Capitulum 6
Quod interdum operatione diaboli contingat illusio illa.
SED ut manifestius comprobemus quod impuritas ista eliciatur interdum operatione diaboli, novimus Fratrem, qui quum jugiter possideret ceteris diebus castimoniam cordis et corporis acquisitam summa circumspectione, nec nocturnis illusionibus tentaretur, quotiescumque tamen paravit se ad sacram communionem, inquinabatur in somno fluxu immundo. Quumque diu abstinuisset a sacris mysteriis, tandem detulit quæstionem istam ad seniores, confidens se consecuturum remedium impugnationis ac doloris sui ipsorum consilio. Qui quum discuterent primam causam inquinationis istius, quæ ex ciborum abundantia oritur, et agnoscerent eam non habere locum in Fratre præfato (ejus sobrietas rigorosa cunctis constabat; illis quoque diebus solennibus quibus sic illudebatur, major abstinentia fuit), tunc transtulerunt se ad inquirendum an fœditas illa processerit ex secunda causa talium pollutionum: hoc est, an caro exhausta jejuniis sic macularetur ex animæ culpa seu negligentia, propter quam etiam abstinentissimi viri sic illuduntur, quum fuerint de sua puritate inaniter gloriati aut parum elati, eo quod æstimaverint se obtinuisse propriis viribus præcipuum Dei donum, utpote corporis castitatem. Interrogaverunt itaque Fratrem an putaret se per propriam industriam sine auxilio gratiæ Dei consequi posse corporis castitatem. Qui dum summa detestatione exsecraretur talem opinionem, affirmans humiliter non potuisse se ceteris diebus puritatem istam tenere, nisi in omnibus fuisset gratia Dei adjutus, Patres recurrerunt ad tertiam causam, pensantes quod illusio illa fuisset ex fraude diaboli: propter quod confidentissime censuerunt Fratrem debere ad communionem accedere, ne perdurando in privatione sacramenti dignissimi, obligaretur versutis laqueis hostis maligni, nec particeps esse posset sanctificationis corporis Christi, atque per hoc fraudaretur perpetuo medicina remedii salutaris. Quo facto, ita patefacta est fraus inimici, ut consuetudo illusionis præteritæ mox cessaret, virtute dominici corporis operante. In quo dolus diaboli evidenter apparuit, sententia quoque seniorum declarata est ac probata, qui dixerunt impurissimum fluxum istum vicissim contingere non vitio carnis aut animæ, sed diaboli ludificatione.
Chapter 441 of 499