Skip to the text

Capitulum 3

Responsio ad hanc quæstionem.

MAJORES nostri assignarunt triplicem causam infestationis istius, cur accidat illusio aut effusio ista obscena in somno. Primo enim causatur ex superfluitate escarum; secundo, elabitur per mentis incuriam; tertio, provocatur insidiis atque illusionibus inimici. Primo itaque vitium gulæ extrudit redundantiam istam fœdi humoris. Nam et dum polluit statum puritatis tempore abstinentiæ districtioris, non fit hoc de præsenti inedia, ut putatis, sed de immoderantia saturitatis præteritæ. Quod enim collectum fuerit in medullis per voracitatis ingluviem, necesse est egeri per inadvertentiam aut pruritum corporis quamvis magno jejunio tabefacti. Quamobrem abstinendum est non solum a lautioribus epulis, imo et æquali moderamine continere oportet a vilioribus cibis. Satietas quoque panis et aquæ vitanda est, ut acquisita puritas corporis possit in nobis manere diutius, et mutari quodammodo in intemeratam animæ castitatem; quamvis oporteat nos fateri quosdam rarius sordidari hoc fluxu absque ulla mentis suæ industria, vel per temperiem corporum, aut per ætatis maturitatem. Sed minoris est meriti qui consequitur pacem securitate inerti, majoris vero qui promeretur triumphum virtutibus gloriosis. Pœnitentia namque istius sic pugnando vincentis debellatrix omnium vitiorum, digna est admiratione;1 illum autem quem facilitas boni tuetur in sua ignavia, judico magis dicendum esse securum quam collaudandum.

Secunda causa illius impuri profluvii est, si mens vacuata a spiritualibus actibus, nec instituta spiritualibus disciplinis ac studiis, obduxerit sibi quemdam pigritiæ situm ac habitum per torporis continui usum, aut sordidarum cogitationum minutias non cavendo, tam segniter concupiscit sublimissimam cordis puritatem, ut omnem summam puritatis ac castimoniæ credat consistere in sola exterioris hominis castigatione. Cujus erroris atque vecordiæ vitio accidet, ut non solum multimoda evagatio cogitationum inverecunde procaciterque introeat mentis suæ secretum, sed et semina omnium pristinarum passionum perseverent in ea. Quibus in ea latentibus, quamvis corpus castigetur jejunio rigoroso, nihilo minus inquietant illecebrosis phantasmatibus dormientem: quorum illusione eliciuntur obsceni humores ante legitimum tempus, non necessitate naturæ, sed ex fraude nequitiæ; qui humores penitus cohiberi nequeunt corporis inanitate, sed potius circumspectione virtuteque cordis perducuntur, auxiliante gratia Dei, ad simplicem illam qualitatem egestionis. Idcirco discursus sensuum sunt refrenandi in primis, ne mens assuefacta excessibus istis, pertrahatur in somniis ad incitamenta luxuriæ fœdiora.

Tertia fœditatis istius causa est, dum contritione mentis et corporis optamus acquirere perpetuam castimoniæ puritatem per ordinatam atque sollicitam continentiæ disciplinam, et tamen fraudulentissimi hostis invidia ita impugnat nos utilitati carnis ac spiritus egregie consulentes, ut dum conatur dejicere fiduciam conscientiæ nostræ, nosque humiliare quasi quodam reatu culpæ, polluit nos simplici illius humoris effluxione absque carnis pruritu et mentis consensu, et sine omni illusione phantasmatum, præsertim illis diebus quibus Deo placere desideramus merito integritatis majore, ut a sacrosancta communione nos retrahat; licet ista illusio evenire credatur in quosdam incipientium, quorum corpora nondum extenuata sunt longa jejuniorum castigatione, diabolo operante hoc ipsum, quatenus dum cognoverit eos intensioribus studere jejuniis, subvertat omnes eorum conatus hac arte: ut dum sentiunt se nihil profecisse ad corporis puritatem districtiore jejunio, sed magis esse tentatos, perhorrescant districtionem abstinentiæ tanquam æmulam, quum tamen sit incorruptionis magistra puritatisque nutrix.

Ideo agnoscamus quod debeamus nos ab unoquoque vitio expurgare, non ideo tantum quoniam occupat sensum perturbationibus suis, sed et ideo quia non contentatur se solum dominari, imo multiplici captivitate depopulatur mentem sibi subjectam, intromisso duriore omnium vitiorum collegio. Hinc vincenda est passio gulæ, non propter se tantum, videlicet ne corrumpat nos onerosa voracitate, nec propter hoc solum, ne succendat nos igne concupiscentiæ sensualis; sed etiam ne faciat nos esse mancipia seu ministros iræ, furoris, tristitiæ et reliquarum omnium passionum. Si enim vincimur gula, consequens est ut etiam incitemur stimulis iræ, dum cibus aut potus ministratur nobis negligentius, aut minus, vel tardius. Rursus delectari non possumus voluptuosis saporibus absque avaritiæ vitio, per cujus superfluos apparatus gaudet luxuria sumptibus seu impendiis magnis. Porro vana gloria, superbia, multitudo quoque omnium vitiorum individua societate junguntur; sicque unumquodque vitium, quum cœperit solum vigere in nobis, præstat etiam aliis vitiis incrementa.

Footnotes

  1. * Potentia ↩

Chapter 438 of 499