Skip to the text

Capitulum 7

Qualiter fluxus iste immundus frenetur.

UT ergo fallax imaginatio somniorum provocans prætactam effusionem impuram ignoretur perpetuo, aut certe per aliquos menses (ut sic loquar secundum communem humilioremque statum), vitanda est superfluitas cibi ac potus, præsupponendo in primis fideliter quod puritatem hanc sperare debemus de speciali gratia Dei. Necesse est enim humores illos copiosius gigni ex redundantia alimenti, et quia necesse est tales humores aliquando egredi lege utique naturali, hinc effluunt sub occasione cujuscumque illusionis atque pruritus. Porro satietate escarum potuumque subtracta, necesse est emanationes illas immundas tardius evenire; sicque fit ut sicut fluxus, ita et illusio inquietet dormientes rarius sive subtilius, quia non solum effusio procedit ex imaginatione, sed imaginatio quoque causatur ex effusionis nimietate.

Quamobrem si volumus liberari ab illecebris illusionum istarum, tota virtute conari debemus in primis, quatenus passione fornicationis devicta, non regnet peccatum in mortali corpore nostro ad obediendum concupiscentiis ejus, ut docet Apostolus.1 Secundo, ut motu corporis illecebroso seu libidinoso prorsus sedato ac sopito, nequaquam exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato.2 Tertio, ut etiam interiore homine nostro omnimode atque medullitus mortificato a stimulatione libidinis, exhibeamus nos Deo tanquam ex mortuis viventes, et ita per hunc profectum pervenientes ad jugem corporis nostri quietem, exhibeamus membra nostra non jam libidini, sed Deo et æquitati. Quumque fundati fuerimus in hujusmodi castimoniæ puritate, peccatum non dominabitur in nobis. Non enim sumus sub lege, quæ dum commendat licita jura ac fœdera nuptiarum, nutrit et conservat in nostris medullis etiam illum ardorem cujus instigatione opus illicitæ fornicationis committitur ; sed sumus sub gratia, quæ dum incorruptionem virginitatis collaudat, interimit etiam innoxium ac simplicem corporis motum et liciti coitus voluptatem. Et ita arefactis cunctis humoribus impurissimæ fragilitatis, efficimur egregii laudabilesque eunuchi, qui per Isaiam laudantur, atque merebimur possidere beatitudinem eis promissam, de qua legitur in eodem Propheta : Hæc dicit Dominus eunuchis, Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quæ ego volui, et tenuerint fœdus meum, dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus : nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. Denique qui sunt filii isti ac filiæ quibus eunuchi isti præferuntur in tantum, ut dicantur accepturi locum nomenque melius, nisi Sancti qui sub veteri Testamento permanentes in copula conjugali, non immerito pervenerunt in adoptionem filiorum Dei per observantiam præceptorum ? Quod item est nomen hoc melius quod eunuchis istis promittitur tanquam bonum præcipuum loco summæ remunerationis, nisi quod a Christo dicuntur nomen sortituri, seu christiani vocandi ? De quo nomine rursus loquitur Isaias : Servos suos vocabit nomine alio, in quo qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo, amen, et qui jurat in terra, jurabit in Deo, amen ; itemque, Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit. Insuper pro hac cordis ac corporis puritate fruentur præcipua et singulari illa felicitate, ut jugiter cantent canticum illud quod nemo Sanctorum canere potest, nisi isti dumtaxat qui sequuntur Agnum quocumque ierit : virgines enim sunt, nec se cum mulieribus inquinaverunt.

Interea si volumus pervenire ad hanc sublimissimam virginum gloriam, omni virtute excolamus incorruptionem seu castitatem mentis ac spiritus, ne incidamus numerum insipientium virginum, quibus virginitas non fuit reputata ad meritum, quia tantummodo servaverunt se a carnali commixtione immunes. Quæ virgines erant, sed fatuæ appellantur, quoniam oleo puritatis internæ in earum vasis seu cordibus deficiente, splendor ac claritas virginitatis corporalis exstinguitur. Necesse est enim castitatem exhiberi homini exteriori, scilicet corpori, fotu ac pabulo puritatis interioris, eamque jugiter animari ad perseverantiam incorruptionis perpetuæ. Hinc fatuæ virgines non merentur intrare cum illis prudentibus gloriosum thalamum sponsi, quæ non servaverunt integrum spiritum suum, et corpus et animam sine querela in die Domini nostri Jesu Christi. Illi quippe sunt veri incorruptique virgines Christi, et reputantur eunuchi admirabiles atque egregii, non qui metuunt fornicari, sed quibus non libet hoc ; nec qui reprimunt impudicitiæ frena, sed qui vicerunt minimas cordis titillationes ac tenuissima libidinis incitamenta, et eousque exterminaverunt (ut ita dixerim) sensum carnis, ut ex ejus motione non solum nulla tangantur delectatione, imo nec exigua pulsentur titillatione.

Footnotes

  1. Rom. VI, 12. ↩

  2. Ibid. 13. ↩

Chapter 442 of 499