Caput 33: Qualiter homo cor sum deo preponet ad inhabitandum
awsaTo quodam, cum Salve sancta Parens cantaretur, S dixit ad Dominum:; « O si nunc amore tuo, amantissime Deus, reverendissimam Matrem tuam laudibus attollere, et muneribus tuis regiis tantum honorare possem, quantum unquam regina aliqua potuit venerari! » Mox Dominus innuit duobus Angelis quasi aliquid sibi deferre deberent. Qui euntes quasi album sacculum coram Domino attulerunt, in quoejus bona opera erant recondita, in quo Dominus inter alia diversa xenia, etiam auream crucemtulit, per quam pernalitas animae: illius signabatur. Lilium etiam mirificum inde accepit, quod ante pectus suum velut monile ponebat. Anima autem ex hoc delectata dixitad Dominum: « Eia precordialis dilecte mi, utinam de corde meo delectabilissimum et tibi decentissimum tibi xenium facere possem ! » Cui Dominus respondit: « Nullum delectabilius atque mihi carius xenium mihi poteris exhibere, quam si domunculam inde mihi facias, in qua sine intermissione habitem et delecter. Heec domus unam tantum fenestram habeat, per quam hominibus loquar et dona mea distribuam, » Hanc fenestram os suum esse intellexit, per quam verbum Dei ad se venientibus per doctrinam seu consolationem deberet ministrare
2
Chapter 79 of 257