Caput 29: Iterum de forte misericordle
C. FQUENT! nocte, iterum in spiritu ad praefatum misericor- S die fontem deducta, vidit ex eodem fonte permaximam venam humilis gratitudinis ebullire, et ipsam venam per Cor Jesu Christi purissime in eumdem fontem refluere, Quod sane ita intelligendum est: Cum varia sintdona Dei, et non omnes homines eamdem habent gratiam, quia divisiones donorum sunt, unusquisque a Deo collato sibi dono sollicite intendat, et cum gratitudine in Deum refundat, aestimans se omni bono et ipsa vitaindignum; et in abjectione sui semper dicat : minor sum cunctis miserationibus tuis. Necquidquam sibi boni amplius desideret, nisi quantum ad Dei laudem, et omnia quae sibi evenerint, sive leta sive tristia, ex nimia cha~ ritate a Deo sibi esse donata certissime sciat, et sic cum gratiarum actione in unione gratitudinis Jesu Christi, quasi per sanctissimum Cor ejus, in suam originem omnia Dei dona refundat.
DE CONFESSIONE.
‘tem alia vice, vidit Dominum Jesum ad dexteram majes- talis in excelsis residentem, et purgationem peccatorum facientem. Cum enim Sorores contrito corde et humiliato spiritu, accederent ad confessionem, Dominus Jesussingulas dextera sua amplexans, omnia earum peccata in seipso tam plene ac si nunquam fuissent, annihilabat; sicque purificatas omnes coelesti Patri praesentabat. Quasille benignissime intuens singulas alloquebatur dicens : « Suscepit te dextera justi mei in veram reconciliationem. »
Chapter 75 of 257