Skip to the text

Caput 25: De cruce et serica veste domini

arta quandoque in spiritu, vidit se in domo quadam R mire pulchritudinis existentem, quam bene Cor Christi esse recognovit, eo quod toties illud simili modo intraverat, ut supra scriptum est. Et procidens in terra, invenit crucem magnam in ipso pavimento, supra quam anima corruebat. Et ecce de medio crucis aureum jaculum acutum exibat, et ipsam animam pertransibat !. Et audivit Dominum sibi dicentem: « Omnis terrena substantia unam animam letificare non posset; sed tota ejus salus summaque gloria in poenis et tribulatione consistit. » Anima vero multum coepit tristari et anxiari, eo quod unice sibi dilectum licet audiret, minime tamen videret. Cumque magno desiderio ipsum exquireret, apparuit ei continuo, stans ante ipsam, in veste serica et rubea; et apprehendens manum ejus ipsam dulcissime est allocutus. Anima autem sentiens nimiam mollitiem et Ienitatem vestimenti ejus, cogitare coepit quid per hoc designari posset. Cui Dominus respondit: « Sicut serica vestis lenis est et mollis, sic omnis poena et tribulatio anima Deum vere amanti est suavis. » Et anima:’« Hoc in principio poenae ita est, cum in affectu nimio animae ipsam attigerit; sed cum poena invaluerit, valde gravius illierit. » Ad quod Dominus : « Verum est; sed sicut serica vestis cum auro et lapidibus pretiosis ornatur, nequaquam propter gravedinem Projicitur aut detestatur, sed ex hoc nobilitatur et carior habetur; ita fidelis anima propter poena acerbitatem ipsam non recusabit, quia omnes virtutes ejus ex hoc nobilitantur, et omne meritum ejus exinde in infinitum cumulatur. »

Hac visio erat preesagium futurae infirmitatis qua postea in brevi fuit correpta; scilicet in Adventu Domini, quem semper cum maxima devotione et desiderii sancti fervore pangere solebat. Tunc acri dolore tenebatur, sed tamen hoc maxime dolebat, quod nec chorum intrare, nec devotioni solite’poterat intendere.

Chapter 71 of 257