Capitulum 11
Quod solus Filius Dei tentatus sit absque omni vulneratione peccati.
TENTATUS est autem Christus secundum similitudinem nostram, primo de vitio gulæ, ita ut callidus ille serpens conaretur ei esurienti illudere desiderio escæ eo ordine quo ante seduxerat Adam :12 Si Filius Dei es, inquiens, dic ut lapides isti panes fiant.3 Sed ipse ex hac tentatione nullum incurrit peccatum, quumque ei indubitata facultas suppeteret convertendi saxa in panes, respuit cibum quem artifex deceptionum proposuit, tentatori respondens : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei.4 Insuper tentatus est de gloria vana secundum similitudinem nostram, quum dictum est ei :56 Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Sed captus non est subdola hac suggestione diaboli, imo vanissimum seductorem confutavit auctoritate sacræ Scripturæ, dicendo :7 Non tentabis Dominum Deum tuum. Tentatus est quoque juxta similitudinem nostram tumore superbiæ, quando diabolus promisit ei omnia regna mundi gloriamque eorum;8 sed irrisa ac objurgata est nequitia tentatoris, quum ei respondit : Vade, Satana, scriptum est enim, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.910 Ex quibus docemur ut nos resistamus fraudulentis suggestionibus dæmonum, per memoriam considerationemque Scripturarum.
Præterea juxta similitudinem nostram tentatus est de superbia, dum artifex insidiarum diabolus moliebatur ei offerre per homines regnum quod jam ante contempsit ab eo sibi oblatum; sed absque peccato irrisit insidias inimici. Quum enim cognovisset Jesus quod venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.11 Tentatus est iterum secundum similitudinem nostram, dum flagris percussus palmisque cæsus, consputus, et exquisita supplicia passus est; sed nunquam motus est ad aliquam saltem levissimam indignationem ex contumeliis aut suppliciis sibi illatis, quoniam in patibulo fixus misericorditer exoravit : Pater, ignosce illis, non enim sciunt quid faciunt.12
Footnotes
Chapter 446 of 499