Skip to the text

3. De quibusdam Christi passionibus, et qualiter verus amator se eisdem debet conformare, et quare Deus per talem mortem voluit genus humanum redimere. |

Ante diem festum Paschae, ultima coena iam facta cum discipulis, instante tempore transitus mei ex hoc mundo ad Patrem, egressus cum undecim abii in montem Oliveti, ubi factus in agonia, cum pro- lixius orassem et intelligerem tam crudelia suppliciorum genera mihi iam imminere, tunc factus est sudor meus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Vix enim credibile esset alicui homini viventi sub caelo, quales angustias et quam vehementes et - terribiles mortis pressuras natura delicata mortem horrendo in eius praesentia tunc persensit. Postea venerunt filii tenebrarum hostiliter, qui me durissinfe captivantes et crudeliter ligantes ad civitatem reduxerunt. Noctem illam sacrilegi diversis suppliciorum generibus in me expenderunt, et se poenis meis satiantes, ludibriis et verberibus, iniuriis et opprobriis innumeris me afflixerunt. Faciem meam amabilem turpiter conspuebant, oculos velabant, collum cum subsannatione percutiebant. Mane facto in atrio Caiphae veritatem confitendo, reum mortis me esse conclamabant. Maternis quoque visceribus : ipsa, quae me genuit, super me doluit, et irrermediabilibus lacrimis flevit1, cum me in tantis opprobriis et angustiis positum vidit. Deinde ante praesidem Pilatum fui adductus, accusatus, condemnatus. Inimici mei terribilibus oculis me intuebantur, et tamquam gigantes steterunt contra me. Ego autem mansuete tamquam agnus. mansuetus2, qui portatur ad victimam, stabam demisso capite, patientissimo corde. | Post haec ab Herode alba veste indutus, tamquam fatuus illusus fui. Corpus meum formosum flagellis acerrimis verberaverunt; caput delicatum spinis pungentibus perforaverunt; facies .mea amabilis sputis et sanguine defluente sordebat. Et sic tandem condemnatum miserabiliter cruce humeris propriis superposita, ad locum supplicii eduxerunt, clamantes valenter: Tolle tolle, crucifige maleficum.

DISCIPULUS: O summa pietas, si tam amara fuit tuae passionis inchoatio, heu qualis erit tanti doloris exitus et consummatio! Revera animal irrationale tam crudelia pati esset mihi videre miseria: quanto magis et omnium creatorem te speciosissi- mum hominem sustinere tam immania tormenta et supplicia. Merito proinde ex intimo cordis affectu et totis praecordiis meis compatietur tibi anima mea. Sed unum est, quod a te scire cupio, de quo etiam non desino mirari. Ecce quaerenti mihi tuam divinitatem, ostendis humanitatem; quaerenti dulcedinem, profers amaritudinem; petenti mamillas sugere, das robusta certamina decertare. O aeterna sapientia, cur hoc facis, vel quid per hoc vis ostendere?

SAPIENTIA: Notum. tibi sit, quod non datur perveniri ad divinitatis altitudinem, vel inusitatam dulcedinem, nisi tractis pio quodam fidei ac dilectionis affectu per humanitatis et passionis meae amaritudinem. Et quanto hac neglecta quis ascenderit altius, tanto cadit profundius. Haec est enim via, per quam itur, haec porta, per quam introitus ad desideratum finem conceditur. Quapropter depone nunc omnem cordis tui formidolosum timorem, et indue animum virilem. Constanter age et in acie fortiter mecum consiste; quia nom decet famulum deliciari, ubi viderit dominum suum tam strenue decertare. Respice oculo mentali numerum fortium David; inter quos si spiritualiter aeterno regi militaturus annumerari desideras, necesse est, ut pristinam ignaviam deponas, et exemplo trium fortium David, inter prospera videlicet et adversa aequanimiter te habendo, tamquam per mediam aciem inimicorum transeas, ac de cisterna Bethlehemitica aquam hauriendo, potum desideratum summo regi offeras3, teipsum videlicet exponendo laboribus cunctis, ut eius solius pareas beneplacito voluntatis. Induere sicut gigas stola bellica; accipe armaturam meam. Non praecedat sed sequatur armiger dominum suum: quia de t m! g. « Sai

E IER o eu ege s NE y,

P rq CE EP ERE calice, de quo bibi, potaberis, et adversa, quae pertuli, tu quoque pro posse spiritualiter patieris. Nempe cor tuum ob cotidianam mortificationem sensualitatis rationi contrariantis, et impetum multarum tribulationum te dilectioni meae disponentium angustiabitur, et quodammodo sudore sanguineo perfundetur. Ortum quippe plantationum tuarum roseis floribus, angustiis videlicet et tribulationibus, impinguare desidero. Inveteratas namque in te consuetudines vincendo, captivaberis, et quasi ligaberis; ab adversariis quoque meis occultas calumnias et manifestas iniurias ac verecundias sustinebis. Sed et passionem meam in pectore tuo, tamquam mater fidelissima in suo pectore, iugiter portabis. Reprehensiones et iudicia iniusta a multis patieris; detractiones multas ab aemulis habebis, et quasi spinis caput tuum coronabitur, cum spiritualia exercitia tua invidiae stimulis supprimentur. Post haec mecum extra castra educeris, simulque improperia mea portabis, quando teipsum et propriam voluntatem et omnes creaturas de salute te impedientes deserueris pro posse tuo, velut homo moriturus cuncta deserit in ultimo exitu spiritus sui. Igitur forti animo esto, et praepara animam tuam ad tentationem; quia, quae ventura sunt, annuntiavi tibi.

DISCIPULUS: O iudiciorum Dei abyssus imperscrutabilis! O aeternae praeordinationis sententia formidolosa! Cur non, si dicere licet, decrevisti salvare genus humanum per alium modum magis quietum? O, si liceret dicere miseris ad te: Quare sic fecisti? Numquid in tua aeterna sapientia non potuisti invenire alium modum, per quem et miseros salvares, et tuam nobis dilectionem ostenderes, ut sic et teipsum a tantis doloribus, nosque a compassionibus tantis supportasses? Merito proinde olim pro- pheta sanctus occulta animadversione consilium — hoc quasi impugnare ausus est dicens: Quare futurus — .

es velut vir vagus, ut vir fortis qui non potest salvare ?4.

SAPIENTIA: Divina substantia omnem formam, quam intellectus humanus attingit, sua virtute excedit. Unde, sicut non potest ipsam apprehendere, ita nec profunditatem iudiciorum ipsius, per quae creata omnia suum finem sortiuntur, poterit investi-

^ gare. Proinde a talibus, quae ex solo divinae volun- tatis beneplacito dependent, a nimia et curiosa inquisitione cavendum est, ne videlicet scrutator maiestatis opprimatur a gloria5. In hac autem immensitate Deus per suam omnipotentem virtutem, humanam naturam multis aliis modis recuperare poterat; sed stantibus condicionibus ut nunc, nullus congruentior modus erat. Auctor enim naturae in sua operatione non attendit, quid sua virtus praevaleat, sed quid unicuique creaturae congruum secundum suam naturam éxsistat.

Cum autem homo paucissimas veritates rerum . etiam naturalium et inferiorum deductionibus scientificis ob imperfectionem intellectus humani sciat, et easdem non nisi cum maximo studio et diutino labore tandem conquirat, itemque naturaliter de visibilibus ad invisibilia, de corporalibus ad spiritualia procedat: quomodo, quaeso, congruentius divina mysteria sciri poterant, maximeque illa praeclara fidei principia omnem facultatem intellectus excedentia, nisi ut ea sapientia divina carne induta, utpote veritas infallibilis revelaret, ut sic invisibilia Dei a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiceret (3), sempiterna quoque virtus eius ı6 Ier. 14, 9. (2) Prov. 25, 27. (3) Rom. 1, 20.

Bota i Va : d - hs $ L . 5 = 29 — ac divinitas per assumptam humanitatem nota fieret? Homo etiam, qui per inordinatam delectationem gau- dia amiserat, qualiter ordinatius quam per tempo- ralem tribulationem amissa recuperare debuerat? Amplius autem, cum via, quae ducit ad vitam, sit arcta et semitae (1) angustae, et ante incarnationem fuerint minus tritae: qualiter poterat haec via levior fieri, nisi hoc modo, ut ipse, qui hanc tradidit, praeiret, et viam laboriosam amarissime patiendo alleviaret, et sic facilior creaturae fieret, cum ipsam creator praecedendo tanta sedulitate calcasset? Perpende adhuc ex temetipso. Si morti obnoxius iudicialiter plectendus fores, si quis ictum ferientis pro te exciperet in corpore suo, et te illaesum abire permitteret: quomodo maiorem caritatem et dilectionem tibi ostendere posset, vel debitorem sibi constitueret, teque ad reamandum magis incitaret? Interroga singulas creaturas, et docebunt te; ordinem totius universi, et respondebunt tibi, quod secundum nullum pulchriorem et congruentiorem modum servanda fuerat iustitia simul et misericordia ostendenda, natura humana exaltanda, bonitas divina effundenda, denique caelum et terra pacificanda, quam cum dolore passionis tanti mediatoris, et amaritudine mortis ipsius. Nec te labor electorum terreat, aut adversa pericula frangant. Ipsa namque.

ineffabilis praesentiae meae suavitas, et amoris dulcedo admiranda, aut non sentire aut levissime ferre faciet adversa omnia, unctione magistra (2).

Quis enim privilegio spiritualis consolationis, aut gratia supernae visitationis amplius gaudet, quam qui durissimas propter me tribulationes sustinet? Amaritudinem testae minus curabit, qui nuclei dulcedinem frequentius praegustaverit. Item athleta,

S90 eee | sal. e qui fortem et propitium adiutorem in conflictu ha- - bere dignoscitur, pro magna parte iam triumphasse speratur. Igitur non concidat cor tuum; sed passionem meam semper in mente habeto, et eam in corde tuo quasi in libro scribe, et te ei, quantum vales, studeas conformare. Nunc vero amaritudinem salutiferae passionis meae tibi affectuosius inculcare cupiens, ordinem narrationis ipsius ulterius prosequemur. Eductum me extra castra suspenderunt in crucis patibulo, inter duos latrones, ad hoc dumtaxat, ut mors mea turpior appareret. Cumque sic fixus manerem, et saevissimis doloribus mortis circumdatus essem, oculi mei luciferi fuerunt contenebrati, aures divinae derisionibus repletae, olfactus propter malum odorem afflictus, os meum dulcissimum felleo potu amaricatum. Percusserunt me, vulneraverunt me, et durissimis castigationibus carnem meam laceraverunt, ita ut atroces ictus sanguinis unde erumpentes sequerentur, et per corpus delicatum sparsim decurrentes, ipsum cruentatum sanguine cunctis demonstrarent. O si vidisses me in illa hora tam miserabiliter pendentem in patibulo, defecisset tua anima | prae dolore! En in hora et in tempore illo flebili, spatiosa terrae latitudo mihi defecerat, ita ut non haberem, ubi caput miseriis fessum reclinarem, sed inclinatum dependebat. Collum meum alapis et percussionibus afflixerant; faciem meam elegantem sputis immundam reddiderant. Pro vivido colore pallor umbrosus vultum occupaverat, et tota formositas mea in tantum exstincta fuit et emortua, ut aspectus mihi debitus iam non esset, sed quasi leprosi alicuius aspectus viluisse putaretur.

DISCIPULUS: O quis mihi det iam in hac hora tuam hanc faciem amabilem, sub hac lugubri forma iuxta votum prospicere, ipsamque perfundere resoluto a E SLERUTVA! LOL IP. LE M usd uh ET x PAS

CER , :

corde, vehementissimo imbre lacrimarum ! O speculum munditiae, virtutum et gratiarum omnium pulcherrimum obiectum, in quem desiderant angeli prospicere, iucundissimisque obtutibus suos gaudent oculos defigere felicitate indefessa: quis dabit cordi meo tam eximium et praecipuum compassionis affectum, ut sua ex immensitate omnium singulari amore flagrantium motivas superet compassiones? O si possem omnium oculorum uberes lacrimas effundere, omniumque linguarum motivas et flebiles voces habere, ut passioni tuae tanto efficacius daretur rependere vices!

SAPIENTIA: Nemo melius passioni meae rependit vices, quam qui non verbis solum, sed et factis ipsam prosequitur; qui stigmata, idest crucis opera, iugiter in suo portat corpore (1), se meis humiliter conformando vestigiis, prospera videlicet calcans, adversa non formidans; qui ardenti semper desiderio ad culmen tendit spiritualis perfectionis. Dico tibi, quod nec tot lacrimarum imbres, quot aquarum sunt gurgites, coram me essent tam acceptabiles; quamvis etiam piae lacrimae ex affecti compassionis proce- dentes, amabiles et gratae coram Deo exsistant.

DISCIPULUS: Amantissima sapientia, idcirco qualiter me tibi in praedictis passionibus conformare debeam, cupio edoceri.

SAPIENTIA: Averte oculos tuos, ne videant nociva, aures, ne audiant vana, et pro dulcibus sume amara. Corporis tui superfluas et inordinatas amove delicias; cordis tui pacem et, quietem in me solo requiras. Cunctas tribulationes gaudenter recipias;

mala illata patienter sustineas, et despicabilis ab omnibus videri concupiscas. Disce voluntates tuas in omnibus frangere, et concupiscentias carnis tuae ob amorem Salvatoris pro te morientis iugiter mortificare. Haec sunt, fili mi, haec sunt, inquam, prima principia, quae tibi ceterisque amatoribus suis tradit aeterna sapientia, quae in libro hoc aperto, videlicet corpore meo crucifixo, sicut vides, sunt exarata.

DISCIPULUS: Tam copiosa et immensa est redemptionis tuae fidelitas, et cunctorum excedens ingenia mortalium, ut etiam postpositis omnibus ceteris beneficiis multiplicibus, sola passionis ex amore procedentis tam larga immensitas et tam pia fidelitas, sibimet totum iure rapiat dilectionis affectum. Sed nunc, o aeterna sapientia, anima mea iterato 2 A6 audire vehementer sitit hoc, quod miseris tam dulciter sapit. Quid obsecro sibi vult tantus amor, vel quid cogitasti, quod tam amara pati voluisti? Quare tibi ipsi non providisti et propitius tibi fuisti? Levius namque absque omni dubio hoc facere licuisset, si placuisset,

SAPIENTIA: Amoris magnitudo hoc me facere ' non permisit. Caritatis flamma in tantum desaevit, - quod in nullo parcere voluit, nil condescendere admisit. Haec namque in tantum in me exarsit, ut nullus unquam sitiens tam fervide limpidissimos aquarum fontes desideraverit aut moriturus vitam cunctis mortalibus optatam affectaverit, sicut ego ex amore sitivi peccatores salvos facere, et me eis amabilem exhibere. Facilius dies iam praeterita reiterabitur, flores ab initio mundi arefacti revirescent, pluviarum guttae innumerabiles recolligentur, quam mensurari aut aestimari possit caritatis et dilectionis meae immensitas incomprehensibilis. Unde et corpus meum formosum doloribus innumeris tamquam quibusdam amoris signaculis tam multipliciter consignatum fuit, quod non inveniebatur nec spatium unius puncti in meo corpore crucifixo, quod non dolore et amore singulari reluceret. Et hoc quoque iam in praesenti tibi aliqualiter videre dispensative conceditur. Vide nunc manus meas utrasque, longas et pulchras, clavis acerrime perfossas, brachia atrociter extenta, pedes perforatos, crura admodum fessa, et violenti quadam cancellatione constricta. Respice delicata corporis membra, tam arte inclusioni mancipata, sanguine quoque respersa et perfusa. Corpus meum iuvenili decore venustum, a flore suo decidit et emarcuit. Asperrimum crucis lignum erat delicati dorsi reclinatorium. Corpus ponderosum clavis confixum deorsum sua mole trahebatur, et inde dolor vulnerum meorum augebatur. Quid plura? A planta pedis usque ad verticem saevissimis vulneribus et amarissimis doloribus repleverunt me:, deduxerunt in lacum mortis vitam meam. Non pepercerunt, sed inebriaverunt me amaritudine, et exquisitis cruciatibus regem gloriae vexaverunt. Et haec omnia amoris vulnera cum magno sustinui cordis desiderio, ut meo livore peccatorum vulnera sanarem, pro peccatoribus miseris satisfacerem, et omnes redire volentes Patri .Caelesti reconciliarem.

Footnotes

  1. Tob. 10, 4. ↩

  2. Ier. 11, 19. ↩

  3. 2 Reg. 23, 15. ↩

  4. Matth, 7, 14. ↩

  5. 1 Ioan. 2, 27. ↩

  6. Gal. 6, 17. ↩

Chapter 4 of 25