Capitulum 7
De differentiis et gradibus castitatis.
MULTI sunt gradus castitatis, quibus ascenditur ad præfatam inviolabilem puritatem: quos quamvis intellectus noster non sufficiat perspicere aut proferre, tamen quoniam ordo narrationis id exigit, tentabimus secundum mediocritatem experientiæ nostræ gradus illos utcumque exponere; reservantes perfectiora perfectis, nec præjudicantes his qui ferventiori studio possidentes castimoniam puriorem, tanto perspicaciori vigore præcellunt, quanto majoris industriæ sunt. Denique præcelsa castitatis fastigia distinguam sex gradibus magna a se invicem sublimitate distantibus (ita tamen quod prætermittam media quædam, quæ multa sunt: quorum subtilitas ita subterfugit sensus humanos ut nec mens hoc possit inspicere, nec lingua proferre), quibus sensim adolescit seu paulatim crescit quotidianis profectibus perfectio castitatis. Nam animæ robur atque maturitas castitatis acquiruntur instar corporum terrenorum, quæ quotidie insensibiliter crescunt, et dum nesciunt, ad perfectam quantitatem pertingunt.
Primus itaque castimoniæ gradus est, ne monachus vigilans vincatur impugnatione carnali. Secundus, ne mens libidinosis cogitationibus immoretur. Tertius, ne vel modice ad concupiscentiam moveatur adspectu femineo. Quartus, ne vigilans patiatur simplicem carnis motum. Quintus, ne subtilissimus voluptuosæ actionis consensus mentem perstringat, dum ratio tractatus aut necessitas lectionis inducit memoriam generationis humanæ; sed contempletur hoc tranquillo ac puro cordis intuitu tanquam opus quoddam simplex ac ministerium naturale humano generi necessario contributum, nihilque amplius de recordatione ejus concipiat quam si mente pertractet opus laterum, aut officium quodcumque mechanicum. Sextus gradus est, ne dormiens illudatur illecebrosis phantasmatibus mulierum. Licet enim credamus illusionem hanc non esse peccato obnoxiam, signum tamen est concupiscentiæ medullitus intus latentis.
Quam illusionem constat diversis modis accidere. Nam dormiens unusquisque tentatur secundum usum seu actum quem vigilans consuevit exercere aut cogitare. Aliter quippe tentantur qui carnalem copulam norunt; aliter qui commixtionis femineæ sunt expertes: qui sicut inquietari solent simplicioribus ac purioribus somniis, ita purgari possunt diligentia faciliori et minori labore. Porro copulam illam experti, illuduntur phantasmatibus sordidioribus et magis expressis, donec mens etiam somno pressa vertatur paulatim in odium rei quam antea voluntariam sensit, secundum mensuram castitatis ad quam quilibet tendit, et illud concedatur a Domino quod promittitur per Prophetam fortibus viris pro summo laborum suorum fructu atque stipendio: Arcum, et gladium, et bellum conteram de terra vestra, et dormire vos faciam fiducialiter;1 sicque perveniet quis ad puritatem illam B. Sereni abbatis, et paucorum virorum sublimium. Quam idcirco sequestravi a præfatis sex gradibus castitatis, quoniam non nisi a paucissimis potest possideri, imo nec credi; et quoniam id quod B. Sereno collatum est speciali muneris largitate, proponi non potest ad formam generalis præcepti, ut scilicet mens nostra eo usque formetur et perficiatur castimoniæ puritate, ut ipso etiam naturali motu carnis emortuo, nullatenus patiatur obscenum illum humorem.
Silere sane non debeo opinionem quorumdam, quam tradunt de hac carnis pollutione. Nam dicunt eam accidere dormientibus non ob hoc quod deceptio somniorum eam producat, sed potius quia abundantia humoris illius aliquas fingat illecebras in animo ægrotantis. Denique dicunt quod tempore illo quo non inquietat illa concretio seu humorum repletio, ita quiescat illusio sicut fluxus humorum.
Footnotes
-
Osee II, 18. ↩
Chapter 259 of 499