Capitulum 9
Objectio, quod omnes privandi sint communione, si nemo est absque peccato.
GERMANUS : Supra dictum est non nisi sanctos debere esse participes sacramentorum cœlestium, nunc adjicitur quod impossibile sit homini esse immunem penitus a peccato. Si ergo nullus liber est a culpa, nullus est sanctus; nullus igitur particeps esse debet sacræ communionis, nec sperare debet regnum cœlorum quod solis sanctis promittitur.
Chapter 444 of 499