Skip to the text

Caput 2: De vinea domini quae est ecclesia, et de quadruplici oratione

ounuca quadam, dum Asperges me cantaretur, dixit ad D Dominum : « Mi Domine, in quo nunc cor meum vis lavare et mundare ? » Statimque Dominus cum inestimabili amore se inclinans, quasi mater filio, sibi obviabat, eamque totam circumplectebatur, dicens : « In amore divini Cordis mei te lavabo. » Et aperiens januam Cordis sui, mellifiua divinitatis gazophylacium, in quod intravit velut in vineam. Viditque ibi lumen aquae vive ab Oriente usque ad Occidentem; circa flumen duodecimarbores afferentesduodecim fructus, idest, virtutes quasbeatus Paulusin Epistolasua*enume. rat: scilicet, charitas, pax, gaudium, etc. Haec aquavocabatur flumen charitatis, Intravit itaque anima, ibique ab omnibus maculis lavabatur. In hoc flumine erat multitudo piscium aureas squamas habentium, qui significabant amantes animas, quae ab omnibus terrenis delectationibus separatae, seipsas fonti omnium bonorum,, hoc est in Jesum, immerserunt, In vinea erant palmites plantate; quaedam erecte, et quadam ad terram inclinate. Erecte palmites sunt illi qui mundum cum suis floribus contempserunt, et mentes suas ad coelestia erigunt; palmites vero inclinate sunt illi miseri qui in terrae pulvere peccatorum suorum jacent. Dominum etiam in specie hortulani terram fodebat; cui illa : «O Domine, quod est fossorium tuum ? » Et Dominus: « Timor meus. » In quibusdam vero locis erat terra dura, in quibusdam autem mollis : dura significabat eorum corda qui in peccatis durati, nec admonitione, nec increpatione corrigi sciunt; mollis vero terra, corda eorum qui per lacrymas et veram cordis contritionem sunt emolliti.

_Dixitque Dominus : « Hac vinea mea Ecclesia est catho- Bs. Bite i. ica, in qua triginta tribus annis multo labore desudavi. In hac yinea tu mecum labora. » Et illa: « Qualiter ? » Cur Dominus : « Rigando eam. » Statim anima cum impetu currens ad lumen, tinnam aqua plenam in humeros suos accepit; et valde onerata, venit Dominus secum portans, factumque est illi onus leve. Et dixit Dominus: « Sic cum gratiam hominibus tribuo, omnia videntur levia et suavia, quae propter me faciunt aut sustinent; sed cum gratiam subtraxero, cuncta eis gravia videntur. » Circa palmites vero vidit Angelorum multitudinem quasi murum; quia ipsi discurrunt inter nos et circa nos, Ecclesiam Dei defendentes.

Post hac, magistrorum optimus docuit eam psalmum Miserere mei Deus, qui habet viginti versus, quem deberet distinguere per quatuor, scilicet in quinque et quinque, cum antiphona: O beata et benedicta et gloriosa Trinitas, Pater + Filius et Spiritus Sanctus ',et versus Miserere, miserere, nicerere nobis. Primos quinque versus pro omnibus pecca- —oribus, qui peccatis indurati, ad Deum converti nolunt, ut justis qui jam in bonis actibus et virtutibus proficiunt, ut in his perseverent. Quartos quinque versus, pro omnibus animabus purgandis, quae sunt in certitudine quod cito in coelesti regno sunt bibiture poculum fontis vivi, et in wternum cum Christo regnature, ut citius absolute cum Domino epulentur. Inter Secretum vero, cum hostia elevaretur, dixit Dominus ad eam : « Ecce me totum cum omni bono quod est in me, do in potestatem animae tuae, ut quidquid de me facere velis, hoc totum sit in tua potestate, » Quod illa renuit accipere, sed elegit suam in omnibus voluntatem. Et Dominus : « Non quod ego‘ volo, sed quod tu, hoc sit in tua potestate. » At illa yoluntatem Domini agnoscens, dixit ad eum: « Nihil utilitatis mew appeto, nihil quaero, nil aliud volo nisi ut hodie a teipso, et in teipso, et per teipsum lauderis, sicut unquam altius aut perfectius poteris Iaudari. »

Tunc vidit de corde Dei exire citharim; cithara autem illa erat Dominus Jesus, chord vero,omneselectiqui in Deo

Chapter 50 of 257