuper docet ea esse æqualiter perniciosa ac excludentia nos a regno Dei, dicendo: Illud autem scitote, quoniam omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hereditatem in regno Christi et Dei;2 item, Nolite errare; neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt.3 Postremo dubitari non debet quin contagia fornicationis et immunditiæ valeant aboleri de membris nostris, quia Apostolus mandavit ea non aliter abscindenda quam avaritiam, stultiloquium, scurrilitatem, ebrietatem ac furta, quæ faciliter amputantur.
Footnotes
Chapter 255 of 499