Skip to the text

Capitulum 15

Responsio ad quæstionem inductam.

CHÆREMON : Temerarium satis est certam mensuram temporis definire circa consummationem castitatis perfectæ, de qua loquimur, præsertim in tanta diversitate voluntatum ac virium humanarum; quæ mensura non potest faciliter determinari in materialibus artibus istis ac visibilibus disciplinis. Nempe secundum animi intentionem atque ingenii qualitatem necesse est artes et disciplinas has apprehendi ab unoquoque tardius sive celerius; verumtamen constantissime possumus definire rationem continentiæ, et temporis modum intra quem agnoscatur possibilitas ejus. Quicumque ergo a fabulationibus otiosis abstractus, et mortificatus ab omni ira ac cura mundana, fuerit duorum paximaciorum esu contentus quotidie, nec aquam potans ad satietatem, nec dormierit ultra tres horas, vel (ut alii statuunt) quatuor, nec crediderit se adepturum castitatem illam merito horum laborum, sed miseratione ac gratia Dei, sine qua fide inanis est omnis labor humanus : infra sex menses cognoscet perfectionem castitatis istius sibi nequaquam impossibilem esse. Evidens tamen signum est puritatis jam proximæ, incipere eam non sperare de proprii laboris industria. Si enim quis vere conceperit vim illius versiculi, Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam;1 consequens est ut de meritis suæ puritatis non extollatur, sciens se eam obtinuisse non propria diligentia, sed pietate ac ope divina; nec contra alios moveatur rigore immiti, intelligens quod nihil sit virtus humana, nisi eam adjuverit virtus divina.

Footnotes

  1. Ps. cxxvi, 1. ↩

Chapter 267 of 499