Skip to the text

Capitulum 1

(Abatis Theonæ secunda)

DE NOCTURNIS ILLUSIONIBUS.

De reditu nostro ad abbatem Theonam.

POST dies fere septem, solennitate Quinquagesimæ jam transacta, post vespertinam synaxim suspensi exspectatione collationis promissæ, quum fuissemus regressi ad cellulam S. Theonæ, alacer senex prior appellans nos hilari vultu ac blando sermone, dixit: Mirabar quod ardentissimum studium vestrum potuit per septem dies differre responsionem propositæ quæstionis, et quod tantam dedistis dilationem debitori vestro etiam non roganti. Nunc ergo justissimum est, ut quoniam pietas vestra præstitit sponte tantas inducias mihi, ego nunc sine mora debitum solvam. Grata namque est occupatio fœnoris hujus, quæ majora acquirit augmenta dum solvitur; nec solum ditat accipientem, sed et nihil minuit largienti. Dispensator quippe spiritualium rerum congregat quæstus duplices: quia consequitur lucrum non solum in audientis profectu, sed etiam in propria sermocinatione, accendens ad perfectionis desiderium non minus se ipsum, dum instruit auditorem. Hinc ardor vester est meus profectus, et vestra sollicitudo est mea compunctio. Nam et ego nunc mente teperem, nec aliquid corde tractarem de his quæ petitis, nisi fervor vester et exspectatio excitaret me quodammodo dormitantem ad considerationem spiritualium rerum. Ideo, si videtur, quæstio vestra proferatur in medium, cujus solutionem distulimus pro angustia temporis.

Chapter 436 of 499