Capitulum 4
Quæstio, an liceat pollutis illusione nocturna ad sacram communionem accedere.
GERMANUS: Credimus ex divina ordinatione motam esse hanc quæstionem, ut audeamus fiducialiter sciscitari, provocati opportunitate ac ordine collationis, quod nunquam potuimus discere, verecundia prohibente fiduciam inquirendi. Si ergo senserimus nos pollutos somni illusione tempore accedendi ad sacrosancta mysteria, an perceptio sacramenti sit vitanda, an accipienda?
Chapter 439 of 499