Capitulum 13
Quod omnes justi non fuerint in similitudine sed in veritate peccati.
HOMO itaque ille de virgine natus, in hoc magna distantia segregatur a cunctis qui generantur ex commixtione sexus utriusque, quod quum omnes gestemus in carne non similitudinem sed veritatem peccati, ille in assumptione veræ carnis non suscepit veritatem peccati sed similitudinem tantum.1 Denique licet Pharisæi scirent scriptum in Isaia de Christo, Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus:23 attamen fallebantur in eo similitudine carnis peccati, ita ut dicerent:4 Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Unde ad cæcum illuminatum dixerunt:5 Da gloriam Deo, nos enim scimus quia hic homo peccator est; ad Pilatum quoque: Nisi, inquiunt, esset hic homo malefactor, non tibi tradidissemus eum.6 Quicumque ergo ausus fuerit profiteri se esse sine peccato, usurpabit sibi æqualitatem hujus rei quæ Christo singularis ac propria est, cum crimine blasphemo superbiæ. Consequens enim est ut habere se dicat similitudinem carnis peccati, et non veritatem peccati.
Footnotes
Chapter 448 of 499