Capitulum 12
Quod solus Christus venerit in similitudinem carnis peccati.
QUALITER autem intelligetur quod Apostolus asserit Christum venisse in similitudinem carnis peccati, si et nos habere possumus carnem nulla culpa pollutam ? Nam et hoc tanquam singulare aliquid fertur de ipso qui solus est sine peccato, Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati : assumens namque veram ac integram humanæ carnis substantiam, non suscepit in ea peccatum, sed similitudinem ejus. Etenim similitudo ista referenda est ad peccati imaginem; non ad carnis veritatem, secundum quorumdam hæreticorum insaniam. Erat quippe in Christo vera caro, sed absque peccato, similis carni peccatrici. Nam vera caro pertinet ad veritatem substantiæ humanæ; caro autem peccatrix refertur ad mores ac vitia.
Habebat similitudinem carnis peccati, quum tanquam homo ignarus et pro cibo sollicitus quæreret :1 Quot habetis panes ? Sed sicut caro ejus nequaquam subjacuit culpæ, ita nec anima ejus ignorantiæ. Propter quod Evangelista subjunxit :2 Hoc autem dicebat tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus. Habebat carnem similem carni peccati, dum sitiens potum poposcit a Samaritana;3 sed non erat peccato polluta, quoniam mulier provocata est econtrario petere aquam vivam, quæ non permitteret eam sitire unquam, sed fieret in ea fons aquæ salientis in vitam æternam.4 Habebat veritatem carnis istius quum dormiret in nave;5 sed ne pariter navigantes fallerentur similitudine peccati, surgens increpavit mare ac ventos, et facta est tranquillitas magna.6 Denique subditus videbatur peccato, quum diceretur de eo: Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier quæ tangit eum, quia peccatrix est;7 sed non habuit veritatem peccati, quia redarguens blasphemiam cogitationum Pharisæi, dimisit mulieri peccata.8 Videbatur carnem peccatricem cum ceteris gerere, quum velut homo constitutus in periculo mortis, imminentiumque suppliciorum timore perculsus oravit: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste;910 et, Tristis est anima mea usque ad mortem. Sed tristitia illa nescivit contagium peccati, quoniam auctor vitæ non potuit mortem timere. Nam dixit: Nemo tollit animam meam, sed ego pono eam a me ipso;11 potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam.
Footnotes
Chapter 447 of 499