Caput 27: Quod ei doninus de seipso vestimentun facere repromisit
LIA quoque nocte,dum ex capitis dolore nullam posset A habere requiem, rogabat Dominum ut saltem unum foramen sibi monstraret in quo requiem inveniret. Qui ostendit ei quatuor foramina vulnerum suorum, pracipiegs ei eligere in quo horum vellet habitare. At illa nolens eligere, divinae commisit pietati ut sibi daret quod magis ipse vellet. Tunc ostendit ei vulnus Cordis sui dicens : « Ecce huc intra ut. ave :. ibi pauses. » Quae statim cum gaudio intravit Cor Dei. Eratque simile domui pulcherrima, in cujus medio jacentem invenit Dominum in lecto, viridi pallio gloriose contectum; anima autem’ ad praeceptum Domini se juxta eum pausatura cum ingenti Letitia reclinabat, Visumque est sibi tot cervicalia se habere quot ictus dolorum tunc sensit capiti suo advenire; quae singula, unum post unum, capiti amatoris sui cum magna gratitudine supponebat dicens : « Amantissime Deus, si dignareris me miseram in festo Paschali talibus adornare vestibus, quale est operimentum lecti tui? » Cui Dominus respondit : « Etiam mi predilecta, per memetipsum et ex memetipso volo tibi vestimenta talia praeparare. » At illa hwsitabat quid hac dicta Domini sibi vellent. Et Dominus : « Nescis quia bombyces sericum nent; etcum de me scriptum sit: Ego sum vermis et non homo, (Psar.xsi. 7.)ex visceribus mew pietatis tibi vestimentaproducam, quae si tibi fuerint importabilia, ego ea tecum feram. Hucusque enim mihi in laboribus devote servivisti; amodo studebis. »
Chapter 73 of 257