Skip to the text

14. Quam utile sit passionem Christi iugiter habere in memoria

De rosis ad rosas procedimus, et violas relinquendo, ad lilia perquirenda properamus, dum de florifero germine passionum quorundam hominum divinorum, : ad rosiferas passiones tuas, o flos campi, et rosa sine spina, aeterna sapientia, summo cum desiderio rursus cordis oculos retorquemus. Per tuam namque fructiferam ac venerabilem passionem cunctorum ; nobis spiritualium bonorum materia copiosissime ` subministratur. Ubi est enim gloriatio nostra? Ubi spes et laetitia cordis nostri? Revera in te uno, summo et vero bono, et pretiosissimo tuae passionis thesauro. | Et ideo tam impretiabilem thesaurum delectat iugiter | in corde retinere, et continue de ipso loqui, ac omni tempore mente et corpore cum ipso occupari. Utinam quoque et in cordibus nostris nunquam mar-. cescat, sed semper rediviva pullulatione novus . exsistat. :

Felix proinde tu, o gloriosum lumen omnium ec- clesiarum, qui volatu pennifero mutabilia cuncta supervolans, et arcanum divinitatis attingens, abyssum claritatis divinae oculis purioribus intuendo | introisti, ac verba, quae non licet homini loqui, audisti; et tamen ad ima descendens, affectu quodam -

Er cilito, passionis huius d praeconium, de cordis thesauro in medium eructuasti dicens: Nihil arbiiratus sum me scire inter vos, nisi lesum Christum et hunc crucifixum1. O verbum mellifluum, dulcius super mel et favum, devotis mentibus iugiter ruminandum, de quo virtutis liquor emanat, qui miseris largiter gaudia salutis propinat.

Similiter et tu, caelestis figella, suavitate sermonis dulciter perornata, atque verbi aeterni divinissima maiestate illuminata, beatissime Bernarde, cui verbum incarnatum et in cruce suspensum tam dulciter sapiebat, ut haec et his similia verba suavia dulcissime perorares: Fasciculus, inquis2 cum sponsa, dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur, amaritudinem dominicae passionis significans. Et hanc, ut ais, meditari, dixi sapientiam. In his iustitiae mihi perfectionem. constitui. In his plenitudinem scientiae. In his divitias salutis. In his copiam meritorum. Ex his interdum mihi potus salutaris amaritudinis. Ex his rursum suavis unctio consolationis. Haec me erigit in adversis, in prosperis deprimit; et inter laeta tristiaque vitae praesentis, via regia incedentem, tutum praebet ubique ducatum, hinc inde mala imminentia propulsando. Non requiro sicut sponsa, ubi cubet in meridie, quem amplector mea inter ubera commorantem. Non requiro, ubi pascatur in meridie3, quem intueor Salvatorem in cruce pendentem. Illud sublimius, istud suavius vel paratius. Panis illud, hoc lac. Haec mea interim sublimior philosophia, scire Iesum et hunc crucifixum. Haec, inquam, ex ore tuo, doctor venerande, commendata suscepi.

Ceterum ex his, o sapientia aeterna, hanc mihi summam colligo, quod, quicunque aeternam sa-

10 — Horologium Sapientiae.

lutem et praemiorum. aon tadinen NAMES habere, arcem quoque cunctarum virtutum optat conscendere, scientiam quoque atque sapientiam | obtinere, inter prospera et adversa aequanimiter stare, securam viam ambulare, et amaritudinem tuae passionis, tuaeque consolationis potum suavissimum | desiderat praegustare: debet te lesum, lesum, inquam, crucifixum iugiter in pectore suo portare. O monile speciosum, electum super aurum et lapidem | pretiosum, inter sponsae ubera iugiter gestandum, nec unquam oblivioni tradendum! Nunquam enim. formosam puellulam adeo decoravit monile pretio- ` sum in pectore portatum, quantum lesus crucifixus | menti inclusus perornat cor devotum. Mala aurea. in lectis argenteis4, lesus Christus in corde amantis. | Vas auri solidum omni lapide pretioso adornatum (Q2), est pectus fervidum huius nominis contentivum. ;

SAPIENTIA: Frequens passionis huius memoria indoctum quemque reddit doctissimum, et im- 3 peritos ac idiotas facit proficere in magistros, magistros, inquam, non scientiae, quae inflat, sed ca- ] ritatis, quae aedificat5. Ipsa est velut quidam liber] vitae, in quo omnia saluti necessaria inveniuntur. Y Hic liber prae omnium philosophorum libris de om- ` nibus6 docens, mellea quadam dulcedine perunctus sentitur. Nonne tibi videtur sic esse? Nonne iam et os tuum et labia cordis tui perfusa, favum | hunc dulcissimum sentiunt ubertim distillare? Nonne . singulae litterae diligenter inspectae, velut aromatum cellae7 tibi videbuntur patuisse? Felix, qui eius studio serio se intenderit; quia proficiet in cong

‘Sey s ueo eA "gem emptu mundi et in amore Dei, cunctarumque vir-

` tutum et gratiarum sumet incrementum.

DISCIPULUS: O peramabilis sapientia, nil in hac vita dulcius cordi meo exsisteret, ut tu ipse melius nosti, quam ut passionem tuam iugiter devoto corde deflere possem. Sed proh dolor ariditate et duritia "quadam constrictus, ad eius recordationem, prout dignum esset, non compungor; et ideo doce, o be- nigna Patris sapientia, qualiter. etiam | agendum mihi sit in hac materia tam pretiosa.

SAPIENTIA: Memoria passionis meae debet fieri non perfunctorie, nec cum festina acceleratione, maxime cum. tempus aderit sufficiens et opportunum, sed cum matura et morosa ac praecordiali rememoratione et flebili quadam compassione. Nisi enim hoc dulcissimum lignum dentibus affectuosáe discre- tionis masticatum fuerit, sapor eius licet immensus nequaquam movebit. Quodsi et quidem flere cum flente, aut dolere cum dolente non potes, saltem

‚affectu devoto de tantis beneficiis tibi per eam gra- tuito exhibitis gaudere debes et gratias agere. Quodsi

ATTINET ET e UTR IT.

?

nec affectu compassionis nec gratulationis deside- rio moveris, sed dura quadam affectione; te in eius recordatione deprimi sentis: nihilominus in duritia cordis tui, ad laudem Dei, memoriam huius salutiferae passionis qualitercunque percurre, et quod a te habere non potes, ipsius manibus piissimis commit- tas. Verumtamen persevera petendo, pulsando, quae- rendo, donec accipias.

Percute bis silicem8, interiori videlicet recordatione, et corporali nihilominus labore, teipsum exer- cens ad pietatem per extensionem manuum seu oculorum ad crucifixum sublevationem vel pectoris

148— tunsionem aut genuflexiones devotas, vel cetera similia pietatis officia, continuando, donec egrediantur aquae lacrimarum largissimae, ut et' ratio bibat devotionis aquas, et corpus animale eius ex | praesentia accensum, ad gratiam habilitetur. Quodsi | forsan causaris te affectum hunc delectabilem et dulciorem super mel et favum rarius experiri, nig mirum quia forsitan tentationibus interim exerci- . taris: multo virilius agis, si virtutem ipsam non prodelectatione, quam experiaris, sed pro virtutibus ipsis et solo beneplacito Dei tota intentione, etsi non af-. fectione, sectaris.

Affectus enim beatitudinis est, exercitium vero. virtutis. Porro passionis meae frequentem meditationem, inter alia innumera, ad duo praecipue tibi noveris prodesse solatia, videlicet ad tristitiam inordinatam repellendam et poenam purgatorii diminuen- | dam. Qualiter autem dolor meus dolorem animi ex-. pellat, exemplo potius quam verbo tibi demonstrabo.

Erat namque quidam discipulus sapientiae, cuius 3 nomen sit in libro vitae, quem circa conversionis suae initia quaedam tristitia inordinata tam letalitery oppressit, ut nec legere vel orare vel quidquam boni i pro tunc facere posset. Qui, dum die quadam in cella residens ab hac passione graviter urgeretur e incredibili dolore affligeretur, facta est ad eum de-super quasi vox intellectualis dicens: Quid hic sedes | otiosus, et in teipso tabescens? Surge nunc et meam | passionem devote pertracta, et in mea amaritudine | tuum devinces dolorem. Quo audito frater ille surrexit, et se ad meditandam passionem contulit; et ex tunc medicina hac salutari sanatus, per eius con- n tinuam replicationem nequaquam plus de cetero - : talem unquam sensit animi passionem.

Qualiter autem haec utilissima meditatio poenam . purgatorii relaxare habeat, tibi indicabo. En auctor | naturae nil inordinatum in sua natura relinquit. Sed nec divina iustitia quidquam mali impunitum dimittit, quod non aut hic aut in futuro debite subiciat correctioni. Quando igitur, putas, finem habitura esset poena alicuius peccatoris, qui multis criminibus obnoxius condignam satisfactionem pro quolibet mortali pro millesima parte non explevisset, quam exsolvere in locis purgatorii gehennalibus decedens cogeretur, usque ad minimum quadrantem? O nimis longa miserae animae exspectatio! O diutina et acerba nimium cruciatio! Dolor perseverans et immensus, poenitentia gravior omni terrestri cruciatu! Sed vide, quod hanc poenam levissima et brevissima satisfactione compensare posset, quicunque ipsam de thesauro passionis agni immaculati sciret recipere. Hic namque thesaurus pretiosissimus propter caritatem maximam personanique dignissimam ac dolorem immensissimum sufficiens et superabundans.exstat; et ideo taliter posset se homo ad hunc applicare, et de eius merito et satisfactione tam devote ad se trahere, ut, si mille annis deberet purgari, in brevi de toto liberaretur.

DISCIPULUS: Peto, mi Domine, ut me miserum peccatorem summe indigentem hanc doceas artem utilissimam, propter bonitatem tuam; quia, heu, propria non sufficiunt merita, ut necessarium valde sit mihi respicere ad aliena.

SAPIENTIA: Si vis poenam purgatorii longam et - acerbam in temporalem, quae levis et brevis est, commutare, haec facere studeas.

Primo omnium debes corde compuncto et spiritu contribulato, cum gemitu cordis, enormitatem pec-. catorum tuorum gravissime ponderare, confitendo adversum te iniustitiam tuam Domino, amarissime recogitando, quid feceris, quem offenderis, quidve merueris. Peccavi, inquiens, Domine, peccavi super numerum arenae maris. Deinde debes teipsum co- t ram oculis aeterni iudicis humiliter despicere et | vilem aestimare, ita ut cum publicano oculos im- | mundos nec audeas ad caelum levare, nec labiis pol- lutis nomen illud gloriosum nominare, sed neque teipsum hominem sed vermen immundum aestimare, et opera tua satisfactoria quasi nullius momenti sint annihilare, et sic miser et miserabilis ante fores gratiam iudicis exspectare, et dicere cum gemitu profundo cordis tui: Pater rmi, peccavi in caelum et coram te, et non sum dignus vocari filius tuus; fac mihi sicut uni ex mercenariis tuis9.

Postea meritum passionis meae debes summo ` cum affectu extollere et magnificare, cogitando, quoniam apud me copiosissima est redemptio, et quod minima gutta pretiosissimi sanguinis, qui per omnes partes corporis mei vulneribus repleti largiter effluxit, pro redemptione et satisfactione totius mundi suffecisset; sed copiose ipsum effundere volui in ar- gumentum magni amoris et supereffluentissimae pie- .

tatis, in solamen omnium miserorum. Tandem debes humili quidem, sed fervido affectu manum auxiliatoris. quaerere, et misericordissimi `

Redemptoris meritum infinitum in subsidium postulare, nihil haesitans, quia pronior est fons ille pietatis, misericordiam iugiter scaturiens, ad miserendum, quam tu ad petendum.

DISCIPULUS: O verbum gratiosum et praeci- | puum mihi meisque similibus miseris peccatoribus summa cum exsultatione suscipiendum, eo quod in tua passione sic in promptu invenimus, unde peccata | possumus abluere, poenas delere, gratiam invenire, | et gloriam promereri sempiternam. O quis mihi det vel minimam guttam ad instar puncti modicam huius tam pretiosissimi liquoris, rubicundi sanguinis agni immaculati, in lavacrum vulnerum meorum! Age nunc tota virtus mea, si quomodo possim hoc salutare medicamentum in remedium obtinere pec- catorum meorum! O gutta rorida de minima pedica

Domini mei egressa, o stillicidium roseum de aula regali, foramine scilicet pectorali effluxum, vel saltem de minima punctura corporis delicati egressum, f sana et reintegra peccatorum meorum vulnera! O crux ave, spes unica, sanguine delicato perfusa, auge piis iustitiam reisque dona veniam! O misericordissima sapientia his te verbis consolatoriis ore melli- fluo prosequente, quaestio non modica animum meum pulsat; quam ut solvas affectus pius devote expostulat. Dixisti enim, quod per tuam passionem ' satisfactio sufficiens et superabundans humano ge- neri collata est. Quodsi ita est, quare igitur poena satisfactoria iniungitur, et secundum qualitatem culpae exigitur qualitas poenae?

SAPIENTIA: Ad hoc, quod homo consequatur .

effectum passionis huius, oportet ipsum ei configurari. Configuratur autem ei per baptismum. Unde illi ex toto liberantur, qui sic decedunt. Sed oportet, quod illi, qui post baptismum peccant, configurentur Christo patienti per aliquid poenalitatis vel passionis, quam in seipsis sustineant: quae tamen multo minor sufficit, quam esset condigna peccato, cooperante .

satisfactione praedicta10.

3a by kei " "ey

DISCIPULUS: Redeamus ergo ad hanc materiam | utilitate praecipuam, de qua tantam digressionem fecimus, occasionem tantorum mysteriorum eius ex ubertate sumentes.

Footnotes

  1. 1 Cor. 2, 2. ↩

  2. Cant. 1, 12. ↩

  3. Cant. 1, 6. ↩

  4. Prov. 25, 11. ↩

  5. 1 Cor. 8, 1. ↩

  6. 1 Ioan. 2, 27. ↩

  7. Is. 39, 2. ↩

  8. Num. 20, 11. ↩

  9. Luc. 15, 18-19. ↩

  10. S. Thomas II, qu. 49, 'a. 4: Ad hoc, quod consequamur effectum passionis Christi, oportet nos ei configurari.. Unde oportet quod illi, qui post baptismum peccant, . configurentur Christo patienti per aliquid poenalitatis vel passionis, quam in seipsis sustineant; quae tamen multo minor sufficit, quam esset condigna peccato cooperante satisfactione Christi. ↩

Chapter 15 of 25