22. Qualis quantaque laetitia
Qualis quantaque laetitia
WS resonat in caelesti patria,
Vbi Iesus gaudet cum Maria
Laeto vultu, dulci melodia.
Astant angelorum chori,
laudes cantant Creatori,
Regem cernunt in decore,
amant corde, laudant ore.
Tympanizant, citharizant,
volant alis, stant in scalis,
pulsant nolis, fulgent stolis,
coram summa Trinitate.
Clamant sanctus, sanctus, sanctus,
fugit dolor, cessat planctus,
laetos omnes reddit cantus
in superna civitate.
Concors vox est omnium
Deum collaudantium,
fervet amor mentium
clare speculantium
beatam Trinitatem
in una Deitate.
Qvam adorant seraphin
ferventi cum amore,
venerantur cherubin
ingenti cum honore,
mirantur nimis throni
de tanta maiestate.
Dominationes hos sequuntur,
summo bono plene perfruuntur,
quibus principatus coniunguntur
laetabunda semper caritate.
Potestates cum virtutibus
micant signis, tonant nubibus,
malos arcent, bonis parcent
admiranda semper pietate.
Archangeli cum angelis
alte iubilant in caelis,
Vigilant, custodiunt,
visitant, erudiunt
pusillos cum maioribus.
Lex 9e rese
Preces Deo offerunt,
dona eius referunt,
defendunt humiles,
confortant debiles,
exultant cum cantoribus.
Hos ergo honorare
nos decet et amare
sinceris mentibus,
votis ferventibus,
lingua, doctrina, moribus.
Chapter 20 of 103