Caput 16
ua vice, circumdedit eam amor vestimento solaris A luminis, et accesserunt ambo, videlicet amor et anima, et stabant in Christi praesentia, tamquam virgines pulcher- rime. Anima vero multum affectabat propius accedere, quia quamyis illam imperialem faciem contemplaretur, non tamen illi sufficiebat. De quo dum miraretur, essetque in magno
1
j
x ——— desiderio, innuit ei Dominus manu. Tunc amor assumens animam duxit ad Dominum;illa vero reclinayit se ad vulnus mellifiui Cordis Salvatoris sui unici, hauriens inde pocula omnis dulcoris et suavitatis plenissima, ibique omnis amaritudo ejus versa est in dulcedinem, et timor ejus mutatus est in securitatemp. Ibi etiam de Corde Christi suavissimo esuxit fructum dulcissimum, quem assumens de Corde Dei in os suum posuit : per quod significabatur illa terna laus, quae de corde Dei procedit quia omnis Laus qua ipse laudatur, effluit ab illo qui‘est purus etiam fons omnis boni. Deinde alium assumpsit fructum, scilicet gratiarum actionem; quia nihil potest anima a seipsa nisi preveniatur a Deo.
Et Dominus ad eam: « Adhuc prae omnibus unum a te fructum desidero. » Cui anima : « O mi dilectissime Deus, et quis est hic fructus@ » Et Dominus : « Ut omne cordis tui delectamentum in me solum effundas. » Tunc illa : « O amator unice, quomodo hoc possum facere ? » Qui respondit: © Amor meus in te perficiet. » Tunc illa ex nimio affectu gratitudinis dixit : « Kia, eia: Amor, amor, amor! » Et Dominus: « Tu matrem tuam nominabas Minve et aor meus erit mater tua; et sicut filii sugunt matres suas, sic et tu ab-ea suges internam consolationem 2, suavitatem inenarrabilem, et illa te cibabit et potabit ac vestiet, et omnibus necessitatibus tuis, velut mater filiam suam unicam, te procurabit. »
- Quod interpretatur anor.
2, Verbum quod magnas quaestiones circa librum De Imitatione
i
Chapter 62 of 257