Skip to the text

13. Quam utile sit servo Dei in hoc mundo multas sustinere tribulationes

Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester1. Animus quidam spiritualiter aegrotus mundanisque varietatibus plus, quam oportuit, sub- ` iectus, dum noctem adversitatis post diem incurrisset prosperitatis, remediorum oblitus praemissorum, coepit rursus anxiari et corde moestissimo animam suam coram Deo effundere, et quae passus fuerat adversa, quodam affectu compassivo tamquam carbones desolatorios2 corde ignito ad memoriam revocare, et lacrimas effundere vehementes.

Cum áutem discipulus sapientiae non haberet ad .

manus, unde spiritum in adversis pro Christo labo- . rantem refoveret: Ecce ei desideranti et suspiranti | iuvenis quidam pulcherrimus in visione astitit, qui . sibi instrumentum quoddam musicale, quod psal- terium dicitur, cruce signatum, ad manus porrexit, mentemque eius iterato sententiis spiritualibus foe- cundavit, praecipiens, ut iucunde et sapienter psal- leret, et corda tristia seu moerentia in Domino Deo suo laetificaret. Sed et multi variis animae languoribus ac ceteris incommodis laborantes ei propius - assistentes ad solatium laboris sui hoc ab eo fieri humiliter supplicabant. Qui accepto de manu eius psalterio, ad se rediens, et propositum intelligens, coram suo aegroto carmine assumpto a dicto prophe- | tico sic exorsus est: Consolamini, consolamini, po- - pule meus, dicit Deus vester.

3 v ` ESE UA Fey (C 24 6€ 5 129 —

Cumque haec et similia consolationis verba ad leniendum dolorem animi moerentis depromeret, noluit consolari, sed magis ac magis tristari coepit. Verba namque dulcia, dum moeror in cursu est, corda tristia interdum reddunt tristiora, sicut et harmonia, ut fertur, laetum reddit laetiorem, ac tristem tristiorem. Sic et animus devotus divino flagrans amore, quanto suavius divinam praesentiam post probationem amaram in se experitur, tanto plus totus in lacrimas ex improvisa laetitia resolvitur.

Eodem modo accidit in proposito, ut. animae languenti materia gaudiorum in occasionem verteretur tristitiarum. Nam qui potius ridere debuerat, flere coepit supra modum. Interrogatus autem, cur fleret, vel quidnam haberet, respondit: Dimitte me, "ut defleam dolorem meum, quia anima mea valde in amaritudine est. Qui dixit ei: Quid passus es? ` Dic mihi. Et respondit: En ego infelix, in annis adhuc adolescentiae constitutus, abii amicam mihi assumere, ut eius laeto perfruitus consortio, vitam agerem felicem. Et cum multas vidissem et optionem inter eas haberem, una ceteris pulchrior, ut mihi videbatur, complacuit oculis meis. Quae blandis sermonibus et amplissimis promissionibus se mihi exhibens, ceteris omnibus spretis in eam consensi et sponsam mihi accepi. Et cum non diu apud ipsam mansissem, et me salutem magnam eius ex coniunctu habiturum sperarem, proh dolor de amica facta est inimica. Agnus in leonem mutatur, et tota vita mea ipsa mediante dolore et miseria repletur. Dum enim in domo mea securus, ut putabam, residerem, et velut arbor frondosa necdum matura iuxta salices torrentis ramos expandere inciperem ac fructificare, haec, quam amicam aestimaveram, manum suam extendit contra me, et flores teneros algore hiemali constrictos arefecit, frondes avulsit, ficum tavit, qui me nocte ac die affligentes omnino non parcebant. Quibus dum cuperem resistere, eorum frequenti insultu nimium afflictus, corpore coepi languere iuvenili, et animus gaudens tristitia multa contabescebat. Post haec dolorem addens dolori et vulnus vulneri apponens, parentem dulcissimum unicum cordis mei, temporale solatium, quem velut animam meam diligebam, ipsa mihi abstulit, et me desolatum reliquit.

O si vidisses in tempore illo, quam lacrimosis vocibus flens et eiulans suspexi in caelum, petens, ut iram suam misericors Deus in mansuetudinem converteret, et ab afflictione miseri manum suam gravissimam paulisper relevaret3, commota fuissent pia viscera tua! Sed ecce, quod et cum lacrimis tibi dicere cogor, furorem suum contra me haec, quam praefatus sum, crudelissima sponsa exercuit in hunc modum: Nam duas solas oves relictas habui, simul de scutella mea edentes et pariter mecum- bibentes, et utilitati meae utcumque subservientes. Et, dum minime putarem, veniunt lupi vespertini, oviculas rapiunt et diripiunt, omni morte corporali infelicius eas laniantes. Qui, cum flens et eiulans post eas cucurrissem, vix tandem magno cum labore partem aliquam morticini vi extorsi, quomodo si pastor duo crura pecudis eruat de ore leonis. Quod videns. adversatrix mea, manum suam in sanguine cruento mortuorum praedictorum tinxit, et me in faciem tangens atque sanguine conspergens, opprobrium me insipientibus dedit4. Tribulationes morte infeliciores immisit, et claritatem lucernae micantis decorticavit5; et, dum adhuc ordirer, succidit | me6. Hostes ipsa contra me crudelissimos susci- exstinxit. Vocem iucunditatis abstulit, ac laeta et cara universa tulit. Doloribus saevissimis et incredibilibus cor meum a summo usque deorsum convulneravit. Flebant tunc multa pia corda, quae haec videbant, et altius ingemuere, nonnulli percutientes pectora sua, vehementissimae afflictioni compatientes.

A Quidam autem illic stantes subsannabant miserum, capita sua moventes, ac ei, quod patiebatur improperantes. Quid multis morer? En tribulatio haec saeviens tantum invaluit, ut ego morsque uno tantum, ut ita dicam, gradu divideremur. Nec adhuc destitit haec, quam maxime diligebam, sed istis tribulationibus novas continuavit. Etenim nemus foliorum viriditate venustum, cum magno labore et studio a pueritia mea plantaveram, cathedrae honoris contentivum, de qua gloriam et honorem me recepturum Sperabam. Cumque iam tempus adesset, ut meo fruerer labore, cathedra subvertitur et nemus in alterius cuiusdam redigitur dominium, et labor omnis perditur ac finis intentus frustratur. Et sic velut in altum elevans, allisit me valide7. His malis adhuc recenter crassantibus, magnam multitudinem quo- "rundam velut serpentium et animalium venenatorum concitavit adversum me, quae vehementissimo impetu me invaserunt, nunc simul, nunc divisim me affligentes. Frafer tunc eram leonum et socius struthionum8. Canes rabidi adversum me latrabant, scorpiones a secreto vulnerabant. Serpentes quodam vento fetido in me sufflabant ac sibilabant, et faciem ^" meam conspuere non verebantur. Sicque omni ge- "nere poenarum me laedentes ac illudentes, vitam meam ad amaritudinem perducebant. Quid plura? Tempus non sufficeret, si singula adversatricis meae flagella, quibus me usque ad hanc horam castigavit, - vellem enarrare. Sed dicere libet cum propheta: Se- :

cretum meum mihi, secretum meum mihi9. Haec autem ex abundantia cordis, propter vocem iucundae consolationis tuae, de plenitudine cordis, simul cum - defluentibus lacrimis violenter eruperunt. Haec, cum discipulus audisset, intellexit my- sterium esse desponsationis aeternae sápientiae, quae | suos amatores temporalibus consuevit tribulatio- ` nibus probare, et probatos sibi in amicitia copulare.

Et conversus ad eam dixit: O divinae sapientiae .

abyssus imperscrutabilis, o totius pietatis pelagus interminábile, quare sic affligis diligentes te, et te modicum curantes collo permittis incedere erecto? An ignoras tu, qui es plasmator omnium, infirmi- | tatis humanae debile nimium esse fundamentum, :

et quod corpus, quod corrumpitur, in tantum aggravat animam10, ut non possit semper ea, quae ven- tura sunt, inspicere, sed cogitur magis ad ea, quae in prospectu sunt, inclinationem habere? O clementis- sime Deus, tribulationes nostras clementer considera, | et virtutem patiendi praesta, ac tuis gratissimis con- .

solationibus corda invalida ex alto confirma!

SAPIENTIA: Hinnulus recenter progenitus mater- | num refugium quaerit, capreae ubera petit; sed | cum ad incrementa debita pervenerit, lac deserens, cacumina montium petit, inter lilia pascitur, et gregi suo libere sociatur. Puerilia iura lacti debita annorum.

iam maturitate transcendisti. Tempus est, uf ablac- | tatus a lacte, avulsus ab uberibus11, numero vi- rorum fortium adiungaris. Exemplo igitur eorum. disce, quid agere debeas, et quam patienter cuncta

Y:

POEM ?

E — PETEN eor adversa debeas sustinere, ut pariter et tu tribulationibus probatus, eorum numero cum gaudio sine fine Socieris.

Ascende igitur ad cor altum12, sursum erigere, et post tergum respice, ac vide turbam innumera- ' bilem omnium sanctorum, qui a saeculo sunt; et animadverte, quoniam omnes, qui mihi singulariter placuerunt, singulares quoque in tolerantia adversitatum probati exstiterunt. Et ut de ceteris omnibus, quorum infinitus est numerus, sileam: Ecce ad manus est puer citharista, vir secundum cor Dei. Quantas, inquit, ostendisti mihi tribulationes multas et malas, et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me13. loseph, futurus Aegypti dominus, a fratribus suis venditus, et a muliere mala infamatus, carcerali custodiae mancipatus fuit. Silentio nunc pertranseo Abraham benedictum Domini, Moysen, electum a Domino, et ceteros patriarchas, prophetas et amicos Dei altissimi, quorum longanimitas spei non immerito speculum patientiae tibi esse deberet et te cordatum reddere in adversis.

Interroga generationes singulas, et annuntiabunt tibi; maiores tuos, et dicent tibi. Externus14 quippe es, ignorans introitum et exitum tuum15; et videbis, quia ridiculum est, quod pateris, si, quod pateris, debite librare et patrum passionibus volueris comparare. Ecce Isaias, gratiarum nobilitate insignis, serra lignea secatur. Ieremias in utero sanctificatus, qui diem hominis non concupivit, lapidibus obrutus crematur. Ezechiel crudeliter excerebratur. Daniel, vir desideriorum, in lacum leonum proicitur. Tres pueri camino ignis traduntur. lob, exemplum patientiae, in manus inimici traditur. Tobias excae-

1 catur. Machabaei cruciatibus exquisitissimis interempti sunt. Et hi quidem patres bona temporalia in repromissione acceperant16. Porro ab initio nascentis Ecclesiae regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud17.

Nonne vides apostolos, amicos meos carissimos, in hoc mundo degere, et fame ac siti, frigore et nuditate laborare: Carceribus et plagis ac mortibus se exponere, et omnibus vitae praesentis laboribus et angustiis subiacere, nec deficere in tribulationibus, nec querulosis insistere vocibus, velut tu facis, sed gaudere in contumeliis, in tribulationibus laetari? Sanctos quoque martyres quis audeat aspicere et desidiosus vel querulosus esse? Qui ludibria et verbera experti, vincula et carceres18 perpessi, innumera tormentorum genera passi, gloriosissime coronati sunt. Confessores ac virgines longum ducentes martyrium, corpora sua cum vitiis et concupiscentiis crucifixerunt. Quid fecit Alexius? Quid passus, Eustachius? Quid denique adhuc hodierna die per totam fidei spatiosam latitudinem pro, amore Dei patiuntur iuvenes ac virgines, sed et coniugatae ac viduae devotissimae, quorum magnitudo tribulationum si cognita esset, silentium ori tuo queruloso imponeret?

Nonne ad memoriam revocas exemplum memorabile valde de femina coniugata, Deo devotissima, quae veniens in confessione tibi aperuit, qualiter viginti annis cum marito suo vixerat, qui non ut homo, sed .

velut leo ferocissimus gladio evaginato ipsam multoties impetierat, et innumeris verberibus et contumeliis mulierem sanctam atque pudicam flagellaverat, in tantum, ut singulis horis ad aspectum viri mortem perhorresceret improvisam? Quae omnia devota femina patientissime ferens, nec murmurans aut reclamans, pro salute impiissimi tibi orandum tam devote supplicabat. Nonne tunc sursum respiciebas, ac pectus tundens, corde verecundo proclamasti te nihil pati, sed otiose vagari?

Praeterea adhuc restat locus, unde tibi melius concludatur et salubrius consulatur. Achillem cordis tui in medium profero, collationes videlicet ac vitas

Patrum, quas cotidie legis ac relegis et a quibus nec ad modicum libenter divelleris. His diligenter perspectis, satis mirabile est, si non tantum in eo profecisti, ut patientiam didiceris in adversis. Ubi est tuus Arsenius? Macarius quo devenit? Oblitus es Antonii ? Paulum et Hilarionem proiecisti? Congrega dispersiones cordis tui, et reminiscere Patrum divinissimorum, qui in Thebaide ac ZEgypti partibus ac ceteris eremi locis degentes, et recessus montium, praerupta petrarum, anfractus silvarum petentes, horridam vastitatem desertissimae eremi quaesierunt, ibique ab humanis aspectibus semoti, innumera adversa devotissime tolerantes, cunctis admirabilem duxerunt vitam.

Nonne erubescis, cum hos prospicis et societati eorum annumerari toto mentis affectu concupiscis, et quod eorum sufferentias vel in modico imitari non vis? Vis inter tot strenuissimos milites desidiosus esse et somnolentia torpescere? Absit absit!

Tempus iam praeteriit. Ecce in virum mutatus es!

Abice amodo puerilia, et praepara te ad bella robustiora !

DISCIPULUS: Vere tantorum memoria Patrum, tamquam musica in convivio vini et in omni anima tribulata suavius melle indulcorabitur19. Cum hos viros gloriosos caelestis aulae milites eximios, et eorum gesta stupenda, pauper vermiculus oculo cordis intueor, profecto me nihil esse, nihilque pati me cum gemitu cordis exclamo; sed et si aliquid tristabile me habere putabam, ad eorum aspectum perdo, suaviterque respiro. Sed vellem scire, utrum infortunia casualia, et tribulationes involuntariae, salubres vel etiam meritoriae exsistant; et item, quare amicos potius adversis quam prosperis soleas exercere.

SAPIENTIA: Una interrogatione tria, ut videtur, dubia tibi solvenda poposcis, videlicet de casu, de modo et causis tribulationum. De primo fixam hanc sententiam teneas, quod nulla tribulatio, sicut nec quicunque alius eventus fortuitus potest dici casualis, relatus ad primam rerum causam, licet per reductionem ad hanc vel illam legem casualitatis incurrat. Unde quaevis tibi occurrens adversitas, eius nutu et providentia geritur, cuius virtute cunctae res creatae sunt et in suo esse conservantur.

Porro de involuntariis tribulationibus scire debes, quod licet involuntarium, in quantum huiusmodi, non sit meritorium, verumtamen, si prudens animus hoc, quod involuntarie illatum est, voluntarie pati voluerit, et voluntatem hactenus rebellem ad vir-gam Dei inclinaverit, virtutem faciens ex necessitate: haud dubium, quin salubre et meritorium fiet hoc, quod ante pestiferum videbatur, et ad spirituale virtutum proficiet incrementum. Sic revera Dei sapientia innumeros a principio mundi ad se invitos trahit, et rebelles intrare compellit20. Sed quare electi, ut plurimum, hic adversis deprimantur, hoc in promptu pro ratione habeas, quia, cum proni sint sensus hominis ad malum ab adolescentia sua21,

Cet RR rnt Ol cen E a) ti f bediac. SLI P de*5. (75 Add bri X MAE M ^ RU Li. v a^ Y LM gm TIR UK F " ds * 3 : ` j X |/ | E s IT WC | f { saepienda est via electorum spinis tribulationum, ne noxia delectatio materiam praebeat delinquendi, sed, dum electus quisque in imis continuis tribulationibus premitur, ad superna tendere etiam invitus cogatur.

DISCIPULUS: Tribulationes temporales utiles quidem ac salubres esse non discredo, si modum et possibilitatem patientis non excedant. Sed ecce eorum praesentia afflictiva tam vehementer angit et movet, ut interdum quoque virtutem humanam excedere videantur.

SAPIENTIA: Hic mos cunctorum solet esse miserorum, ut flagella sua aliorum flagellis aestiment praeponderare, et sua quisque damna sentiens magis defleat quam aliena; et qui se putat hac specie flagelli supra modum praegravari, mutata specie eadem difficultas querimoniae remaneret. Unde omni exceptione semota, voluntati divinae te subice, et flagella eius excipe cum affectu. Fidelis enim Deus, qui non patietur tentari suos supra modum, sed facie cum tentatione proventum, ut possint sustinere22. Quid igitur adhuc trepidas? Quid times? Piissimus namque est, ut velit, sapientissimus, ut optime noverit, quid expediat pro unoquoque, et potentissimus, ut ubi homo ex se deficit, suppleat manus omnipotentis. Igitur iacta cogitatum tuum in Domino! Committe te Deo, crede te Deo, omnem sollicitudinem tuam in ipsum proice, quoniam ipsi cura est de te (2). Accede et fiducialiter dic ad ipsum: Pater mi, non mea, sed tua voluntas fiat. Cum autem tribulatio advenerit, exi hospiti tanto obviam, benigne eum recipiendo, et dic corde iucundo: Beneveniat amica mea tribulatio!

(LyolzCor. 10, 13. (2) t Petr: 5, 7.

eU E 1 uou Unt te ar Ard a FO LEM SPOT PTS POLEN ICE MOL AR crar c Eo bo

LA dS 2 DISCIPULUS: O Deus, quam facile est hoc dicere, et quam difficile verba factis compensare; quia tribulationum prementium saeva vulnerasunt valde afflictiva. .

SAPIENTIA: Si tribulationes non affligerent, tribulationes appellari non valerent.Tribulatio cum praesens est, moestitiam praestat, cum autem praeterierit et victa fuerit summe laetificat. Brevem habet amaritudinem, et longam consolationem. Frequens tribulatio consuetudine tandem vincitur, ut iam quasi non esse tribulatio, aut levis esse videatur. Qui enim ` in monstris assuetus est, monstruosa minus curabit. Divinae dulcedinis immensa copia, in quantum huiusmodi, non esset tibi adeo meritoria nec tanta laude digna, quantum ex fervida caritate tribulatio patienter perpessa. En plures invenimus, qui prosperis successibus elati deciderunt, quam qui adversis fracti a proposito spirituali corruerunt. Denique, si in astrologica disciplina floreres, et omnium liberalium A artium secreta penetrares; si admirabilis in omni sa- pientia appareres; si cunctos rhetores ac dialecticos facundia et argutiis praeires: haec omnia non tan- .

tum ad bonam tibi vitam conferrent, quantum hoc . Ad unum ad salutem necessarium, scilicet ex caritate, de corde puro, et conscientia bona et fide non ficta23 teipsum deserere, et totum te Deo in omni tribulatione committere, eiusque voluntati parere patienter. Nam illud bonis et malis commune est; istud autem solis electis inesse potest. Tanta est praeeminentia aeternae gloriae ad temporales ac transitorias passiones, ut diligens perspector deberet potius eligere multis annis in fornace ignis ardentis velle torqueri, quam minimo praemio in futurum sibi reservato velle privari; quia labor cum fine, merces sine fine.

pis n eme Aaa m um SER oar ni 7t ete

DISCIPU LUS: O summa et ineffabilis pietas, quam suavissime et peroptime organa haec in aure resonant tristiori. O mira circa nos tuae pietatis dignatio, eo quod circa hominem miserum et afflictum ac desolatum sic apponis cor tuum24, et quod sic dignaris lenire dolentes et consolari tristes ac moerentes.

Te namque sic dulciter psallente animus tristitia pressus alleviatur, et tua caelestis modulatio spiritum tristitiae mentem exagitantem saltem ad tempus fugat, ut levius, quod patitur, ferat. Quodsi etiam daretur optio, mallem potius adversa continue pati et tua consolatione dulcissima sic foveri, quam adversis carere et unctionem tuam pretiosissimam non habere. Eia age nunc, quod coepisti; quia se quasi nihil pati existimat, cui tam dulciter aeterna sapientia in adversis citharizat.

SAPIENTIA: Audire vis citharam spiritualis musicae pulchre resonantem? Sursum erigere, et pretiosum fructum temporalium adversitatum diligenter attende! Sicut enim in cithara chordae proportionaliter protensae sonum reddunt suavem, sic electus quisque, dum adversitate premitur, quasi vi quadam extra se tenditur, et ad reddendam dulcem ac caele- stem melodiam plenius habilitatur. Sciendum ergo, quod temporalis tribulatio ab hoc quidem mundo insanissimo vilipenditur, a summo autem iudice Deo pretiosa valde aestimatur. Ipsa iram iudicis exstinguit, et eius severitatem in amicitiam et benignitatem con- vertit. Qui adversa libenter pro Deo patitur, Christo passo assimilatur, et ideo ab eo, tamquam a consimili, nexu dilectionis praecipuo constringitur. Fructus eius balsamiticus imputribilem praestat vigorem. Sicut stella matutina solis vicinum huic mundo prae- nunciat ortum, sic tribulatio hominis similiter facit. Nam ipsius supercaelestis solis animam tribulatam invisere volentis iucundam demonstrat propinquitatem, et internam arguit consolationem subsequentem. Et sicut nox tenebrosa diem praecedit luminosam, et hiemis asperitas aestivalem antecedit iucun- . ditatem, sic bonarum mentium internam aeternamque ipsa praeire solet consolationem. Sicut arcus refulgens inter nebulas gloriae25 signum est divinae pacis ad genus humanum, sic tribulatio saeviens signum est divinae propitiationis ad animum contritum.

Ipsa gratiae praeambula, spei socia, dilectionis puerpera. Ipsa activam vitam suo munimine protegit, et contemplationis oculum subtiliter acuit. Haec est, quae hominem carnalem facit spiritualem, ac mentem terrestrem mutat in caelestem; quia sursum tendere cogitur, quod se iuxta se diffundere prohibetur. Mundi huius ipsa generat desertionem, sed divinam parit familiaritatem. Amicos consuevit diminuere, sed gratiam solet augere. Frequenter namque ab hoc mundo tamquam vile proicitur hoc, quod a summo bono eligitur, et quod eius dilectione singulari decorari meretur. Ipsa est arcta via sed secura et compendiosa ducens ad vitam.

Perpendat nunc unusquisque sensatus, quam stultus hic esset, quicunque eius frequenter pensaret utilitatem, et ipsius vellet habere supportationem. O quam innumeri somno peccatorum profundissimo obdormierant et morte perierant spirituali, . quos infelix absorbuerat iniquitas: qui adveniente virga divinae correctionis, velut de gravi somno ac mortis imperio excitati, vitam in melius commutaverunt, et opera tenebrarum abicientes, armis lucis induti sunt (2).

PESSIMI LUN MSS N E MEC HOS UC . 1 ) X » vw ^ |

"O quot sunt in mundo captivi, qui per manum altissimi velut animalia indomita et aviculae incaveatae tribulationibus se prementibus inclusi tenentur, quibus si facultas adesset, otio resoluti a statu diffugerent propriae salutis! O quanti sunt, qui gravissima commisissent peccata, qui multa crimina incurrissent, si non pia quadam dispensatione divina per tribulationes praeservati fuissent! i

Quid namque est, quod aeque cor tumidum et animum elatum, ac hominem ambitiosum seipsum magis faciat cognoscere et non alta sapere, sed humiliter in seipso consistere ac timere, et quod proximo patienti condescendere doceat? Haec est nutrix humilitatis, doctrix patientiae, custos virginitatis, comparatrix aeternae felicitatis. Tribulatio habita est adeo salutifera, ut vix sit, qui ab eius se abscondat (1) bonitatis aspergine, sive sit de incipientium numero vel proficientium seu etiam perfectorum. Rubiginem aufert peccatorum, incrementa praestat virtutum, et ubertatem confert gratiarum. Quid hoc thesauro pretiosissimo utilius? Ipsa namque peccata tollit, purgatorium minuit, repellit tentationes, exstinguit carnalitates, spiritum renovat, spem roborat. Vultum exhilarat, conscientiae affert serenitatem, et internorum gaudiorum continuam praestat ubertatem. Ipsa est potio sanativa, herba salutifera super omnes herbas paradisi terrestris. Corpus corruptibile castigat quidem, sed animam vegetat immortalem. Anima devota saginatur tribulatione, sicut rosae ac lilia foecundantur caelesti rore. Ipsa tribuit sapientiam, adducit circumspectionem, et hominem inexpertum exercitatiorem facit.

Qui non est adversa passus, quid scit? Qui non est tentatus, qualia scit? Ipsa est donum Dei electum, virga amorosa, plaga paterna. Ipsa voluntarios in- vitat, et rebelles ad se trahere consuevit voluntates. Homini patienti aeque subserviunt tam adversa quam prospera; amici et inimici ei aequaliter famuantur. Quoties quaeso frendentibus adversariis et stridentibus adversum te inimicis frenum silentii imposuisti, cum eos per tuam mansuetudinem et pa- tientiam cordisque hilaritatem impotentes reddidisti? Ego, qui cuncta creavi ex nihilo, tribulationes improvisas undecunque super electos meos induco, ne eorum immenso priventur beneficio. Nam virtus per adversa probatur, proximus aedificatur, Deus glorificatur. Patientia in adversis est velut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris et universi pul- veris pigmentarii (1), cuius odor suavissimus ex igne tribulationis procedens ante oculos meos. iugiter .

ascendit, et me sibi placabilem reddit ac totam cae- lestem curiam in admirationem suspendit. Non tantum solent homines mundani terreno militi strenue in torneamento decertanti intendere, quantum tota caelestis frequentia favere et intendere solet homini spiritual viriliter militanti in via.

En omnes sancti fecerunt homini patienti credentiam, quia calicem Domini mixtum tota vita sua praegustaverunt, et nunc ipsum formidolosis adhuc mentibus suadent, et nil mali habere, sed esse potum salutiferum omnes unanimiter acclamant. Virtus patientiae suscitationi mortuorum et ceterorum operationi miraculorum praefertur. Ipsa martyrii confert gloriam, et palmam praestat victoriosam. Veste purpurea induitur, serto de rosis rutilantibus re-

:dimitur, aureo sceptro adornatur, regio diademate insignitur. Carbunculus lucens in aureis monilibus:

sic patientia se ostendens in adversis eventibus.

Gemmula radians, odor suaviter fragrans, et favus undique distillans: sic religiosus inter fratres suos patienter ambulans et defectus fratrum — aequani- miter portans. Vox eius dulcisona in caeli palatio, corde iucundo, cantum sibi vendicat singularem,

"quem cantare nequeunt, qui in huius vitae adversis per animi tolerantiam eum cantare non meruerunt. Quid plura? Nec lingua posset dicere, nec littera exprimere, quam perutile sit adversa patienter sustinere. Verumtamen hoc solum de cunctis praemissis a memoria tua non excidat, quod tribulati vocantur ab hoc mundo miseri, sed a me censentur beati; quia mecum sine fine sunt regnaturi.

DISCIPULUS: O quam evidenter nunc apparet, quis es! Te namque esse illam praeclaram cunctis mortalibus incomparabilem sapientiam manifestissimum est, et quae veritatem agnitam mellifluo quo- dam sapore et suavissima eructatione ad lucem producis, nec ullum dubitationi locum relinquis. Idcirco mirum non est, si omnia adversa libenter patitur, qui in eisdem a te tam dulciter consolatur. Pater mi: - dulcissime, ecce nunc pedibus tuis provolutus gratias refero, cordis affectu devoto, pro omnibus adversitatibus meis praesentibus, sed et pro transactis flagellationibus gravissimis, quibus me usque ad hanc horam castigare et erudire dignatus es: qui mihi quondam tam graves videbantur, quia ex hostili severitate prodire putabantur. Sed mirum in modum cuncta haec terribilia tamquam nubes matutina velociter pertransierunt, et sic sunt te operante ante oculos meos, quasi nunquam fuerint. Cogorque di- cere cum sapiente: Modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem (1). Etenim cum te unicum cordis

CDEECalIE 51,95.

144 — . w We A f Y k; mei thesaurum velut amoris speculum oculis amorosi cordis propono, et te ex intimis visceribus omnium desideriorum meorum affectuosissime complector, cunctorum obliviscor tristabilium, et in oblivionem cuncta veniunt, quaecunque laborem seu dolorem praestare potuerunt.

Footnotes

  1. Is. 40, 1. ↩

  2. Psal. 119, 4. ↩

  3. 1 Reg. 6, 5. ↩

  4. Psal. 38, 8. ↩

  5. Psal. 101, 11. ↩

  6. Iob 30, 29. ↩

  7. Is. 24, 16. ↩

  8. Sap. 9, 15. ↩

  9. Psal. 63, 7. ↩

  10. Psal. 70, 20. ↩

  11. Is. 28, 9. ↩

  12. Hebr. 11, 39. — ↩

  13. Matth. 11,12. ↩

  14. Iob 8, 9. ↩

  15. 3 Reg. 3, 7. ↩

  16. Eccli. 49, 2. ↩

  17. Gen. 8, 21. ↩

  18. Hebr. 11, 36. ↩

  19. Luc. 14, 23. ↩

  20. 1 Tim. 1, 5. ↩

  21. Rom. 13, 12. ↩

  22. Iob 7, 17. ↩

  23. Eccli. 50, 8. ↩

  24. Psal. 18, 7. ↩

  25. Cant. 3, 6. ↩

Chapter 14 of 25