Capitulum 14
Quod peccata sanctorum non sint tam gravia ut eis auferatur meritum seu ratio sanctitatis.
CETERUM Scriptura manifeste pronuntiat viros justos ac sanctos non esse immunes a peccato, quum ait: Septies in die cadit justus, et resurgit.1 Quid enim aliud est cadere, quam peccare? Et tamen qui septies peccare asseritur, justus vocatur; nec lapsus humanæ fragilitatis præjudicat justitiæ ejus, quoniam multum interest inter ruinam justi et peccatoris. Aliud namque est admittere peccatum mortale, et aliud præveniri cogitatione venialiter peccabili; aut per ignorantiam, oblivionem otiosumve verbum offendere, vel ad punctum aliquid hæsitare in fidei theoria, aut pulsari titillatione subtili gloriæ vanæ, aut necessitate naturæ aliquantulum recedere a summa perfectione aut moderata refectione. Hæc quippe sunt septem genera lapsuum, in quæ vir sanctus interdum cadendo, non desinit esse justus. Quæ quamvis videantur parva ac levia, tamen faciunt eum non posse consistere sine culpa. Habet enim pro quibus omni die pœniteat veniamque imploret, dicendo: Dimitte nobis debita nostra.
Denique ut evidentissimis exemplis probemus quosdam sanctorum errasse, et tamen a justitia sua non recessisse, certe beatissimus atque eximius Apostolorum Petrus, quid aliud fuit quam sanctus, præsertim quum dictum est ei a Domino : Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est; et tibi dabo claves regni cœlorum, et quodcumque ligaveris, etc.2 Quid præclarius hac laude dominica? Quid sublimius esse potest potestate et beatitudine ista? Et tamen paulo post, dum ignorando mysterium dominicæ Passionis, obviaret eidem, Absit (inquiens) a te, Domine, non erit hoc tibi; audire promeruit:3 Vade post me, satana, scandalum es mihi, quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum. Numquid Petrus credendus est non peccasse, aut in sanctitate atque justitia non mansisse, dum æquitas ipsa increpavit eum his verbis? Nonne etiam passus est lapsum, quando in Christi passione compulsus est metu Dominum ter negare?4 Sed protinus pœnitens et amarissimis lacrimis abluens maculam tanti criminis, non amisit merita sanctitatis ac æquitatis.5 Idcirco de ipso et consimilibus ei debemus accipere quod David ait in Psalmo :
A Domino gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet;6 quum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam. Quum enim gressus hominis diriguntur a Deo, quid aliud esse potest quam justus? Et tamen dicitur de eodem: Quum ceciderit, non collidetur.7 Quid est, Quum ceciderit, nisi quum lapsum peccati alicujus incurrerit? Non collidetur (inquit), id est, diu non opprimetur incursione peccati: imo quamvis videatur elisus ad præsens, tamen erectus divino auxilio quod implorat, celeriterque resurgens non amittet stabilitatem justitiæ. Quod si ad præsens eam amiserit per carnis fragilitatem, manus divinæ suppositione eam recuperabit. Nec enim desinit esse justus post lapsum, quum agnoscat se justificari non posse fiducia operum suorum, atque a tantis vitiorum nexibus credat se liberandum sola gratia Dei, cum Apostolo clamans : Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?8 Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.
Footnotes
Chapter 449 of 499