Capitulum 10
Responsio, quod multi sancti esse possunt, nullus tamen sine peccato, præter Christum.
THEONAS : Negare non possumus multos esse sanctos et justos, sed magna distantia est inter sanctum et immaculatum. Aliud namque est aliquem esse sanctum, id est divino cultui consecratum (hoc enim nomen commune est, secundum Scripturam, non solum hominibus, sed et locis templique vasculis ac lebetibus), aliud autem est esse absque peccato, quod singulariter convenit majestati unius Domini nostri Jesu Christi, de quo affirmat Apostolus velut speciale atque præcipuum aliquid : Qui peccatum non fecit. Per quod protulit satis vilem et majestati ejus indignam laudem de ipso, attribuens ei illud tanquam incomparabile aliquid ac divinum, si et nos possumus ducere vitam absque omni peccato immaculatam. Rursus Apostolus loquitur ad Hebræos : Non habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia pro similitudine, absque peccato. Si ergo ista convenientia potest esse nobis fragilibus cum illo sublimi ac divino pontifice Christo, ut et nos tentemur sine omni offensa peccati, cur Apostolus pronuntiat hoc de Christo tanquam singulare ac unicum, discernens tantum meritum ejus ab universis hominibus ? Christus itaque hac sola exceptione distinguitur a cunctis hominibus : constat etenim Christum esse tentatum absque peccato ; nos autem tentamur non sine peccato. Quis enim hominum non pateat aliquando hostium telis, quamvis bellator sit fortis? Quis quasi impenetrabili carne circumdatus, misceatur tantis præliorum periculis sine periculo? Ille autem solus speciosus forma præ filiis hominum, sus-
Ps. xxiii, 3. Num. xxxi, 6.
1 Petr. II, 22; Is. liii, 9.
Hebr. iv, 15.
Ps. xliv, 3. cipiens conditionem mortis humanæ cum universa carnis naturali et indetrahibili fragilitate, nunquam maculatus est aliqua culpa.
Chapter 445 of 499