Caput 21
malo ac crystallina, puritate perspicuo residentem. Ex cujus solii anterioribus partibus duo rivuli eximiw puritatis, aspecta delectabiles, progrediebantur 1; quos intellexit esse gratiam remissionis peccatorum. ac spiritualisconsolationis, quae in Missa cuilibet, ex virtute divinae Providentice specialius et facilius largiuntur.
Circa vero oblationem hostiz benedict, exsurgens Dominus a solio illo, videbatur Cor suum suavissimum, instar lampadis perlucidw, plenissime et superabundantis, propriis manibus elevare. Qua lampas ex omni parte circaque tanto impetu effiuebat, quod magne gutta ex ipsa supereffluxione resaliebant, nec tamen plenitudo lampadis aliquatenus imminui videbatur. Per quod intelligi dabatur quod quamvis de plenitudine Cordis Christi omnibus sufficientissime gratiae ministrentur, secundum cujuslibet capacitatem, tamen in seipso abundantissime redundat omni beatitudine, necaliqua unquam parte patitur detrimentum. Vidit insuper corda ommium praesentium, quasi funiculis quibusdam in specie lampadum, Cordi Dominico annexa; quorum quaedam erecta et quasi oleo plena videbantur ardere; quaedam vero quasi vacua dependebant circumversa. Unde intellexit per lampades ardentes et erectas, illorum designari corda qui cum devotione et desiderio Missa interessent; et perlampades vero dependentes, eorum corda qui negligebant per devotionem elevari.
Tunc illa magno exoptabat desiderio, ut cor suum divino Cordi totaliter infunderetur. Et statim cognoyit illud quasi de medio aliorum elevari, et in similitudine piscis unius immergi Cordi divino. Cumue illa supplici devotione a Domino rogaret edoceri quali modo cor suum sibi immer- 50m disponere deberet, ut semper in unione illa beata quam ssceperat, permaneret; vidit protinus Cor divinum quasi mutatum esse in domum magnam aurei coloris, et Dominum in medio Cordis sui ipsius, velut in domo speciosa ac deliciosa deambulantem. Quod illa admirans, et qualiter hoc fieri posset apud.se pertractans, intellexit Dominum sibi dicentem: « Nonne recolis illud psalmi: Perambulabam in innocentia cordis mei,in medio domus meae? (Psal. c. 2.) Et quis est qui possit praeter me, quia nemo innocens ex seipso nisi ego solus? »
Conspexit etiam in ipsa domo quatuor virgines pulcherrimas, quas agnovit esse virtutes: scilicet, humilitatem, patientiam, mansuetudinem et charitatem, quae ceteras elegantia sua precellens vestitu viridi prefulgebat. Quam illa videns, et recolens etiam cuidamalii personae beatae memorize charitatem similiter in viridi amictu demonstratam, admirans requisivit a Domino quamobrem charitas crebrius in Viridi appareret. Ad quod tale responsum a Domino accepit: « Quoniam charitas multos aridos truncos, scilicet peccatores, virtute sua facit revirescere, et ad fructum bonorum operum reflorescere, ergo justissime in viridi demonstratur. » Etadjecit Dominus : « Harum virginum familiaritatibus te aptare studeas et amicitiis, sidesideras in hac domo mecum manere, et praesenti me fruitionem habere; verbi gratia, cum yanitas cor tuum dissolvit, recole virtutem charitatis illius qu me de accubitu paterni sinys utero virginali inclinavit, et vilibus panniculis involutum in preesepe reclinavit, multos labores in praedicando perferre coegit, et postremo amarissima et turpissima morte interemit. Talium recordatio omnem vanitatem a corde tuo penitus removebit. Similiter cum te superbia infestat, memorare humilitatis me, qua nunquam vel in minimo, cogitatu, verboseu gestu aut opere superbivi, sed exemplum perfectissime humilitatis in omnibus factis meis exhibui:: et sic vincas superbiam humilitate. Cum vero impatientia te infestat, memento patientiae mea, quam habui in paupertate, in fame, in siti, in discurrendo, in injuriis, in contumeliis et maxime in morte. Et similiter cum infestaris ira, recordare mansuetudinis mew, qua cum his qui oderunt pacem eram pacificus et mansuetus, in tantum quod etiam crucifixoribus meis, qui cum tot crudelita~ tum genera in me exercuissent quod nihil superaddere amplius possent, adhuc prae nimio furore strindebant super me dentibus, cum tanta cordis dulcedine veniam impetrans, Patrem eis placavi, ac si ninquam mihi contrarii exstitissent. Et sic poteris cuncta vitia virtutibus superare. »
Chapter 67 of 257