Skip to the text

2. Quomodo Christi passio sit praeambula ad cognitionem divinitatis, et qualem formam Christus contraxerit ex acerbitate suae passionis

Interea dum haec agerentur, discipulus assumpta ad Deum fiducia, suam, quam desponsaverat, ami-. cam taliter alloquitur dicens: O amantissima sa-

PLN PTOL N S is, oae pientia, quae sola perfecte nosti cordis naturam amorosi, tu manifeste scis, quod nemo possit amare incognitum. Igitur ex quo requiris, ut te solum diligam, et dilectum cunctis amabilem reddam, da ergo te amplius mihi cognoscere, ut, quae iubes et doces, melius valeam adimplere.

SAPIENTIA: Processus emanationis creaturarum a summo rerum vertice Deo, secundum ordinem naturae fit per descensum ex perfectioribus ad im- perfectiora, quia omnes rerum perfectiones quodam ordine a summo rerum cardine Deo descendunt1. Ipse autem homo naturaliter ab inferioribus incipiens et gradatim. ascendens, in divinarum proficit cognitionem rerum. Unde, si ad divinitatis cognitionem pervenire desideras, restat, ut per assumptam humanitatem et humanitatis passionem, ' tamquam per viam regiamj gradatim ascendere ad altiora i discas2.

DISCIPULUS: O aeterna sapientia, quae de excelso throno, a regalibus sedibus de corde aeterni Patris in hanc vallem miseriae te inclinasti, et triginta tribus annis exilium huius mundi pertulisti, quique nimiam caritatem, qua genus humanum dilexisti, per amarissimae passionis et mortis tuae mysterium ostendere voluisti: per hanc mortis tuae ineffabilem caritatem te obsecro ex intimis visceribus, quatenus te mihi ostendere digneris in forma et dispositione amantissima, quam ex amarissimae passionis tuae dolore contraxisti.

SAPIENTIA: Quanto ex magnitudine amoris et doloris in morte pallens, offuscatione quadam mortifera appareo deformior, tanto cordi amoroso et menti bene dispositae ero amabilior. Nam sicut amans naturaliter reamari appetit, sic et ab amato amoris sui manifestationem requirit; quia amor inclusus nulli nisi amanti est cognitus. Unde et amantes consueverunt conatibus, quibus possunt, signa et indicia dilectionis ab amatis expetere; et plerumque contingit, quod tacente lingua vim amoris inclusi dispositio prodit superinducta, et, quid in corde lateat, signa pronuntiant exteriora. Nonnunquam etiam contingit, ut illud, quod in amato non amantes indecorum iudicant, id amantes tamquam singulariter decorum extollant.

DISCIPULUS: In amore quidem huius mundi, ut.

asseris, ita esse veraciter cognosco; sed quomodo in homine crucifixo haec esse possint, nondum clare video; quia licet in amato huius mundi nonnunquam inveniatur, quod etiam amanti displiceat, sunt tamen alia plura amori congrua quae videntem delectant. Hic autem dilectus dolore mortis deformatus, quomodo amabilis videri possit, non intelligo, cuius nimirum amori contraria magis videatur dispositio, cum totus ex livore sordeat exterius, interiusque marcescat ex dolore, et neque speciem neque decorem ullum oculis amantium exhibeat, sed plenus dolore et miseriis exsistat. Quomodo ergo tu dicis amabilem, quem evidentia facti ostendit miserabilem?

SAPIENTIA: Veri amatores non multum de spina, quae rosam gignit, curant, dummodo rosam habeant, quam habere desiderant. Nec vere sapientes scrinia pulchra et EU quae tamen in se vilia continent,

Va T DOEN ys ad capsulis vilissimis praeferunt, quae pretiosissima ornamenta inclusa abscondunt. Sic sponsae huius mundi specietenus quidem dulcia ac suavia offerunt;

M posterius autem quasi regulus venena diffundunt.

Exterius colore roseo, niveo candore relucent; interius autem putredine virulenta et sanie ac spurcitia plenae sunt. Verbis diligunt; factis autem ut frequentius infidelitatem ostendunt. At contra animae tuae sponsa aeterna sapientia, exterius quidem secundum faciem humilis, abiecta ac despicabilis putatur; interius autem vivae lucis triclinio decoratur. Caro exterius mortua apparet; sed fulgor divinitatis, qui non videtur, interius lucet. Caro videtur misera; sed latet, qualis sit glorificata. Si credis vilia, crede et magnifica. Talis est dilectus, quem sic a foris deformatum cernis, ut si daretur ipsum in decore suo vel ad momentum videre, necesse esset te ex lucis amoenitate, ex faciei pulchritudine, ex gaudiorum immensitate deficere, cum nullus homo possit ipsum videre et vivere3. Ipse est enim, in quem desiderant angeli prospicere4. Porro exterior mortificati corporis dispositio ac forma non est deformitas censenda, ut tu putas, sed maxima formositas; quia non, qualis apparet, qui videtur, attendere debes, sed qualia perpessus sit, et unde, et propter quid. Si quaeris unde, constat, quia ex nimia caritate et dilectione. Si propter quid, certum est, quia propter te, ut sua deformitate te formosum faceret, suo livore te sanaret, sua morte perennis vitae tibi immortalitatem tribueret. Sic igitur dilectum amoris oculo respiciendo videbis plenum caritate et dilectione, qui non solum verbis amavit ut nonnullae dilectrices, sed et factis se diligere comprobavit, quia in morte et usque ad mortem dilexit. Sic igitur patet, quod exterioris U Ta forma et dispositio, quam ex pas- $ sionis acerbitate contraxit, magis est amoris expres- siva, quam . deformitatis indicativa. Nec obstat, si hoc ei, qui non amat, non videatur; quia oculis aegris. odiosa est lux, quae puris est amabilis.

DISCIPULUS: Vere et indubitanter sic est; et beati oculi, qui sic vident, quia hoc non est omnium, sed paucorum, id est fervide amantium. Fallax proinde gratia et vana est pulchritudo, nec immerito stultus reputabitur, qui secundum faciem et non secundum veritatem amat. Nam, quia falsum pro vero recipit, ideo fructu optato carebit.

SAPIENTIA: Ad redivivam igitur semper tuae menti salubrem passionis meae imprimendam memoriam, amorisque mei artem atque materiam ampliorem praebendam, devotissimis auribus tuis quaedam de ea passione breviter replicabo.

Footnotes

  1. S. Thomas I, qu. 110, a. 1; De veritate, qu. 5, a. 8. Cfr. Dionys. Areop., De caelesti hierarchia, c. 4, 8 3. ↩

  2. Ita saepius cum aliis Patribus s. Augustinus, tract. 13 in loan.n. 4: per Christum hominem ad Christum Deum. — Cfr. 42 in Ioan. n. 8; Sermo 141, n. 4; 261, n. 7; De civitate Dei, IX, c. 15; S. Thomas, Comp. theol, c. 2: Christi humanitas via est, qua ad Divinitatem pervenitur. — Cfr. in Io. 14, 65 Quodl. 8, a. 20. ↩

  3. Exod, 33, 20. ↩

  4. 1 Petr. 1, 12. ↩

Chapter 3 of 25