Caput 31: De potentia amoris
ua deinde vice, cum in gratiarum actione recogitaret IN potentiam amoris divini, qui Christum de sinu Patris deposuit in uterum Matris, dixit ad eam Dominus : « Ecce me in potestatem animae tuae do, ut sim captivus tuus, ut imperes de me omne quodcumque volueris : egoque sicut “captivus qui nil praevalet, quam quod dominus sus jusserit, ad omnem voluntatem tuam ero paratus. » At illa mira gratitudine dignationis tantae verba suscipiens, cogitabat intra se quid a Domini potissimum expeteret pietate. Sed inveniens in corde suo quod nil sanitati preoptaret, eo quod jam Paschalis instaret solemnitas, et ipsaab Adventu Domini usque ad tempus illud, excepto Vigilia et die Nativitatis Christi, propter continuam infirmitatem suam, chorumnon intraverat, tamen in se reversa cogente eam fidelitate quam semper ad Deum habebat, ait ad Dominum: « O dulcissime et amantissime animae mew, etiamsi nunc omnem fortitudinem et sanitatem quam unquamhabui recuperare possem, Hequaquam vellem; sed hoc solum ate volo, ut nunquam a ua discordem voluntate, sed omne- quod tu vis et in me peragis, sive prosperum sive adversum, hoc ego semper
velim. » Statimque videbatur sibi quod Dominus eam sinistra amplexaretur, et caput ejus supra pectus suum reclinaret, dicens ei : « Ex quo tu vis ‘omne quod ego volo, sic anima tua semper erit in amplexu meo, omnemque dolorem capitis tui mihi intrahens in meipso, cum passionibus meis sanctificabo. »
Multo adhuc plura de his scribi possent quae in hac infirmitate! sibi Dominus fecit; sed ideo preetermittimus, quia tam interrupta nunc partim et iterum partim proferendo, sepissime, ut ipsa fatebatur, optima subtrahebat, Dicebat enim : « Omnia quae dico vobis quasi ventus sunt respectu eorum quae verbis nullo modo exprimere possum. » Quandoque etiam tam latenti lingua loquebatur, ut eam bene intelligere non possemus; unde nihil de his, pravter ea quae: diligenter et veraciter audivimus, et conservare potuimus, ad laudem Dei et utilitatem scripsimus proximorum. it a a nn ne ei
Chapter 77 of 257