Skip to the text

Caput 9

stabit pro annis decem vitae tua; secungus vero annus stabit pro vicesimo tuo, et tertius pro trigesimo tuo, quartus pro quadragesimo tuo, quintus autem pro quinquagesimo tuo : sicque omnia peccata tua delebuntur, et anni tui sanctificabuntur, totaque conversatio tua ex mea conversatione perfecta erit. » he

Puer autem stabat manus suas saepius respiciens; et cum super hoc illa miraretur, puer respondit: « Sicut homo manus suas saepius respicit, sic ab infantia mea usque ad diem passionis mex, quotidie mortem meam in corde meo revolyebam, et omnia precognovi quae ventura erant super me. » Per quod instruebatur quia bonum est homini, mortem et ea quae ventura sunt ei, saepe memorari.

Chapter 56 of 257