Skip to the text

Caput 19

perficiens omnia opera tua; a sinistris vero, reclinatorium aureum, sustentans in tribulationibus; infra te quoque firmamentum, tenens animam tuam. » QUALITER EI DOMINUS DEDIT COR SUUM IN PIGNUS ATERNE VITA.

eRtA deinde quarta post Pascha, cum imponeret Missam, F Venite benedicti Patrismei.ineffabili et inusitataquodam replebatur lztitia, dixitque ad Dominum : « O si una essem de his nimium benedictis, qui hanc tuam dulcissimam audituri sunt vocem ! » Ad quam Dominus respondit : « Etiam pro certo scias !, daboque tibi Cor meum in pignus quod tecum semper habeas, et in die illa cum hoc desiderium tuum complevero, in testimonium mihi illud resignes. Do etiam tibi Cor meum in domum refugii, ut in hora defun- ¢tionis tuae nulla via praeterquam in Cor meum perpetuo pausatura declines, »

Hoc donum unum ex primitiis donorum Deierat; ccepitque ex hinc nimiam devotionem circa divinum Cor Jesu Christi affici, et fere quotiescumque Dominus sibi apparebat, aliquod speciale donum a Corde ejus accipiebat, sicut in hoc libro.multis patet in locis. Sic etiam ipsamet dicere solebat : «Si omnia scribi deberent quae a benignissimo Dei Corde mihi collata sunt bona, matutinalis libri excederent quantitatem. »

1, Cf. Legatus, Lib. V. 4. et hujus Libri specialis gratiae part. yn.

Chapter 65 of 257