Prologus
IN SEPTEM ULTIMAS COLLATIONES PATRUM IN ULTERIORIS PARTIBUS ÆGYPTI HABITANTIUM.
FINITIS decem Collationibus, quæ utcumque descriptæ sunt juvante gratia Christi, exigentibus beatissimis episcopis Helladio atque Leontio, septem alias Collationes deputavi beato Honorato episcopo, et sancto famulo Christi Eucherio; nunc quoque credidi totidem dedicandas vobis, o sancti Fratres, Joviniane, Minervi, Leonti et Theodore. Etenim posterior vester, puta Theodorus, fundavit in Gallicanis provinciis illam sanctam atque egregiam disciplinam cœnobiorum cum districtione antiquarum virtutum; porro vos ceteri, vestris institutionibus provocastis monachos aggredi non solum professionem cœnobitalem, verum etiam sitire anachoreticam sublimitatem. Ea namque disputatione ac serie descriptæ sunt Collationes Patrum summorum, et ita in omnibus temperatæ, ut conveniant utrique professioni qua florere fecistis maximis Fratrum catervis, non solum regiones occidentales, sed etiam insulas: scilicet, ut non solum hi qui adhuc in congregatione perdurant cum subjectione laudabili, sed etiam qui recedentes non longe a vestris cœnobiis sectari cupiunt disciplinam anachoretarum, plenius instruantur juxta conditionem et mensuram sui status atque locorum. Quibus præcedens vestri laboris industria istud præcipuum contulit, ut jam parati et in eisdem exercitiis deprehensi ac positi, facilius suscipiant præcepta institutaque seniorum: imo et recipientes ipsos Collationum auctores cum ipsis Collationum libris in cellulas suas, et quodammodo colloquentes cum illis interrogationibus responsionibusque quotidianis, nequaquam accedant propriis adinventionibus viam hanc arduam, in hac quoque regione fere incognitam; sed capere assuescant anachoreticæ vitæ disciplinam, periculosam etiam illic ubi habentur et adsunt tritissimi calles et innumera præcedentium Patrum exempla, doctrinis et præceptis illorum quos instruxit in omnibus antiqua traditio et experientiæ longæ industria.
Chapter 356 of 499