Caput 23
um quadam vice donum quoddam permagnificum acce~ (GS pisset ex divina liberalitate Domini, recognoscens vilitatem propriam, dixit cum humili subjectione sui: « O Rex munificentissime, nequaquam hoc tantae excellentiae tuae donum condecet me, quae indignam me reputo etiam ut immittar coquine tuae ad abluendas scutellas tuas. » Cui Dominus benigne respondit: « Quae est coquina mea, et quae sunt scutellee mez, quas velles abluere? » Ad quod illa convicta respondere nesciens conticuit. Tunc Dominus, qui nonnunquam quaestionem movere solet, non ut expediatur, sed ut expediat, hoceam responso simul et visione letificavit. Ait enim : « Coquina mea est Cor meum deificum, quod in modum coquinwe, quae domus est communis et pervia omnibus tam servis quam liberis, semper patens est omnibus, et promptum ad cujuslibet delectamentum. Hujus coquine coquus est Spiritus Sanctus, cujus inaestimabilis suavitas illud sine intermissione abundantissima liberalitate infundit, et replet, replendoque facit abundare. Scutelle mew sunt corda omnium Sanctorum et electorum meorum, quae ex superaffluentia divini Cordis mei continue mirabili suavitate infunduntur. »
Etecce vidit beatam Virginem proxime Deo adstantem, cum omni multitudine Angelorum et Sanctorum. Qui Angeli corda sua in thodum aureorum discorum quasi de pectore suo Domino Regi suo presentabant ad influendum. Quae singula torrens deifice yoluptatis egrediens a profluvio
x divini Cordis copiosissima videbatur supereffluentia influere, quae rursus influentia de corde Sanctorum reinfluens cum mira gratitudine CorDominicum reperebat. Tunc ait Dominus ad eam; « Accede nunc primo ad Cor purissimum virginex: Matris mew, unde abluere studeas, scilicet per gratiarum actionem, in ea extollendo fidelitatem illam dignissimam qua prae omni creatura, jn omnibus operibus suis mihi firmissime imo inseparabiliter erat conglutinata. Et ipsam Joturam tibi imbibe per desiderium et studium imitationis. Similiter facias de singulorum Sanctorum cordibus, semper eorum virtutes devote extollendo, et pro posse tuo humiliter imitando; sic poteris eorum consortium in gloria feliciter adipisci. »
Chapter 69 of 257