Caput 22
nuper transivi planitiem, tecum deambulare! » Cui Dominus respondit : « Nescis quid hoc sit quod vulgariter dicitur : Silva habet aures, et campus oculos? » Et adjecit: « Hoc est silvam habere aures, scilicet si duo sederint in rubo invicem colloquentes, alii circumeuntes audire possunt. » Et statim visus est ei rubus speciosissimus, qui totus creverat ex virgis novellis in altum directis, mire proceritatis et pulchritudinis. In hoc rubo Dominus cum anima sedebat; novell autem ille de quibus excreverat rubus, Dei erant virtutes : scilicet, sapientia, benignitas, justitia, misericordia, charitas, et cetera virtutes Domini naturales; quae sicut oliva semper miro modo virent ac florent, et nova producunt.
Anima vero amplexata est virgam justitiae, dicens ad Dominum : « Hanc virgam me modo complecti cum gratitudine convenit; quia tribulationibus et paenis me replens, peripsam me exerces. » Et ecce vidit quod virga illaipse Deus erat, quem anima amplexibus suis strictum tenebat. Ccepitque his verbis ipsum laudare: « Laudo te petram justitiae; laudo te solem justitiae; laudo te decorem justitiae, » etc. Fluvius autem de Corde Dei egrediebatur, qui animam illam influens, omnia _membra ejus penetravit, etad plenum depurans omnem tristitiam quam ante habuerat ab ea penitus effugavit. Et ait Dominus: « Ecce rubus de quo Scriptura dicit : Emissiones tuae Paradisus. » (Cant. 1. 13.) Circa rubum vero omnes Angeli stabant, ita ut quilibet chorus rubum illum circumgyraret in modum novem circulorum.
Et dixit Dominusad animam : « Eccequod Scriptura dicit : Quae habitas in hortis,amici auscultant. » (Cant. vir. 13.) Anima autem divinitus inspirata, intellexit qualiter omnes ‘Angeli homini justo, ad omnia quer agiy bona, sunt ministrantes, Cum ergo homo psalmos, aut aliquam divinam scripturam legerit, seu aliud bonum opus peregerit, Angeli sunt ili servientes. Cum vero in oratione loquitur cum Deo, aut Dei verbum audit, vel de Deo loquitur, Archangeli ipsi ministrant, Si autem de virtutibus Dei cogitans, extollit eas, scilicet potentiam, sapientiam, bonitatem, justitiam, misericordiam, longanimitatem et charitatem, ct in quantum potest se in virtutibus conformare studet, obsequuntur illi Virtutes. Cum autem homo ex recordatione ineffabilis et excellentissime divinitatis, Deum tremit, et in omni humilitate Deosubjicit, ministrant illi Potestates. Sed cumextollit in corde suo nobilitatem et eminentiam deitatis, cogitando qualiter infinita majestas dignata est hominem condere ad imaginem et similitudinem suam, et quanta pro homine fecit et pertulit, et ob reverentiam qua Deus hominem diligit, et reverenter etiam diligit omnem hominem, serviunt illi Principatus. Sed cum homo inclinationibus, genuflexionibus et veniis Deum adorat, Dominationes ei famulantur. Si vero in tranquillitate cordis de Deo meditatur, Throni sunt illi obsequentes. Si auteni in cognitione Dei illuminatur, et in contemplatione ad speculanda Dei mysteria elevatur, Cherubim ei famulantur. Sed cum anima de Corde Dei trahens amorem ignitum, et Deum cum suimetipsius amore diligit, et omnem hominem in Deo et propter Deum amat, Seraphim ei ministrant.
Post hee dixit ei Dominus : « Vis scire quid sit campum habere oculos? Ubi duo in plano deambulant campo, de longe se intueri possunt, Sienim duo invicem dilecti se mutuo a longe conspexerint in plana via, citius conveniunt. Cum enim cervus et cerva in campo se per longaspatia Fespexerint, quanto citius concurrunt, Sic anima amans et me desiderans, uno gemitu me dicto citius sibi intrahit, In campo etiam viatores et peregrini refici solent; sic ego, cum anima illa quae se in hoc mundo peregrinam facit, et cor spatiosum et exoccupatum a terrenis et omni impedimento habet, hanc saepius soleo convivare. In campo etiam solent homines carpere flores; ita in anima sancta varia desideria, quibus sicut campus floridus decoratur, ego libens carpo, faciens inde sertum quod capiti meo impono, donec anima per seipsam ad me veniat, et tunc illud sibi reddo. » Tunc dixit ad Dominum: « Mi Domine, quid in hoc deliqui cum me circumspiciendo, sic in spatiositate campi Gelectabar? » Respondit: « Contra obedientiam fecisti, et cibi non intendisti; insuper pro anima defuncti orare neeleristi. » Et illa Doce me, amantissime, qualiter decetero es exire contigit, faciamus? » Qui respondit : « Dum primo Choro exitis, cgite illum versum : Dedue me, Domine, ein via tua, et ingrediar in veritate tua. Leetetur cor meum + timeat nomen tuum, (Psab. 1xxxv. 11.) Sicque in timore reo exeatis, accipientes me in socium itineris, quasi bacu- Ium unde sustentemini. Et sic egredientes, domos et ipsam siam omniaque vobis occurrentia, tunc dextera mea benedicatis, eruntque ex hoc benedicta. Cum enim homo vanam Eabuerit laetitiam, semper “cor ejus postmodum aggravatur; gui vero timorem meum habuerit, non contristabitur, sed fupestveram lettiam obtinebit, Dehinc cum funeri appropinquatis, ecolere potestis processionem illam, qua in die judicii omes resurgendo cum corporibus suis mihi occurrent, egoque cum ineffabili gloria et majestate, stipatus omni Angelorum at Sanctorum multitudine, illis obviabo. Orabitis etiam pro anima defuncti, ut si in poenisest, citius absolvatur; si autem impedimento aliquo ame removetur, ab hoc liberetur, mihi Sanctisque meis citius conjungatur, et fiat dignus glorificationis futurae, ut cum letitia et gloria in die illa tremenda mihi preesentetur. »
:
Chapter 68 of 257