Capitulum 15
Quomodo intelligendum sit illud Apostoli : Non enim quod volo facio bonum.
A POSTOLUS etenim Paulus cognoscens inæstimabilem puritatis abyssum non posse penetrari ab homine, resistentibus æstibus cogitationum, et quasi diu per profunda jactatus quum dixisset:1 Non enim quod volo bonum, hoc facio, sed quod odi malum, hoc ago;2 itemque, Si autem quod nolo, illud facio, jam non ego facio illud, sed quod habitat in me peccatum; et, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivum me ducentem in lege peccati quæ est in membris meis;3 inspiciens quoque fragilitatem sui ipsius, aut hominum omnium seu naturæ, perterritus vastitate aut amplitudine altitudinis tam immensæ, confugit ad tutissimum portum divini auxilii; et quasi desperans de naturali infirmitate navigii sui oppressi oneribus mortalitatis, deposcit naufragiorum remedia ab eo cui nihil est impossibile, clamans cum miserabili ejulatu: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?4 Statimque de Dei benignitate præsumpsit liberationem hanc quam desperavit de imbecillitate naturæ, confidenter adjungens: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.5
Footnotes
Chapter 450 of 499