Capitulum 8
Quod nemo debeat se dignum judicare dominica communione.
TANTA autem humilitatis custodia debemus vallare cor nostrum, ut jugiter ac firmissime sentiamus nequaquam nos posse pertingere ad meritum tantæ munditiæ, ut credere debeamus dignos nos esse communione corporis Christi, quamvis fecerimus omnia jam prædicta. Primo, quoniam tanta est dignitas illius cœlestis mannæ, ut nemo circumdatus hac lutea carne, præsumere debeat perceptionem illius ex merito suo, sed ex largitate Dei gratuita. Secundo, quoniam nemo potest esse tam circumspectus in conflictu sæculi hujus, ut saltem rara ac levia tela culparum non feriant eum, quoniam impossibile est non peccare ignorantia, negligentia, vanitate, subreptione, cogitatione, necessitate aut oblivione, in hac fragili carne. Nam etsi quis ad tantum culmen virtutum ascenderit, ut cum Apostolo vere et non jactanter exclamet : Mihi pro minimo est ut a vobis judicer aut ab humano die, sed neque me ipsum judico, nihil enim mihi conscius sum;1 nihilo minus sciat se esse non posse sine peccato. Non enim idem Apostolus frustra adjunxit : Sed non in hoc justificatus sum, id est, si justum me esse credidero, non ideo mox veraciter justus ero; nec ideo nullo peccato fuscatus sum, quia conscientia mea non pungit me reprehensione alicujus peccati, quum multa lateant conscientiam meam quæ Deo sunt nota, quamvis sint mihi incognita et obscura. Propter quod addidit : Qui autem judicat me, Dominus est, hoc est, verum examen judicii profertur tantum ab illo quem cordis secreta non latent.23
Footnotes
Chapter 443 of 499