Skip to the text

Caput 35: Qualiter deus animam ad se vocavit, et de amore et de psalterio decem chordarum

um vice quadam Dilectum animae suae precordialiter Cc affectaret, ille qui pauperis desiderium non solum audire, sed et praevenire dignatur, dulcissima et altissima intonans voce, eam taliter advocavit Veni dilecta mea ad me. » Eratque vox Domini tantae sonoritatis ut totum impleret coelum, et omnes coeli angulos penetrans dulcissime faceret consonare. Intellexitque per angulos omnes quae in coelo sunt animas designari quae voci Domini gratulanter conjubilabant. Anima autem sic advocata statim affuit, stans coram Dilecto residenti in consistorio valde mirabili et eminenti, cujus columnae anteriores ex electio erant, capitella habentes de smaragdo, et bases de sapphiro. Per smaragdum exprimebatur viror aeternitatis; per sapphirum, excellentia divinse nobilitatis. Amor vero in specie virginis pulcherrime consistorium circuibat decantans : Gyrum CU cireuivi sola 4, (Bccus. xxiv. 8.) In quibus verbis agnovit qualiter solus amor divinae majestatis omnipotentiam sibi subegit, ejusque inscrutabilem sapientiam quasi infatuavit, et dulcissimam bonitatem ejus totam effudit, et illum divinae justitiae rigorem omnino devincens et in mansuetudinem convertens, ad nostrae miseriae exilium

  1. Responsorium IL, Noct. in Dominicis mensis Augusti.

@ Dominum majestatis inclinavit. In hoc quoque verbo : et in fluctibus maris ambulayi intellexit, qualiter omnes qui ante Legem et sub Lege et gratia, in suis tribulationibus Deo per amorem fideliter adbeserunty cunctaladversantialet vida p¢r amorem devicerunt.

Dehinc amor iterum decantabat : Audit eum in gyro sedis, etc. per quod intellexit qualiter Sancti modo in jubilo decantant omnia quae Deus in eis fecit magnalia; scilicet quam investigabili eos sapientia elegit, quam gratuito eos justificavit et sua gratia dignos effecit, quam potenti et forti amore de omni miseria liberavit, et omnia non solum bona, sed etiam eorum mala eis in bonum et salutem convertit; quam laudem Deus tam gratissime a Sanctis acceptat ac si illi non abeo, sed aseipsis heec tanta bona haberent, et tamen illi soli gloriam deferrent.

Deinde iterum visum estei quasi amor staret a dextris Dei, de cujus Corde procedebat quoddam instrumentum suayisonum, tendens ad cor illius Virginis, psalterium scilicet, habens decem chordas, sicut in psalmo dicitur : Jn psalterio decem chordarum’ psallam tibi. (Psal. xxxu. 2.) Per novem chordas significabantur novem chori Angelorum, in quibus ordinatus est populus Sanctorum; per decimam vero chordam ipse Dominus, Rex Angelorum et sanctificator omnium Sanctorum. Tunc anima procidit ante Dominum, et primam chordam leviter tangens, laudabat Dominum dicens : Te Deum Patrem ingenitum; in secunda : Te Filium unigenitum; in tertia : Te Spiritum sanctum Paraclitum; in quarta : sanctam et individuam Trinitatem; in quinta : toto corde et ore confitemur; in sexta : laudamus; in septima : atque benedicimus; in octava; tibi gloria; in nona : in saecula; 1. Antiphona ad Magnificat in festo SS. Trinitatis. in decima autem chorda cantare non potuit, quia ad Dei celsitudinem adhuc attingere non poterat. Post hc, vidit in pectore Domini perlucidum speculum, in quo erat hominis facies in modum lunae, Et illa mirari coepit quid hoc sibi vellet. Cui Dominus : « In hoc edocearis, » Statim per oculos intellexit designari quia ipse solus est aeterna sapientia, quae scit omnia in coelo et in terra, et seipsum solus perfecte et perlucide agnoscit, quem nulla potest comprehenderecreatura, Et Dominus: « Quis te hocdocuit? » Cy ja : « A te omnium bonorum largitore sumedocta, qui doces hominem scientiam, etinspiras ei omnem sapientiam. » Per os cognovit quia Deus est immensus et incomprehensibilis in sua omnipotentia, et omnes in coelo et in terra ipsum ad plenum laudare non sufficiunt; sed ipse solus suimetipsius laudis plena est sufficientia, qui solus perfecte novit quanta amoris magnitudine dat se amanti animae, et quotidie in altari hostiam se offert Deo Patri, pro fidelium salute, quod nec Cherubim nec Seraphim nec omnes ceelice Virtutes ad plenum valent investigare. Et Dominus : « Quis hoc te docuit ? » Et illa: « Tu magistrorum optime, totius auctor bonitatis, et lumen verum illuminans omnem hominem in hunc mundum venientem. »

Tunc reclinavit sé anima illa supra pectus dilectoris sui Domini laudans eam ex omnibus viribus, sensibus ac motibus suis, in seipso} et per seipsum; et quo plus laudabat adherens illi, eo plus in seipsa deficiens in nihilum est redacta; tamquam cera liquescens a facie ignis, in seipsa liquefiebat, et in Deum transibat, unita ei feliciter et adstricta vinculo individue unionis. Exhinc desiderabat cnnes in codlo et in terra participes Dei gratize efficerentye Et accipiens manum Domini, adeo magnam crucem fecit ut videretur sibi coelum et terram inde repleri. Et ex hoc gaudium coelestium augmentabatur, reis venia, tristibus solamen, justis fortitudo et perseverantia dabatur, purgan- ma disque animabus absolutio et poenarum alleviatio reddebatur.

2 t —————— t

Chapter 81 of 257