Skip to the text

Caput 37

L1A quoque vice, cum Deo pro impensis sibi bonis gra- A tias ageret, dixit ei Dominus: « Gratias age prius pro omnibus quae feci Matri meae et Angelis. » Quod ista statim fecit, gratias agens quod ab zeterno eam pra cunctis elegit, et sibi in Matrem dignissimam praeparavit, sanctificans eam in utero matris, et quod in infantia et pueritia sic eam gubernayit quod nunquam peccatum fecit, et quod Spiritu Sancto inspirata, prima votum vovit purissime castitatis. Tunc respondit Dominus: «Nullam creaturam nequein caelo nequein terra sic diligo, sicut puritatem virginalem, » Ad quod illa: « Eia Domine, si ita est, dic rogo, quae sint tam pure virgines quas prae cunctis diligis ? » Respondit : « Ile quae nec desiderio nec voluntate amittendi virginitatem unquam se maculaverunt. » Et illa : « Quid autem facient quae hoc neglexerunt? » Respondit: « Poenitentia et confessione se abluant, et in magna delectatione et gaudio cum his quae pure Virgines sunt societatem habebunt; sed illas internas et superaffluentes delicias quas torrens mew divinitatis influit, sentire non possunt. » ee

Chapter 83 of 257