Caput XXXI. Quod prae caeteris sanctis hoc singulariter habuit, quod a vitiis quidem nec impugnari potuit.
In caeteris sanctis magnificum habetur quod a vitiis non possunt expugnari, in ista mirificum videtur quod a vitiis non potest ipsa vel in modico impugnari. Caeteris sanctis in commune praecipitur ut in mortali eorum corpore peccatum non regnet, soli isti singulariter datur ut mortale corpus ejus peccatum non inhabitet: Non regnet, inquit, amplius peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI). Ecce praecipit ut non regnet, sed nunquid ut non inhabitet? Attende super hoc quid alibi dicat: Si enim quod nolo malum, id ago, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII). Sed quod de exterminio peccati in beata Virgine Maria factum creditur, in futurum omnibus sanctis speratur. Futurum, inquam, sed non in corpore eorum adhuc mortali, sed in corpore eorum jam facto immortali: prius siquidem oportebit corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc immortalitatem. Sed hoc fuit in beata Virgine supra modum mirabile, et prae caeteris sanctis omnibus singulare, quod in ea simul convenire potuit tanta corruptibilitas cum tanta incorruptibilitate, tanta incorruptibilitas cum tanta corruptibilitate. Corruptibilitas in his quae pertinent ad poenam, incorruptibilitas in his quae pertinent ad culpam. Sed sibi ad futurae gloriae cumulum, nobis autem ad patientiae documentum profuit, quod passibilitatis nostrae jugum cum tanta puritate portavit. Sed quia ea quae nobis de mystica intelligentia videbantur, juxta petitionem tuam, mi Hugo, explevimus, hic, si placet, loquendi finem faciamus. Si quis autem prolixitatis nos arguat pro assumptae materiae brevitate, fateor, non me poenitet in laudibus Verbi, in laudibus Virginis matris, vel verbosum fuisse. HUGO. Tanta, fateor, in verbis prophetiae mysteriorum profunditate stupefactus, et in eorum consideratione multa admiratione suspensus diutius loquentem libenter sustinui, et cursum sermonum vestrorum interrumpere indignum judicavi, et eo ipso ista elegi tandem tacita venerari admiratione, quo mihi videntur nullo ad plenum posse explicari sermone.
Chapter 60 of 78