12. Determinatio quarundam obiectionum, quae in praecedentibus sunt omissae
Felicem sane hunc locum perennis beatitudinis oculo purissimae contemplationis, ideo tibi monstratum noveris, non ut ibidem pro nunc remanere debeas, sed ut in omni colluctatione et adversitate scias te huc convertere, et cuncta tibi adversa tolerabilius possis sustinere, et ut querulosis impugnatoribus respondere valeas dicentibus: Quare via impiorum prosperatur?1 et cur Deus in hoc mundo soleat suos castigare dilectos. Itemque ut respondeam querimoniae tuae, quam pridem tam flebiliter proposuisti contra me dicens, quod videlicet propter arctitudinem viae, quae ducit ad vitam, multi inter eos, quos cum magno labore et dolore Domino acquisisse gaudebas, retrorsum abiissent.
Nam si diligentius inspicias, invenies procul dubio, quia res haec nimium consueta est; nec tibi soli hoc accidisse, sed et Sanctissimis quibusque Patribus manifestissimum est. Numquid omnes perstiterunt, qui per verba mea et Apostolorum crediderunt? Vel numquid hac ex causa Paulus vas electionis et doctor gentium in vanum se cucurrisse et laborasse conqueritur? Quinimmo strenuissime discurrens, ubi- que cum tanto labore et sollicitudine evangelium latissime gentibus praedicavit, epistolas misit, et tamquam nutrix filios suos fovit, ac nomen lesu coram gentibus et regibus portavit et filiis Israël. Sed quid? Ubi sunt nunc Ephesii et Galatae atque c MME rear E D E x eese nere piv rac I E NL AT. t a "rM f D i
118 — Corinthii, propter quos se tantum laborasse, et plagis ac mortibus se frequenter exposuisse gloriabatur? Aut numquid Paulus et ceteri Apostoli atque doctores ideo a praedicatione et animarum destiterunt salute, cum perceperunt filios suos recalcitrasse, et a pseudoapostolis praeventos esse? Aut numquid propterea segnius egerunt? Nequaquam. Sed ubique verbum Dei disseminantes, et, quod in se est, facientes, fructum inde proventurum divinae ordinationi ac voluntati commiserunt. Unde habes in Actibus Apostolorum: Ef crediderunt, inquit, omnes, quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam2. Sic nimirum et natura sagax arbores frondibus ac floribus ornare consuevit, ut interdum florum tempore nec folium quidem in arbore quavis appareat, sed tota floribus onusta videatur, pulchrisque coloribus ac gratis odoribus redolere sentiatur. Sed cum ad exspectatam fructuum productionem ventum fuerit, . a plerisque arboribus hoc, quod se pulchre ostenderat, defluit et perit, ut millesima pars vix manere cognoscatur. Sed et prudens paterfamilias, multas habens in horto arbores, propter casum unius vel plurium, a plantatione nova non desistit, sed, ubi arbor una ceciderit, aliam subrogare festinabit. Ignoras, quod lignum habet spem; si praecisum fuerit, rursum virescit, et rami eius pullulant3? Sed et septies in die cadit iustus, et resurgit4. Stat sententia eius inviolabilis, qui dicit: Novit Dominus, qui sunt eius5. Sed quis cognovit sensum Domini6, aut quis mor- talium poterit scire, qui sint damnandi, vel qui aeternaliter coronandi, maxime ex frequenti mutatione liberae voluntatis? Videas hunc de reclusorio veluti de Christi consortio, aversum a summo bono, ruere in infernum aeternaliter damnandum; illum autem exire de prostibulo corde contrito, et angelorum iungi collegio aeternaliter salvandum.
Proinde indifferenter omnibus sermo salutis est impendendus. Nam quo minime credis gurgite piscis erit. Ideoque ubique tibi pendeat hamus. Siquidem ad multas lupa tendit oves, praedetur ut unam. Gloriose consummato cursu certaminis, in gaudia Domini sui intrabit, qui centum milibus praedicans, vel unam animam lucratam Domino suo reportaverit. Nec ideo minus gloriose, si nullam, dummodo fideliter pro posse faciat, quod faciendum est pro salute. Nempe miles strenuus in certamine commendatur, si constanter et legitime certaverit7, etiamsi Domino suo non obtinuerit triumphum. Sic et doctor gentium repositam sibi habere coronam iustitiae gloriabatur8, non minus quam si omnes hi, quos converterat, in vera fide et unitate matris Ecclesiae perstitissent. Nam nulli dubium hoc, quod experientia quoque in hoc casu docet, quia nonnunquam doctoris animus plus affligitur labore et dolore, ubi se inaniter putat laborasse, quam ubi fructuose se aestimaverit egisse. In isto namque gaudens complacet sibi in Domino; in illo autem dolens anima sua ad seipsam conturbatur9, et SERGES toxicatis invidorum iaculis vulneratur.
Moyses, qui a Domino assumptus et electus fuit, ut populum suum de terra Aegypti educeret in terram promissionis, quot putas milia fuerunt hi, quos eduxit? Et ecce de his duo soli pervenerunt, ceteri perierunt. Gedeon, quem spiritus Domini induerat10, ut populum suum a Madianitis liberaret, multos ad se socios elegerat, ut contra eos pugnaret; nutuque ^
Domini apud aquas probati, tot milia reiecti atque reversi sunt, et soli trecenti viri, qui remanserant cum eo, certamini se dantes hostes vicerunt. Isai multos elegantes habuit filios; solus David in regem eligitur. Sic multi reges iudaici populi, inter quos omnes soli tres excelsa abstulerunt. Sic igitur per singula discurrendo, invenies te errasse, dum ordinem universi pulcherrimum, et non nisi a divina sapientia institutum, in generatione et corruptione, et libertatis arbitrii flexibilitate, ad tuam voluntatem retorquere voluisti.
Proinde de cetero diligenter cave, ne in futurum pusillo animo fias, sicut tunc, cum tuos confractos pedes et propter laborem viae inflatos, omnium conditori sursum porrexisti, et cur laborem et dolorem tuum non respiceret impatienti animo ostendisti, eo quod quondam oviculam per te a faucibus inimici ereptam, rursum recidivare permisit, et quod non potius ipsam de hoc mundo in sancto adhuc proposito exsistentem migrare fecit, neque te ac seipsum de eo, qui eidem fuinae occasionem dederat, statim vindicavit. Sed potius cogitabis, quantum ego laboravi, cum genus humanum redemi, et támen apud multos parum profeci. Unde et tunc quadam caelesti illuminatione, cum turbato animo me argueres, tale divinum simplicitati tuae habuisti responsum: Sufficit discipulo, si sit sicut magister eius11.
Si, inquiens, sermonem meum non servaverunt, nec vestrum servabunt. Recole, quod in caelestibus castris lapides vivos honore et gloria praecipuos, non nisi tunsionibus, pressuris multipliciter expolitos vidisti. Sed fortassis occulta cogitatione praedictis obviare contendis, asserens aliter fuisse olim, atque aliter nunc, eo quod in his extremis temporibus ca- ritas paene refriguit, et quod prophetae sancti mortui sunt, miracula quoque pro magna parte cessaverunt, et quod multiplicata sint mala in terra. Fideles quoque diversi perverse viventes, propter multos retra- hentes difficiliores sint ad convertendum, procli- viores vero ad recidivandum; ideoque a tali fructificatione cessandum esse.
Ad quod ego: Quanto appropinquante iam mundi termino homines periculosius deficiunt et deteriorantur, tanto plus indigerent, ut ferventi aliqua doctrina et gratia renovarentur. Et quanto damnabilius prophetae sancti et amici Dei obierunt, falsique prophetae loco eorum surrexerunt, tanto magis necessarium esset fervide docere, et pro veritate iam dormitante animam ponere.
Falsos autem prophetas appello omnes hos, qui quod verbo dicunt, facto contradicunt, sicut hi, qui docent avaritiam fugiendam, et ipsi pecuniam totis sitiunt visceribus: Qui clamant gloriam mundi spernendam, et ipsi toto conamine vanos quaerunt honores atque promotiones: Qui dogmatizant curiosa abicienda et simplicia esse sectanda, ipsi vero curiositati excessive deserviunt. Et, ut de aliis taceam, videas plerosque tantam quaerere in vestibus culturam, quas Sancti Patres ad simplicitatis ac innocentiae signum ferre suis posteris mandaverunt, ut non minus quam saecularis pompae imaginem prae- ferre videantur. Videas hunc panno pretiosissimo sto- latum incedere, et rugas per scapulas descendentes habere, ac plicas centuplicatas circumiacentes portare, ut quasi toga philosophica indutus, et velut similitudo templi circumornatus procedere videatur. Alium vero chirothecas habentem in manibus, et cal- cios strictos atque rostratos et quasi ad saltandum.
aptos in pedibus. Quosdam autem portantes tunicas, novitate quadam dissoluta, in forma et figura modo saeculari deformatas. Manicas scissas et adeo strictas, ut brachia non nisi cum magno labore possint subintrare. Tabulas eburneas dependentes, zonas sericas fulgentes, et cetera similia, quae levitatem et dissolutionem ostendunt, volentes per hoc placere mulierculis, et displicent Deo et ecclesiarum praelatis, omnibusque utriusque sexus hominibus honestis.
Quid, putas, cogitabunt hi, ad quos tales prophetae pro eorum instructione mittuntur, cum eos viderint non venientes in saccis velut antiqui prophetae fecerunt, sed cum scandalis et offendiculis multis? Spernendi utique erunt, diceturque eis illud proverbium: Medice, cura teipsum. Cuius enim vita despicitur, ait quidam, consequens est, ut et doctrina despiciatur. O quot detractiones et subsannationes ac irrisiones habebunt hi ab his, qui foris sunt! O quoties et quanti deridebunt illos! Nec immerito. Profecto namque res haec digna est risu. Erubesce, Sidon, ait mare12.
Dicetur quoqte eis hoc, quod dixit daemon cuidam monacho, qui tentabatur de longo pallio portando; quod cum habere non posset, matta pro pallio . induebatur. At diabolus sedens retro super caudam | mattae, quam post se trahebat, dixit fratri: O mo- ` nache, si plus posses, utique et plus faceres. Nonne merito excusationem praeferre possunt delicti sui hi, qui pro regno temporali contendunt, dum haec et similia etiam in pauperibus et abiectis mundi huius hominibus tam crebro sine omni tergiversatione fieri conspiciunt? Mirum non est, si litigant illi infeliciter et contentiose pro imperio, dum tanta lis est de paupere regno. Quodsi haec curiositatis abusio
Yag Aat dahada a Ae esae io tru in solis esset subditis, facilius morbo tam conta- gioso remedium adhiberetur.
Nunc autem et multi, qui ceteris verbo et exemplo praeire deberent, et quorum vestes et mores pro religiositate alios arguere deberent, hoc idem facere, immo, quod damnabilius est, hoc ipsum defendere non verentur. Hoc enim, quod arrogantiae vel cu- riositatis est, honestas vel utilitas esse ab ipsis vana ratione contenditur, dum hoc vel gratis datur vel diu durare probatur. Sed proh dolor haec est prudentia saecularis, sapientia animalis vel diabolica13, dum utilitas temporalis bono praefertur spirituali. Quid igitur faciet pusillus grex, vascula infirmiora, sexus scilicet femineus, cum viderint viriles animos ad tales nugas deductos? Utique, dum coetus pastorum per abrupta graditur, necesse est in praecipitium grex sequatur.
Antiquitus non solum fiebant exhortationes de necessariis ad salutem, sed toto posse opera supere-
Xrogationis extollebantur; et haec pietatis exercitia fidelibus suadebantur, tamquam ea, per quae saluti necessaria commodius acquirebantur, et acquisita conservabantur. Nunc vero plerique talia silentio transeunt timentes, ne, si lingua aliud quam vita sonaret, notam inhonestatis incurrerent. Et quod damnabilius est, non solum enim haec admodum utilia omittunt, sed et ea facientibus ac suadentibus molestias, quas possunt, inferre non desistunt.
Sic Ieremias sanctus eversionem Israël propter peccata populi in proximo futuram praedicens, dum catenam ligneam iussu Domini eis obtulisset, ut facilius eos ad poenitentiam movere posset, falsi prophetae obstiterunt, et eum multis afficientes iniuriis, catenas ligneas confregerunt, dicentes: Pax, Pax. Et non erat pax14. Nonne de hoc optime prophetavit, qui dicebat: Qui minima negligit, paulatim defluit15? Et hunc flebilem defectum invenies non solum in his, qui velut aquila ceteris in cognitione altius volasse cognoscuntur16, sed et verissime in vitulo typico, quod se specietenus humilem et servilem personam ostendere consueverat. Copiosissime autem . in leone, qui rugitu et clamoribus aures catulorum : suorum implere dicitur in eorum suscitatione. Quartum autem animal mystice acceptum, scilicet homo, diutina iam defectione in tantum infirmatum est, ut de eo iam quasi desperatum esse nullus dubitet, qui tam manifeste videt, quod sibi illicita liceant cuncta, et absque timore ambulet post cordis sui desideria. Ceterae quoque creaturae, in antris et ` silvis seorsum commorantes, curiisque ac urbibus . renuntiantes, saeculares urbanitates resumere et induere tam studiose quam periculose incipiunt, ut iam proh dolor vix sit locus diffugiendi, cum appropinquante mundi termino inimicus homo rete suum expandere et zizania seminare nimis festinet. Beati . prorsus mortui, qui iam in Domino mortui sunt17. Recole factum notabile, quod accidit cuidam ex praedictis. Qui, dum in prophetando vel exhortationem salutarem hominibus faciendo, exclamationem faceret non modicam, de hoc scilicet, quod caritas et affectus hominum multorum ad Deum et sanctos eius defecisset, et quod Christus suam Mariam Magdalenam ultra in mundo non inveniret, quae . sibi tot obsequia faceret ut olim: Quomodo post completum sermonem quaedam domicella ipsum adiit, eique quasi substomachando dixit: O frater, si Maria . nunc sicut olim inveniret suum Christum, utique |
(ler. 27 285.06, 14. (3) Apoc. 4, 7.18 Eccli; 19:1; (4) Apoc. 14, 13.
iet un. c i Mes id S E D MENT MERLO Decr TUN OU ME TOS SEEN Christus nunc quoque sicut olim inveniret suam Mariam: Intendens quod, si quidam de prophetis praedictis essent, sicut deberent, adhuc essent, qui eos cum omni devotione susciperent.
Porro, dum hanc puram veritatem, quae vitia palpare non novit, sermone quidem temperato, sed admodum constanter in medium profero, video te mente consternatum, timentem, ne forte hoc, quod tecum secreto confero, dum ad aures eorum, qui talia agunt, pervenerit, negligatur aut certe minus gratanter recipiatur. Hoc est ergo, quod displicet. Hoc est, quod te reprehensibilem reddit, quia te nimis timidum esse video in his, quae multorum ad salutem esse cognosco. Quid enim? Ieremias non es, sanctificatus in utero non es, propheta non es19. Sed quid? Homo peccator et arrmentarius vellicans sycomoros20. Verumtamen missus ab eo, a quo et ili: Quod et nomen et professio tua attestatur, a summo vicario, Iesu Christo confirmata. Quare formidas? Et si vanis ac dissolutis displicebis, tamen multis, qui in levitate animi non ambulant, sed secundum Sanctorum instituta Patrum honeste conversantur, ac seipsos et multos alios Deo lucrantur, placebis. An quaeris adhuc hominibus placere? Haec dico non quidem singularitates approbans, sed communi incedendum via bonum esse diffiniens et attestans. Sed heu ipsum, quod olim singulare fuit, nunc commune incipit esse; et quod nunc singulare est, quondam erat commune.
Nec debet fidelis et prudens discipulus ideo a coeptis desistere, quia causaris te audientes non habere; et item, quod hic sermo meus non capiat in eis, eo, quod non contineat quaestionum subtilitates aut sermonum per se loquentium utilitates temporales, quae sola iam tamquam honoris promotiva vel tem- poralis commodi lucrativa carius amplectuntur et pretiosius comparantur et in usu a multis habentur, aliis neglectis: Praesens autem volumen solum contineat lamentationes et carmen, et vae, quae mentes vitiis torpentes excitant et corda sursum sublevant ad divina.
En Ezechielem Dominus ad populum mittit durae cervicis, dicente Domino: Ipsi non audient te, quia nolunt audire me (i). Mittitur sanctus propheta, et tamen antequam mittatur, se non proficere praedicitur. Ubi et Domini pietas perpenditur, qui vult omnes homines salvos fieri et remediis salutaribus non carere; et Iudaeorum duritia reprehenditur, qui beneficiis Dei ingrati, in sua obstinatione permanserunt. Attende nihilominus Ieremiam prophetam! Qui, cum librum legis Domini scripsisset, et hic a rege nequaquam acceptatus, sed scalpello scribae scissus et in ignem proiectus fuisset (2), pro tanto non destitit, sed huic alium ad iussum Domini scribendo continuavit.
Quod si nec istud quidem attendis, saltem iuxta consilium cuiusdam sapientis, tibimetipsi tuisque canas, si aures surdae sunt ceterorum. Sic igitur ab initio mundi diversi homines sancti et amici Dei altissimi, muita adversa sustinentes et patienter | omnia ferentes praemia, quae vidisti, meruerunt aeterna. Modo coronantur et accipiunt palmam. Patet | ergo ex praemissis, quam bonum sit servire Deo magis quam mundo, et quam iucundum amare caelestia quam terrestria atque peritura.
DISCIPULUS: Ad haec omnia virtutem meam multum excedentia, quid respondeam, omnino non habeo, nisi quod digitum ori meoTsuperpono, et im- perfectum meum tuae benignissimae voluntati et perfectissimae maiestati committo: Hoc solum subinferens de tua gratia, quod stulti sunt et insipienter loquentibus similes, qui amorem tuum pretiosissimum et amorem mundi vanissimum ad invicem comparare tentant. Nam velut ignobiles in sentibus esse pro deliciis computant21, cum et ratio eorum vana sit, eo quod ex multitudine, tali econtrario, hunc scilicet mundum diligentium amorem ipsius approbare, et ex paucitate tibi amore perfecto iunctorum amorem tuum improbare nituntur. Proh dolor caeci sunt et duces caecorum (2). i
Magis enim ex hoc oppositum quam propositum faciliter probatur, dum constat multitudinem non ratione regi, sed magis affectu duci inordinato. Errasse proinde me nimium cognosco et cordis cum dolore meipsum accuso eo, quod minima quaeque laboris exercitia pro salute proximi facta multum ponderavi, et quod tam impatiens fui in adversis. O quam misericorditer parcis, cum hic adversa tribuis, et quam severe irasceris, cum semper prospera elargiris! Amabilis valde est tua paterna correctio. Quem enim diligis, corripis, et quasi pater in filio complacet sibi (3). Nullus conqueratur, quod tuorum oblitus sis tribulatorum. Quin potius oblivione aeterna horum oblitus es (4), quibus nunc ad modicum parcis, bona quaedam modica eorum remunerando, sed eos in aeternum damnare vis, eorum mala opera sine fine puniendo. Dignum igitur valde aestimo, ut hic ad versitate continua premantur, quos tantis miseriis carere et tam immensam gloriam possidere decrevisti.
Footnotes
-
Ier? 12, 1; ↩
-
Act. 13, 48. ↩
-
Iob 14, 7. ↩
-
Prov. 24, 16. ↩
-
2 Tim. 2, 19. ↩
-
Rom. 11, 34. ↩
-
2 Tim. 2, 5. ↩
-
2 Tim. 4, 8. ↩
-
Psal. 41, 7. ↩
-
Iud. 6, 34. ↩
-
Matth. 10, 25. ↩
-
Is. 23, 4. ↩
-
Iac. 3, 15. ↩
-
Ier. 1, 5. ↩
-
Am. 7, 14. ↩
-
Prov. 3, 12. ↩
-
Os. 1, 6... ↩
-
ler. 36, 23. ↩
-
Ezech. 3, 7. ↩
-
Matth. 15, 14. ↩
-
Iob 30, 7. ↩
Chapter 13 of 25