Capitulum 11
Quid intersit inter continentiam et castitatem.
HINC castitatis perfectio distinguitur a laboriosis continentiæ rudimentis. Hæc est veræ castitatis completio, quæ non impugnans, sed toto horrore detestans carnalium concupiscentiarum motus, retinet jugem ac immobilem puritatem, nec potest aliud esse quam sanctitas. Hoc autem fiet, dum caro desinens contra spiritum concupiscere, consenserit virtuti ac desideriis spiritus, cœperintque caro et spiritus sibi invicem pace firmissima confœderari, ac juxta Psalmistam, habitaverint tanquam fratres in unum, possidentes gratiam illam a Christo promissam, de qua ait : Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo. Quicumque ergo transcenderit gradum intellectualis illius Jacob, id est supplantatoris, ab illa continentiæ colluctatione et vitiorum supplantatione, arefacto femoris nervo, ascendet ad nomen ac meritum Israelis directione perpetua cordis. Quem etiam ordinem beatus propheta David vaticinatione Spiritus Sancti distinxit in Psalmis, dicendo : Notus in Judæa Deus ; id est, in anima quæ adhuc tenetur sub confessione peccatorum suorum : Judæa enim confessio interpretatur ; in Israel autem, id est, in eo qui videt Deum, vel (ut quidam interpretatur) in eo qui rectissimus Dei est, non solum notus est, sed etiam magnum nomen ejus. Deinde ad sublimiora nos provocans, et volens ostendere locum quo Dominus delectatur, adjunxit : Et factus est in pace locus ejus; id est, non in conflictu certaminis colluctationeque vitiorum, sed in castimoniæ pace atque perpetua cordis tranquillitate. Qui ergo meruerit obtinere hunc pacis locum cum exstinctione carnalium passionum, proficiens quoque ex gradu isto, et consequenter effectus spiritualis Sion, id est specula Dei, erit etiam habitatio Dei. Non enim in confli-
Galat. v, 17.
Ps. cxxxii, 1.
Matth. xviii, 19.
Gen. xxvii, 36.
Ibid. xxxii, 25, 28.
Ps. lxxv, 2.
Ibidem.
Ibid. 3. ctu continentiæ, sed in jugi virtutum arce seu specula Dominus commoratur : ubi jam non retundit nec comprimit, sed in perpetuum confringit potentis arcum, ex quo arcu quondam dirigebantur adversum nos cuncta ignita libidinum jacula.1 Videatis ergo quoniam sicut locus Domini non est in colluctatione continentiæ, sed in castitatis pace, ita etiam habitatio ejus sit in specula et contemplatione virtutum. Unde non immerito portæ Sion præferuntur cunctis tabernaculis Jacob :2 Diligit enim Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
Præterea quod arguitis motum carnis inevitabilem esse, per hoc quod dum urina vesicam assidua stillatione impleverit, quieta moveat membra (quamvis motio ista nihil præjudicet veris sectatoribus puritatis ad obtinendum eamdem, si sola necessitas interdum et per soporem excitet motum istum); sciendum est tamen, quod si membra fuerint ita mota, nihilo minus ad quietem propriam reducuntur castitatis imperio, ut fœdentur non solum sine ullo pruritu, sed etiam absque omni recordatione libidinis. Idcirco ut cum lege mentis congruat lex corporalis, ita reprimenda est nimietas etiam in aquæ potatione, ut illa collectio quotidiani humoris pigrius influens membris arefactis, reddat illum corporis motum, quem putatis inevitabilem, non solum rarissimum, sed etiam lentum ac tepidum, atque (ut ita dixerim) ignem concupiscentiæ faciat frigidum, et absque ardore alicujus adustionis rorantem suscitet flammam, instar admirabilis visionis Mosaicæ : ut rubus carnis nostræ noxio igne circumdata non uratur, sicut nec corpora trium puerorum illorum, a quibus excussa est flamma fornacis Chaldaicæ spiritu Dei rorante, ita ut odor ignis non afflaret nec læderet eorum capillos aut fimbrias;34 ut incipiamus quodammodo in hoc corpore possidere quod Sanctis promittitur per Prophetam dicentem : Quum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.5
Footnotes
Chapter 263 of 499