Skip to the text

Caput 41

mercede, Omnes etiam qui tibi in hora mortis pia compassione adstiterint, non minus quam si mez passioni condolentes interfuerint, gratum ab eis reputabo. Similiter qui exsequiis tuis pia devotione interfuerint, ac si mew sepulturae congruum honorem impenderint, acceptum mihi erit.»

Cumaue specialiter pro sua servitrice oraret, vidit Dominum coram se, habentem zonam aureis circulis plenam, quam sibi ostendit dicens : « Ecce hac sunt omnia vestigia ejus quae in tuo servitio calcavit, quae etiam coram oculis meis in aeterna memoria erunt, cum omnibus quae tibi unquam ministravit. » Commendavitque eam Dominus amori, ut ejus curam gereret, et in suis infirmitatibus ministraret. In quo intellexit, quod amor tribus modis animae fructuose deservit. Primus est, quod omnia ejus negotia sibi commissa Deo fidelissime presentat. Secundus est, quod omnia sibi recommendata in scrinio divini Cordis optime conservat, et in exitu animae augmentata et nobilitata illi diligentius reconsignat. Tertius est, quod in labore et tribulatione homini bene assistit, coadjuvans in bonis et protegens a malis,

Igitur cum homo se minus sentit devotum, amore frigidum, eta Deo clongatum, invocet amorem, committens ei legationem suam, orans ut gratiam seu devotionis studium sibi dignetur impetrare. Similiter omnia bona quae agit, tradat amori custodienda, ut ea postmodum in melius commutata recipiat. In omni quoque tribblatione et labore, amoremin auxilium invitet, quia eo praesente, homo laborem non sentit, nec deficiet in adversis.

Chapter 87 of 257