26. In absentia sponsi tempore tribulationis
Hymnvs.
Quam glorificum
mNZÁ solum sedere
corque pacificum
secum habere,
sponsum per speculum
mente videre
neque contrarium
quitquam timere.
Experientia
haec multum cara,
heu brevis, modica
nimisque rara,
grandis militia
vita nam nostra,
qua mala plurima
bonaque pauca.
Quia iniquitas
multum excrescit,
fervida caritas
heu refrigescit,
hinc contrarietas
nunc circumquaque,
intus timiditas,
deforis pugnae.
Cur mihi misero
lux est collata,
cui afflictio
heu cumulata?
quidnam in saeculo
quam gravis labor,
quam tribulatio
frequensque dolor?
Vilis pulvicule,
cur querularis,
hic multifarie
cum tribularis?
nescis, quod otio
non nunc torpendum,
sed iugi gladio
magis utendum ?
Vt aurum purius
igne purgatur,
meus sic filius
poena probatur,
ego quos diligo
semper castigo,
nec servus domino
maior est suo.
An tibi excidit,
quod relegisti
hic crux quod extitit
totum, quod vixi,
caput nec habui
quo reclinarem,
hic auctor saeculi
cum exularem ?
CASSCTSSOFTESCWGS XXVI LOX DLOSDLESHLESD
Quanto hic amplius
humiliaris,
tanto perfectius
mihi aequaris,
qui sum altissimus
Deus de Deo,
sed tamen minimus
in nequam mundo.
Mea humillima
mater Maria
omnium ultima
hic reputata,
quanta nunc gloria
est sublimata,
hic per poenalia
tanta probata.
En singulariter
mihi dilecti
cuncti poenaliter
sunt hic affecti,
virtutum meritis
per hoc repleti
nunc caeli praemiis
semper sunt laeti.
Est mihi patiens
pauper acceptus,
clarus hic insolens
semper despectus,
mundo quod inclitum
est, honoratur,
N
an
mihi ut foetidum
abominatur.
O si perpenderes
mea promissa,
libens appeteres
quaeque molesta,
posses ut consequi
gaudia caeli,
quae habent singuli
hic pro me passi.
En pacis tempore
plures amici,
pugna sub onere
probantur ficti,
sic vere noscitur
adversitate,
fidus quis dicitur
prosperitate.
Nil mihi carius
vales praestare,
tibi quam funditus
renuntiare,
cuncta contraria
sponte sufferre
haecque ut munera
mihi offerre.
Si nam iniquitas
non dominetur,
felix adversitas
semper meretur,
Q539/53975397453 XXVI LOSDLOSHLESDLOSH
est via regia
haec electorum
ducens ad atria
regni caelorum.
Hic patientiam,
Iesu, largire
tuamque gratiam
hic impartire,
meis in omnibus
tua voluntas
sit gravaminibus
summa voluptas.
Hic tibi studeam
o conformari,
hic cruce valeam
o terminari,
ut qui supplicio
tibi sodalis,
caeli convivio
sim commensalis.
Da hoc, Ingenite
rerum creator,
da, Vnigenite
mundi salvator,
daque, Paraclite,
utrius amor,
tibi perpetue
sit laus et honor. Amen.
os
Chapter 24 of 103