Skip to the text

4. Qualiter anima, quae sponsum per peccatum perdiderat, ipsum sub cruce per fervidam poenitentiam invenit, Christi passione adiuta

Effundite lacrimas, oculi mei, plorate et nolite deficere. Laeta huius mundi universa abscedant; cuncta, quae mihi solatii esse videbantur, procul recedant, et me solitudinem moeroris amicam, tristitiae sociam quaerere sinant, ut deflere possim repentina mala,

3 — Horologium Sapientiae.

quae mihi ex peccatorum nebula supervenerunt, et me quondam laetis successibus gaudentem, et iu- venili decore florentem ad praesentem miseriam deduxerunt. Ad temetipsam igitur, o anima mea, introrsum recurrens, et labentia cuncta surpergrediens vastam solitudinem profundissimarum tristitiarum perquire, et excelsos montes rememoratarum miseriarum pete, cordeque sauciato, voce flebili et eiulatu miserabili exclama tam valide, ut montium et collium alta cacumina, aérisque excelsa auspicia usque ad supremi caeli convexa, vox ista lamentabilis pertingat, et ad aures illas pietate plenas caelestium spirituum perveniat.

Talibusque clamoribus eos aggredere et dic: O lapides vivi, montes excelsi, campi luminosi siderearum mansionum: quis mihi det, ut ignis ille vehementissimus calore nimio praecordia mea adurens, et lacrimae amarissimae uberrime iam profluentes vos moveant ad compatiendum mihi, et ad leniendum dolorem meum, dolorem utique incomparabilem, . cordi meo vim Tacientem, animae viscera cruciantem, et me prementem medullitus? Heu me infelicem! Siquidem sponsus ille caelestis me sua caritate praevenerat, enutrierat, in sponsam elegerat, annulo suo subarraverat, et ornaverat multipliciter. Mel et lac ex eius ore mellifluo frequentius suscepi. Osculo oris sui interdum perfruitus sum. Nonnunquam etiam amplexu me spirituali spiritualis ille sponsus liliorum amator lenierat, et repleverat mul- tiplicibus bonis. At ego misera omnibus his ingrata, cum in honore essem, non intellexi1, sed ab ipso aufugi, recessi, apostatavi. Vae mihi, quia ipsum perdidi! Vae mihi, quia unicum cordis mei gaudium dereliqui! Dereliqui venam aquarum viventium, Do-

AEA ana e Ao LA R a TM UT ame - E " T j "ao = uS T.

minum2. A dilecto dilecta quondam me alienavi, ab ipso me infideliter separavi.

Heu me miseram, ad quid haec facere volui? Cur ipsum deserui? Eia, quot et qualia cum ipso perdidi! Memetipsam etenim amisi, et omnes caelestes spiritus offendi. Tristia venerunt, solatiosa quaeque me dereliquerunt. Sedeo nuda, vidua ac desolata, confusione et ignominia plena, quia mei falsi amatores, immo certe veri deceptores proh dolor deceperunt me et miserabiliter dereliquerunt, et omnibus bonis, quibus a dilecto ditata eram, spoliaverunt. O honoris amissio, gaudiorum perditio, omniumque consolationum privatio, quia una hora venit3 universorum desiderabilium meorum plena destitutio.

De cetero consolari non potero; sed haec mihi erit maxima consolatio, nullam consolationem recipere, sed semper gemere ac.flere, donec miserabili morte perfungar. Vae mihi, quo me vertam, ad queri ibo? Quis me consolabitur? Ecce totus mundus me dereliquit, quia dilectum meum reliqui. Heu me, quare hoc feci? O quam miserabilis hora, quae huius mali exstitit conscia. O rubescentes rosae, et lilia albescentia, ac violae inviolatae, animae videlicet sanctae et im- maculatae, intuemini nunc, quem praefero, seroti- num florem. Attendite et videte me spineto consimilem, et ponite ad cor, quam citissime marcescit et decidit flos ille, quem hic mundus carpit; quia de cetero nil restat, nisi ut vivus moriar, florens marcescam, iuvenis ante tempus senescam, et sanus lan- guidus fiam. Sed haec. omnia leviter dissimulare pos- sem ad hoc solum, quod tuam amabilem et paternam faciem offendi, et te dilectum contristavi: hoc mihi infernus est, et dolor super omnem dolorem. O mi dulcis, mente deficio, cum recolo, quanta me cari- xr UNUM a eit n aos Nub po Fi heo, M rai aA PTSTTERSE RM tate et dilectione praeveneras, cum quanta dulcedine . admonebas, et quam amicabiliter me ad te quondam trahebas. Me premit dolor, eo quod his omnibus in- .

gratus fui, quod tanta bona tam modicum curavi, tantum thesaurum tam leviter abieci. O mortis infelicis optata praesentia, ad quid retardas4? Cur me non tollis? O cordis humani fortitudo praevalida, quia tanta patiendo non deficio! O cordis mei duritia ferrea, quare nimio dolore premor et non disrumpor?

Obaudite me, divini flores5, et condolete, omnes pii amatores! Ego illa quondam dilecta, nomine excellentissimo decorata, sponsa summi regis appellata fui. Olivam uberem pulchram fructiferam speciosam vocaverat dominus nomen meum. Heu me infelicem, quia nunc non sum digna vocari ipsius focaria, lotricis officio deputanda! Oculos meos prae rubore et verecundia nequaquam de cetero audeo levare, sed neque os meum amplius ad ipsum aperire. O cordis angustiae! Angustiae namque mihi sunt undique6;

et quid eligam, ignoro. Dilectum enim absque spe recuperandi perdidisse, gravius est omni morte; ipsum vero sicut prius rehabere apud tristissimam animam meam iudicatur impossibile. En quomodo .

undique coarctor in totius mundi latitudine spatiosa! Atque utinam in solitudine vastissima essem, ubi oculus humanus me non videret, neque auris audiret, ut me liberius clamoribus ac fletibus satiare possem; quia hoc finis consolationis meae exsistit. fi

O peccatum, quid mihi contulisti! O infelix culpa et laboriosa voluptas, ad qualem miserum statum me perduxisti! O mundus immundus, deceptione et .

Eo e D A B. M ROM fallacia ac vertigine plenus. Vae ei, qui tibi famulatur et voluntati tuae se subicit! O quantis hic tribulationibus et miseriis angustiabitur! Nam et si exterius vie POL ef EE A is. j 3 — blandiri videatur, interius tamen latet, quod mordeat. Et si a foris serenus videatur, infinita tamen occurrent, quae animam miseram iugiter affligant. Heu, heu deceptrix, quanta mihi in initio promisisti, dum me decipere voluisti! Dulcibus litteris, crebrisque munusculis mihi insidias posuisti. Verbis suavissimis et ad alliciendum compositis, velut sirenarum vocibus fistularumque dulcissimis modulationibus sen- sum mihi abstulisti; vultu meretricio, gutture nitenti, ridentibusque oculis cor stulti transfixisti.

Aquam petenti, utrem cum lacte aperuisti, et me dulci toxico et suavi absinthio inebriasti. Pomella pulchra et suavia ob solam gratitudinem fugientia, manu propria exhibuisti. Rosas de rosario pro munere dedisti. Iurastique valide, quod me summe diligeres, nec unquam mihi laetis successibus prosperisque eventibus deficere velles. O callida vulpecula, o vipera venenata! Ecce his aliisque innumeris falsis blanditiis me irretitum post te in mortem traxisti, sicut cum ovi ramus viridis ostenditur, et ad mortem laeta gaudensque perducitur. O fera pessima, o bestia cruenta! Nunc pungis crudeliter, quem leniter unxisti, atrociter allidis, quem leviter elevasti. Vocem sirenis similans, aculeum te habere prodis.

Et ecce omnia versa sunt in contrarium! Dum in sinu tuo me tutius requiescere puto, capilli absciduntur, oculi eruuntur; recedit spiritus, robur tollitur, et inimicorum gladiis inermis occumbo. Haec recolens, haec mente pertractans, in memetipso marcesco, factusque sum mihimetipsi gravis. Felix proinde anima, regina merito divitiarum nuncupanda, quam aliena reddiderunt pericula cautam, quae suam mentis et corporis servavit innocentiam. O quanta felicitate talis etiam nesciens perfruitur! Gaudeat vita pura, laetetur et anima a concupiscentiis mun- danis aliena, quoniam semper praesumit saeva con- turbata conscientia! Haec plumbo gravior, leone . ferocior, tonitruo terribilior, absinthio amarior esse . comprobatur. Hic est vermis interiora corrodens, qui non comedere nec quiescere sinit, sed plerumque etiam dormientes horrore concutit.

Tot et tanta sunt, quae inquinatam conscientiam laedunt, quod haec incoinquinati vix credere possent. Creatura enim tua tibi factori deserviens, excandescit in tormentum adversus iniustos, et lenior fit ad benefaciendum his, qui in te confidunt7. Haec dixi, quia haec dicere experientia docuit, et praesens amaritudo cordis mei amarissima ad haec me provocavit. Iam enim miseria me premente, cogor exclamare et dicere, quia malum et amarum est mihi reliquisse sponsum meum, et praeceptis eius non obtemperasse. Quis mihi det membranas caeli habentes latitudinem, atramentum maris excedens quantitatem, et calamos tot, quot arborum folia et pratorum gramina, ut perstringere possem dolorem, simulque damnum irrecuperabile, quod incurri, quia dilectum meum dereliqui? Heu, ut quid in hunc mundum nascebar? Cur in utero matris non perii? Totus deficio, et, quid agam, ignoro. Quid amplius moror? Quid turbor? Quid ploro8? Quid amplius restat, nisi ut meipsum despiciam, et in barathrum infelicis desperationis a facie gloriae Dei me proiciam desolatum?

SAPIENTIA: An ignoras, quoniam periculosa res est desperatio? Desperare de salute tua nullatenus debes, quia ego ad hoc veni in hunc mundum, quae- — rere et salvum facere, quod perierat9. M

DISCIPULUS: O quid est hoc, quod audio, quod tam dulciter resonat in auribus meis, in homine misero et cane abiecto?

ND — 39 — SAPIENTIA: Quid factum est, quia me non reco- gnoscis? Quomodo sic corruens in terram collapsus es? Numquid prae dolore nimio alienationem mentis pateris, fili mi? O dilecte mi: Ecce ego sum illa aeterna sapientia, Caelestis Patris Filius, misericordiae baiulus, clementiae dux, et legifer pietatis, qui abyssum misericordiae omnibus creatis spiritibus ex sua infinitate incomprehensum aperui, teipsum omnesque ad me redire volentes sinu piissimo recepturus. Agnosce vultum meum! Ego enim sum, qui paupertatem sustinui, ut te ditarem, mortem pertuli amarissimam, ut te vivificarem.. Ecce hic sto mediator Dei et hominum, reservata habens crucis stigmata, interponens ipsa districto iudicio aeterni Patris et cunctis peccatis tuis.

Nunc igitur noli timere! En ego sum frater tuus, sponsus tuus, paratus misereri et tegere peccata tua et proicere in profundum maris10, et sic remittere, quasi nunquam fuerint, dummodo converti et de cetero cavere tibi volueris. Lavare in sanguine meo, in sanguine, inquam, agni immaculati amore plenissimi, et roseo colore praefulgenti! Leva de terra caput tuum! Aperi oculos, et animaequior esto! Ecce profertur tibi stola prima, datur annulus intelligentiae, et calceamenta exhibentur; vitulus saginatus occiditur11 nomen amabile redditur, ut sponsa aeterni regis sis et appelleris. Etenim non corruptibilibus auro et argento, sed pretioso sanguine meo te redemi12, et cum tanto labore acquisivi, ut non immerito debeam gaudere de salute tua, et ad veniam esse facilis.

Mirum est et valde mirandum, quod dicere volo, certissima tamen et indubitata fide tenendum. Ecce si totus mundus esset globus igneus, et in medio eius

M. ` M Xs Tr V RC uova VN 4 C i n X21 00 22 de stipula lini pugillus unus: hic ex sua naturali inclinatione non tam cito flammarum incendia reciperet, sicut abyssus miserationum mearum peccatorem poenitentem et converti volentem. Quia in illa actione naturali aliqualis, licet minima et imperceptibilis, requireretur morula, sed nulla penitus mora inter poenitentem et remittentem, inter gementem et gemitus exaudientem.

DISCIPULUS: O fpaternorum viscerum pietas inaudita, o fraternae fidelitatis dilectio stupenda, o unicum cordis mei gaudium, tune illum abiectum perditionis filium dignaris adhuc recipere? Numquidne reo mortis, omnibus iniquitatibus obnoxio, gratiam vis impendere? O gratia singularis, o benignitas inenarrabilis, o divinae misericordiae pelagus infinitum, cunctis mortalibus incomprehensum, excedens ingenia, superans vota, denique supergrediens merita universa! Huius igitur rei gratia flecto nunc genua cordis mei"ad te, Pater misericordiarum, et in terram provolutus prosterno me coram pedibus tuis clementissimis, gratias agens ex intimis praecordiis, et peto, ut respicias tuum unigenitum Filium, quem ex nimia, qua nos dilexisti, caritate in mortem tradidisti, et ut propter multitudinem dolorum eius omnium iniquitatum mearum obliviscaris.

Recordare, quaeso, misericordiarum tuarum et promissionum antiquarum! Equidem tu ore tuo sancto quondam mundo per diluvium perdito signum reconciliationis tradidisti dicens: Ponam arcum meum in nubibus, et recordabor foederis mei vobiscum, et erit signum inter me et terram13. Eia respice nunc, piissime Pater, arcum illum tunc praefiguratum, scilicet dilectissimum Filium tuum in cruce suspensum! Con-

E E «^ 9o me

U— CETTE EA ÀESESS ET sidera diligentissime, quomodo ex omni parte est expansus et protensus, ut libeat dinumerare omnia ossa eius! Ecce qualiter manus ipsius et brachia ceteraque membra validissime sunt extenta, vulneribus attrita, sanguine perfusa! Haec quaeso intuere, et per ipsius vulnera tu nostra sana vulnera, ac dimitte peccata!

Memento, Domine, quare misericors et Pater misericordiarum dicaris! Nam ex eo videlicet, quod omnium miserator misereris et iniuriarum in te commissarum non memineris atque peccatorum obliviscaris. Non enim propter iustos, qui non indigent poenitentia, sed propter nos, qui peccavimus et inique egimus, misericors appellaberis. Aut num- quid solos iustos et innocentes, quorum vita eximia et caelibata nobis continue in exemplum relegitur, auricularios a secreto ponere decrevisti, et eos solos gratia et amicitia tua singulariter decorare disposuisti? Aut numquid innocentium14 Dominus tantum? Nonne et poenitentium? Immo et poenitentium et eorum, qui convertuntur ad cor15. Nonne, ubi abundavit delictum, et gratia superabundare con- .

suevit ?16. Igitur ad te Patrem misericordiarum confugio, protectionis tuae gratiam quaero. Insuper affectu quoque fervidissimo, amplexu praecordiali, o Fili regis aeterni, “me inter extenta et nuda constringo 7" brachia tua sanguine cruentata, nolens a te neque vivus neque mortuus unquam separari. Quamobrem, o dulcis et pie Pater, remitte mihi, remitte mihi propter amorem unigeniti tui peccata mea, quibus iram merui et malum coram te feci; quia tantus est mihi pro peccatis dolor, ut potius mille mortes vellem sustinere, quam te, Pater piissime, de cetero unquam offendere. Omnes namque calamitates, quas patior,

Pauddh à QU | di iii t U^ hd. TWEEN dA i TN AP v C S VIN seu etiam infernus quem demerul, aut purgatorium saevissimum non tantum. pondero, nec me tantum — ceontristant, sicut offensa, qua te, creatorem meum offendi, te, inquam, o Dominum meum et. Deum meum, redemptorem. meum et unicum cordis mei gaudium; et quod te eontristavi vel aliquam irreverentiam. exhibui,

Unde et, si possem nune omnes caelos replere clamoribus irremediabilibus, et tantam vim cordi meo inferre, ut mille scissuris franperetur: hoe mihi esset optabile prae omnibus solatiis, quae habui omnibus diebus vitae meae, Et quanto mitius mecum agitur, tanto amplius laerimosus animus affligitur, eo, quod tam pio amico et Patri fidelissimo tam ingratus Tui, Sed nune tu, doctrix disciplinae Dei, o aeterna sapientia, doce me, obsecro, qualiter tua stigmata duleissima et suavissima in corpore meo deferam, quas liter ipsa iugiter in memoria retinere debeam, ut saltem per hoc ostendam caelipenis atque terrigenis, quam gratiam referam pro tam innumeris bonis ex superabundantia pietatis tuae largiter mihi misero collatis,

SAPIENTIA: Teipsum et omnia tua mihi offeras, nec oblata aliquando resumas; et non solum a superlluis, sed etiam interdum a licitis abstineas; Et - ecce manus confixas cruci meae exhibuisti, Quod. — bonum est, debes facere; et mala illata aequanimiter sustinere; animumque tuum mutabilem, ac sparsas cogitationes debes colligere, et recollectas in me summo bono firmare: et pedes tuos cruci affixisti, Virtutem animi et corporis non permittas accidiose tepescere, sed ad similitudinem brachiorum meorum iugiter | in meo famulatu extendere toto conamine stude! Fessus et fatigatus ex labore quocunque gratias age et. patienter sustine! Motusque sensualitatis viriliter. à

TUE 7 itid EN L Zu "ADV i de > " 2

NN IT ) Vie D arde restringe: Et sic violentiae et lassitudini, quam crura patiebantur, respondebis. Porro caro mea refloreat per carnis tuae devotam rationabilemque mortificationem. Sed et dorso meo crucis ex asperitate afflicto, dulce reclinatorium ad quiescendum facias, per diversorum incommodorum voluntariam perpessionem. Animum corpore praegravatum semper sursum ad Dominum habeas; membra tua iustitiae et sanctificationi exhibeas, sicut ea prius iniustitiae exhibere solebas, Cor promptum tibi sit ad sustinenda omnia adversa pro nomine meo: et sic tamquam fidelis discipulus cum Domino suo spiritualiter crucifixus et quodammodo sanguine compassionis respersus, mihi similis amabilisque efficieris.

Footnotes

  1. Psal. 48, 13. ↩

  2. Ier. 17, 13. ↩

  3. Apoc. 18, 10. ↩

  4. Eccli, 51, 32. ↩

  5. Eccli. 39, 17. ↩

  6. Dan. 13, 22. ↩

  7. Sap. 16, 24. ' ↩

  8. Marc. 5, 39. ↩

  9. Luc. 19, 10. ↩

  10. Mich. 7, 19. — ↩

  11. Luc. 15, 22-23. — ↩

  12. 1 Petr. 1, 18-19. ↩

  13. Gen. 9, 13, 15. ↩

  14. Cfr. Rom. 3, 29. ↩

  15. Psal. 84, 9. ↩

  16. Rom. 5, 20. ↩

Chapter 5 of 25