Capitulum 16
Objectio, quod Apostolus dixerit verba prætacta potius ex persona peccatorum quam propria.
GERMANUS : Multi affirmant Apostolum protulisse verba præallegata ex persona peccantium, non ex sua; puta eorum qui volunt se ipsos a corporalibus illecebris ac voluptatibus refrenare, sed nequeunt, quia constricti sunt pristinis vitiis, et captivati delectatione passionum carnalium: sicque se ipsos cohibere non valent, dum prava consuetudine vitiorum tanquam crudeli dominatione premuntur, nec respirare possunt ad pudicitiæ libertatem. Qualiter enim poterit convenire beato Apostolo, quem constat pervenisse ad summum culmen perfectionis, quod ait: Non enim quod volo bonum, hoc facio, sed quod odi malum, hoc ago? Præterea quomodo coaptari poterunt personæ Apostoli quæ subjungit: Si autem quod nolo, hoc ago, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum? Item: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivum me ducentem in lege peccati quæ est in membris meis? Quid enim boni non potuit Apostolus tantus implere? Econtrario, quod malum admisit invitus, nolens ac odiens, cogente natura? Rursus ad quam legem peccati potuit Paulus, vas electionis in quo Christus loquebatur, duci captivus? Qui quum captivasset omnem inobedientiam, omnem altitudinem extollentem se contra Deum, confidenter testatus est de se ipso:1 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de cetero reposita est mihi corona justitiæ, etc.2
Footnotes
Chapter 451 of 499