Skip to the text

8. De vicissitudine visitationis divinae, et qualiter anima debet se tunc tenere

Amantissimus Domini habitabit in eo confidenter, quasi in thalamo tota die commorabitur, et inter humeros illius requiescet1. Haec et his similia, quae perfecto amori alludunt, verba dum aure cordis percipio, vehementer suspiro, cum me tam longe a fructu desiderato huius amoris esse cognosco. Nam subtractio dilecti contra votum diligentis, quam | saepius me expertum esse fateor, praecipuus mihi | videtur in amore labor et dolor. Quantum enim quis de dilecti laetatur et gaudet praesentia, tantum de | eius absentia tristatur et dolet. Et haec est illa in- | sipida amoris regula nimium afflictiva, quam in ter- | reno amore declinare volui, et nunc ipsam quoque in | amore divino inveni.

Hoc est ergo, quod habeo adversum te, mater | pulchrae dilectionis aeterna sapientia, impugnans | tuum amorem, quem nudius tertius tantum extulisti. | Vicissitudo namque praedicta non solum in terreno | amore, verum etiam in tuo videtur locum habere. Frequentissime enim dum mens amantis in thalamo cordis quietius te habere putat, et foedere sempiterno brachiis amoris te sibi constrinxisse insepara biliter aestimat, subito, qui putabaris adesse, nesci quo aufugis, et qui aestimabaris constrictus esse longius recedis, et non compares, sed animam do lore plenam post te derelinquis. Et dum cor amantis. post te ardet, anima te sitit, et corpus infirmum lan- guescit, te solum unicum cordis gaudium totis cupiens visceribus dissimulas et quasi aspernando nullum omnino das intelligibile responsum. Quid est hoc? Numquid non impium ac crudele est nimium, condescendere nolle ei, quem ipse vulnerasti?

SAPIENTIA: Magnitudo et pulchritudo cuiuslibet creaturae poterit pro me respondere.

DISCIPULUS: Numquid sufficit hoc animae amorosae? Licet enim tuam potentiam, sapientiam et bonitatem inibi relucere indubitanter cognoscat, et te per hoc quasi per quoddam vestigium summe pul- ^chrum et bonum esse intelligat, longe tamen adhuc distat a suo fine desiderato.

SAPIENTIA: Si hoc non sufficit, saltem de sacra "Scriptura contenta sit, ubi me sufficienter, si diligens fuerit, poterit invenire. Quamlibet paginam pro littera amorosa, tamquam in amoris solatium per me sibi transmissam suscipiat; quia quaecunque scripta sunt, ad consolationem ipsius scripta sunt, ad sublevationem spei et instaurationem caritatis. Nonne haec tibi videntur argumenta dilectionis amanti sufficere debere?

DISCIPULUS: O totius magistra amoris ac dilectionis, quare sic loqueris? Numquid non es verus amator? Numquid non et praeceptor amoris? Et, ut melius dicam, certe amor ipse es. Igitur vere et indubitanter nosti conditiones cordis amorosi; et ideo tam alieno modo loqui de amore te non convenit. Tu scis, o amor aeterne, quia amanti nimis parvum est, quidquid. hoc est, quod suum amatum non est. Nihil enim amanti sufficit nisi ipsum amatum, cum praesens fuerit. En factus es in corde meo quasi ignis aestuans, claususque in ossibus meis, et deficio, ferre

6 — Horologium Sapientiae. E T non sustinens2. O amantissimum amoris obiectum, - tu cordis mei tam potenter possides domicilium, te in armariolo cordis mei tam delicate teneo repositum, et me totum sic amor tuus sua constrinxit vi, ut etiamsi linguae hominum et angelorum cunctorum te mihi praeconio singulari extollerent, et multa de te narrarent, seu scripta amorosa demonstrarent, minime proficerent. Quin potius amantis affectum interdum impedire possent, implere autem desiderium non valerent. Sed illuc tota pergit cordis mei intentio, ut te solum unicum cordis thesaurum inveniat, et in te solo vero bono iugiter conquiescat. Modica horula absque tua felicissima praesentia mihi anni unius spatium videtur habere. Unde, pia dulcedo, noli, quaeso, indigno famulo tuo esse aliena! Nempe cum unica die te mihi solito magis alienum sentio, mille anno- ' rum curricula longumque Platonicum annum me cum taedio multo exsulasse deploro. Tu es enim.

paradisus voluptatis, tu paradisus supercaelestis.

Quinimmo omni paradiso optabilior. Nam te iuxta | votum habere; est perfecte beatum esse.

Nunc igitur si pietate atque clementia cunctos $ decet esse ornatos, qui in potestate positi sunt, quanto magis decet maiestatem tantam miseratio. magna et compassio multa? Quare ergo, o benigna sapientia, clementer non consideras misera illa amorosa corda, quae ad te sursum respiciunt, profundis- simos gemitus emittunt, lacrimas fundunt uberrimas, .

clamantes post te plena voce: Revertere revertere, | dilecte mi, ut intueamur te? Redde nobis laetitiam salutaris praesentiae tuae. Flentque inconsolabiliter | timentes, ne forte offenderint faciem desiderabilem bonitatis tuae. Sedent solae ac solitariae, quoniam amaritudine repletae sunt; et in secreto cubilis sui secum confabulantur, et animo desideranti et suspiranti haec vel similia dicunt: © quando veniet? Quando redibit? Putas videbo? Putas. oculi cordis mei videbunt, in quem oculi angelici prospicere concupiscunt?

Mihi quoque omnium te amantium minimo res haec tristis nonnunquam accidit, ut dum dilectus meus me inscio ac dulci sopore oppresso abiisset, ego flens dicebam: Heu, quo abiit dilectus meus? Heu, ubi requiram illum? Putasne videbit, quod eum alliciat, affectuumque eius gressus ad me retardet? Heu proh dolor, quare non vigilavi? Quare non tenui, illum? Mi dulcis, ostende te mihi! Redde te mihi! Laedit namque nimis tua absentia, quem laetificavit praesentia. Vicissitudo accessus ac recessus me affligit vehementer. Indica ergo mihi umbraculum, sub quo cubas, refrigerium quaerens, aestum devitans, quia ascendit sol, ne iterum extra me vagari incipiam, qui me in te repereram. Heu, quam diu hac carebo, qua sola habita cuncta desiderabilia possiderem? Ad me eam supplico, mi dilecte, declinare compellat impetus motus cordis mei ad te. Huius namque motus violentia me meipsa spolians, ac tibi deferens, cuncta iocosa mihi reddit onerosa. Denique et meipso carens oneri mihi sum. Haec piis oculis intuere! Iam enim deficio, amplius ferre non valeo. Da ergo te, ut in te me recipiam, qui me per te perdidi. O mira virtus amoris! Ego vere dico, quia fortis est ut mors dilectio3. Etenim cor mihi, o amor, abstulisti et dilecto dedisti, eique ipsum tam inseparabiliter conglutinasti, ut me certis temporibus quodammodo reliquisse putetur, et iam in dubium vertatur, cuius sit, utrum subiecti quod vivificat, vel obiecti quod aestu fervidissimo amat.

O cor, dic mihi, quaéso, cuius sis, utrumne illius, quem totis amas visceribus, vel illius, cui vitam das. Si meum es, o quam parum mecum es, o quoties alibi es! Nescio, ubi es, si non es cum eo, cuius es. Ego vero nulli tam libere te dimitterem nisi dilecto, quem plus quam vitam propriam diligo. Et quia eum plus quam me diligo, ideo tanto magis meum es, quanto plus eius es, cuius et ego. Namque non solum te sibi approprias, sed et me totum quoque simul tecum trahendo sibi vindicas cum effectu. Si ergo eius es, immo vero quia eius es, non solum creatione et redemptione ac ceteris similibus causis, sicut et aliae rationales creaturae, sed et eius es quodam singulari privilegio, scilicet voluntaria ac libera do- natione. Siquidem tu es illud iocale, quod inchoantibus amorosae iuventutis meae temporibus, omnibus mundialibus terrenisque amoribus privatum, sibi pro arrha amoris, pro iocali dilectionis, et pro signo caritatis obtuli, et ipsum sui nominis litteris sanguineis consignans4, thronum eburneum, reclinatorium aureum ac thalàmum nuptialem ad quiescendum in eo sibi constitui.

Igitur dic mihi, qualiter recipere vis illam tuam amicam et spiritualem sponsam, aeternam scilicet sapientiam, cum redierit, et ad ostium cordis stando ac pulsando sibi petierit aperiri. Ego, inquit, non diu tardabo, nec dilectam diutius exspectare permittam, sed in occursum eius festinanter occurram, et brachiis desideriorum meorum affectuosissime extentis, dilectum votorum meorum inter salutationis verba intimo amplexu constringam. Et sicut clausus Ioan- nes in utero matris ad praesentiam aeterni regis tripudiando saltavit, sic et ego clauso ergastulo ad tantae sponsae praesentiam medullitus exsul- tabo, eumque in voce iubilationis talibus verbis ex thesauro amoris assumptis salutabo dicens:

O dilecte mi, abyssus profundissima desideriorum meorum, et virtus medullarum mearum, totaque simul congeries viscerum meorum te salutant ex intimis et praecordialissimis animae affectibus, tibique demandant tot salutationes ac devota servitia, quot in arboribus folia, et in caelo fulgent sidera, et quot arenae maris circa litora. Sicque devote receptum introducam ad locum proprium, scilicet cordis triclinium, spiritualem thalamum. Sed proh dolor hoc est, quod me ante factum gemere compellit, vicissitudo scilicet accessus et recessus ipsius. Haec. namque valde affligit animum nondum perfectissimo amoris gradu solidatum. Haec et his similia intima cordis suspiria et amoris colloquia, o aeterna sapientia, audis nec attendis; sed nec advertere qui: dem aut curare te simulas.

SAPIENTIA: Video singula, et attento cordis desiderio prospicio universa. Sed exspecta paulisper, et indica mihi verbum, quod a te quaero. Numquid enim, qui multa loquitur, ipse non audiet5, aut, qui multa interrogat, ipse non respondebit? Responde ergo et tu mihi, quod quaero. Quid est hoc, quod potissimum caelestes spiritus quaerere et intendere debent in sua operatione?

DISCIPULUS: O omnium prudentissima ponderatrix virtutum aeterna sapientia, quomodo simplex et imperitus ad hanc interrogationem respondere potero? Sed tu, summa caelestis disciplinae magistra, responde pro me, obsecro.

VARIA] QUSE Arn arn tn s x TTE EO. 10 37 PET XIELE qe NES DAR

SAPIENTIA: Scire igitur debes, quod angelici spiritus ac viatores perfecti nil tantum in sua operatione quaerunt, quantum conformitatem omnium actionum suarum ad meam voluntatem. Meus, inquit divina sapientia, cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei, qui in caelis est6. Hic est cibus angelorum simulque perfectorum viatorum, ut delectentur voluntatem Domini sui impleri in se, et universaliter in omnibus creaturis. Unde et ad opus vile de suo genere delectabilius ferrentur, quam ad honorificentius, si voluntati meae id magis foret acceptum.

DISCIPULUS: O summa sapientia, quam occulta suggillatione, tua nunc responsione, imperfectionem meam percutis. Intendis enim, ni fallor, querulositatem meam modo urbano reprehendere, defectum longanimitatis damnare, qui dulcia quaero, aspera, quoad possum, fugio.

SAPIENTIA: Tanta deberet esse absolutio affectus probati discipuli, ut non solum corporalibus delectationibus mon esset alligatus, sed neque pro spiritualibus tantum inhiaret, ut eas carius quam ipsum summum bonum in seipso acceptum quaerendo appeteret. Considera ergo teipsum, quid quaeras aut quid diligas. Imperfecti enim quique ea, quae dilecti sunt, non ipsum quaerunt. Aut enim sua incommoda declinant sicut servi, vel sua lucra sectantur sicut mercenarii, Verumtamen ut interrogationi tuae principali de vicissitudine visitationum mearum, quae animam, ut dicis, affligunt amorosam, plenius respondeam: Scire debes, quod interdum et frequentius, aliis causis praetermissis, ipsa anima huius subtractionis causa exsistit, dum radio solari fenestra peropaca quaedam praecluditur, vel hospiti tanto irreverentia ab intra exhibetur, ut proinde exire de dilecta atque in hoc non dilecta cogatur, ipse, cuius deliciae sunt esse cum filiis hominum7. Interdum quoque adveniens exsultationem tribuo, mansionem faciens apud dilectam, non manifeste quidem, sed occulte atque latenter, ita, ut paucissimi et non nisi expertissimi queant praesentiae tantae mysteria cognoscere.

DISCIPULUS: Domine, ut video, peritissimus amator es tu. Oro igitur et desidero, ut mihi aliqua intersigna tuae secretissimae ac certissimae praesentiae ostendere digneris.

SAPIENTIA: Si praesentiam meam desideras cognoscere, temetipsum, qualis sis in absentia gratiae, debes diligenter examinare, et statim, quod quaeris, invenies. Summum namque bonum cum sim, praesentia mea cuncta bonitate adimpleo. Ideoque sicut causa per suum effectum cognoscitur, et sol in se invisibilis per radiorum suorum repercussionem vi- Sibilis efficitur, sic et praesentia mea deprehenditur per suam foecundissimam bonitatem. Nunc igitur, si unquam bonitatem praesentiae meae vel absentiae sterilitatem probasti, profer in medium, ut instructus inter gramina valeas dignoscere flores.

DISCIPULUS: Si cuncta corporis mei membra in linguas verterentur, et omnes artus humana voce resonarent, non possent exprimere neque perfecte enarrare hoc, quod a me quaeris. Sed ut verum fatear, huius rei causa, in amplitudinem mirabilium Dei, saepissime ad cor altum exsurrexi, ut exaltaretur

Deus8, dicens in memetipso: O si talis est prae- P4

Un Le AL d "EIER C C "3 T2 CEA C Pm ER Nr AE P PS IN n7 CM 4-47 P

88 sentiae Dei tam immensa bonitas in homine pecca- | tore, cuius vita minima et exercitia nulla, quid ergo est in aliis, ubi vitae innocentia, et gratiarum ac virtutum copia tam immensa? Verumtamen hoc modicum, quod expertus sum, prout dederis, proferam, ut in eiusmodi pleniorem a te habere possim directionem praemissorum. Igitur, o summa bonitas, . cum faciem tuam gratiosam bonitate et suavitate plenam a me avertis, cum internam consolationem subtrahis, et -lumen in manibus abscondis9, tunc anima misera subito immutatur et velut languida et tabescens efficitur. Lassitudo exinde corporis subsequitur, et cordis duritia ac spiritus tristitia sentitur. Taedium quoddam virulentum occupat fines meos, ita ut taedeat animam meam vitae meae. Omnia, quae videntur vel audiuntur, etiam si bona fuerint, nauseam tunc provocant spiritualem. Recessus item tuus horrorem loci, cellae fastidium, fratrum pariter mecum commorantium aspernationem inducit; et anima mea dormitare incipit prae taedio, ut interdum ex pusillanimitate spiritus nesciat, unde veniat aut quo vadat. Experientia insuper certissima persuasum habeo me tunc esse ad vitia procliviorem, ad resistendum tentationibus debilem, et ad omnia exercitia spiritualia minus valentem. Omnis, qui me illo in tempore quaesierit, vacuam. domum invenit; quia bonus paterfamilias omnes domesticos benedictione et hilaritate replens abscessit, et domicilium vacuum dereliquit.

At vero, cum praeclarus ille oriens splendor lucis aeternae, in medio tenebrarum cordis mei exsurgens, et procedens pulchre exoritur: O mutatio dexterae Excelsi10. Tunc omnis melancholicae complexionis, nebulosa congeries dissolvitur, et nox caliginosa sicut q4 MP a 1 es D

X RT TT p= ET dies illuminatur, tristibus cunctis submotis. Et ecce cor risu perfunditur, os iubilo repletur. Gaudet anima, serenatur conscientia, plaudunt cum tripudio omnia ossa mea, Deum simul laudantia ac dicentia, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius11. Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini12. Tunc incipit voluntas prae gaudio festinare, ratio prae exsultatione solemnizare, ita, ut tantis gaudiis infusus nonnunquam iurassem, quod hanc diem, luminositate tam insignem, resurrectionis Dominicae ob praeconium orbi terrarum stellifer orbis adduxisset. Nimirum cum me exstinctum13 putaveram, oriebar ut lucifer; et habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis14. Tunc omnia, quae prius dura et aspera et quodammodo impossibilia videbantur, dulcia reddebantur ac levia, Ieiunium dulce, vigiliae breves, cunctaque exercitia parva videbantur prae amoris magnitudine. In ea quoque hora gratiae spiritualis, vitam emendare, mores corrigere ac multa bona facere propono; quae gratia recedente heu minime ad effectum perduco. Anima repletur caritate et veritate, ac dulcedine tanta perfunditur, ut paene suaeipsius et omnium ceterorum obliviscatur. Meditationes mellifluae ad libitum confluunt; lingua infantilis15 diserta efficitur; corpus pigrum ad mandata Dei promptum redditur, et, ut breviter dicam, tanta est gratiae copia ex omni parte distillans, ut omnis, qui petit, accipiat, et, qui quaerit, inveniat, et pulsantibus aperiatur. Tunc cunctis visibilibus altior effectus, omnia temporalia calcasse et in atriis caelestis lerusalem me stare arbitror, ita ut auspicia

TONO AEDEM o "VINE t d m t.

quaedam et initia futuri saeculi quodammodo incipiam praegustare. Omnes enim affectus in amoris gaudio uniti, in sola conditoris fruitione quiescunt. Haec, inquam, et his similia in penetralibus cordis geruntur; utrum autem ex me vel ex te, peto infor- mari.

SAPIENTIA: Perditio tibi ex te, in me tantum auxilium tuum16. Ex te non nisi deficis, et ad nihilum tendis. Haec autem et similia per praesentiam meam tibi noveris concessa. Nam hic est ludus amoris, quem in anima amorosa habere consuevi.

DISCIPULUS: Et quid est ludus amoris?

SAPIENTIA: Ludus amoris est gaudium et dolor, quae sibi invicem ex praesentia vel absentia dilecti succedunt. Hoc enim proprium amoris esse solet, ut, quantus sit, praesente amabili lateat, recedente vero magis percipiatur.

DISCIPULUS: Hic ludus amoris non mihi videtur esse gaudii, sed moeroris. Sed, obsecro te, putasne, si ab hat vicissitudine visitationis in hoc tempore aliqui viatores privilegio singulari excipiantur?

SAPIENTIA: Paucissimi. Nimirum tanta divinorum in homine participatio stabilitatis est quasi quaedam inchoatio aeternitatis.

DISCIPULUS: O qui sunt illi, vel cuius conditionis, qui ad tantam conformitatem perveniunt?

SAPIENTIA: Hi sunt, qui videlicet purissimis affectibus ab infimis abstracti, et longo iam usu et exercitio deiformes quodammodo effecti, divinis

X qa.

dar wee p. Ap nr rebus continue uniuntur, n per secessum mentis necem VEI n NC dE did ^ v E '91 AG ;

perfectissime omne medium dividens Deum et animam, tota alacritate deposuerunt.

DISCIPULUS: Dum haec audio, altius ingemisco, eo, quod a talibus. in vita et experientia adhuc tam longe me esse cognosco. Proinde quia haec perfectionis summa facultatem meam excedit, volo a te scire, qualiter discipulus inexpertus in eiusmodi visitatione se debeat tenere.

SAPIENTIA: In die bonorum ne immemor sis .

malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum, ut sic te quidem nec in praesentia gratiae ultra modum extollas, nec in absentia, ultra quam expedit, deprimas, sed velut Aod utraque manu utaris pro dextra17. Si adhuc es novella plantatio, et assidua irrigatione necessarius es, saltem hoc facias, ut hanc vicissitudinem non impatienter feras, licet faciem meam semper inquirere debeas diligenter.

DISCIPULUS: O si inspicere velles, scires utique, quia diutina dilecti exspectatio magna cordis est afflictio.

SAPIENTIA: Haud dubium; hanc rotam amoris volubilem sustinebit, quicunque amare voluerit. Nec mirum. Neque enim mundi huius amatoribus semper prospera, sed etiam interdum succedunt adversa. Quodsi forte minus expertus es, interroga quempiam ex eis, et dicet tibi, quia laborabit omnis, qui amare voluerit. Sunt quidem nonnulli amatores, nimium utique molles, qui, dum amori ad horam in- - serviunt et amatores, sed sine labore, esse volunt, quibus si statim iuxta votum aura optata non arri-

209192 059 VANS TOTUM C serit, a coeptis continuo desistunt. Et hi ad fructum amoris minime perveniunt, eisque tamquam indignis dicitur: Militiae species amor est; discedite segnes.

Proinde fervidus amator, ut ad fructum amoris desideratum perveniat, debet esse sedulus, longanimis, obsequiosus, nec faciliter desistere debet, etiamsi mille vicibus repulsam patiatur, semper exsistens bonae spei, cogitans, quia labor improbus omnia vincit. Quid mollius aqua? Quid lapide durius? Et hic frequenti ictu guttae cavatur. Et, ut rumores tibi bonos, et veris amatoribus ad audiendum delectabiles subinferam, noveris, quod haec divinissima, pro qua laboras, sponsa rogari vult, obsequiis delectatur. Quisve tam subito et in rebus caducis obtinet, quod amori placet? Roget proinde et postulet ac obsecret, nec desistat; et ego ei vere introitum iuxta cordis votum promitto. Non est enim inventa in omnibus finibus Israél, quae tam facilis sit ad exorandum, tam prompta ad exaudiendum, ad reddendum tam pia, sicut haec tua divinissima sponsa. En prae magnitudine amoris se cohibere diu non valet. Non potest exspectare, donec rogetur, sed praeoccupat se quaerentes, et se priorem eis ostendit18. Stat in foro, in medio platearum, in foribus portarum dat vocem suam19, omnes alliciens et ad suum trahens cunctos amorem. Qui me amare voluerit, omni tempore me suam amabilem spectare stu- deat, sicut et ego iugiter meum amatorem spectare consuevi. Siquidem nescit, utrum ab oriente vel ab Occidente seu a septentrione aut meridie veniat, quam praestolatur. Ignorat etiam, utrum mane vel meridie an galli cantu ostium pulset et aperiri petat.

Nam saepius, dum animus me quaerendo anxius exsistit, quaerendo non invenit; sed cum minime pu-

F- Pe taverit, dilectum praesentem habebit. Semper enim. cupio dilectam amori esse paratam; nec eam de suis meritis plus quam de mea dignatione volo confidere. Porro non sufficit unam horulam temporis cum dilecto expendere, sed necesse est saepius vacare et videre20, qui eius occulta susurria vult intelligere et praesentia eius potiri desiderat pretiosa. Et ut dulcibus his sermonibus verba increpatoria non tamen minus amatoria misceamus, arguere valde te oportet, quia vere in huiusmodi exercitiis amoris reprehensibilis es.

Cur proh pudor tu, qui militiam amoris assumpsisti, qui hanc nostram philosophiam professus es, et eius dulci iugo humerum tuum supposuisti: Cur, inquam, vagabundo corde et oculis tremulis ac in fines orbis terrae rotatis, stare coram tanta sponsa praesumis, quae indefesso aspectu, serena et gratiosa facie iugiter te prospectat, nec oculos suos unquam a te avertit? Quam verecundum est singulis quibusque auditum praebere, ut non possis, quae divina sapientia in te loquitur, audire. O quam turpe est discipulo amoris seipsum tantum oblivisci, ut eius non advertat verba interna, cuius ubique circumdatur praesentia. Merito proinde tamquam ab indigno se subtrahit, cum te non in te nec in se, sed extra te et se in mundi strepitu invenit. Et ideo quaeso haec emendare memento! Perpende, quam indecens exsistat, si anima quidquam in exterioribus quaerat, quae regnum Dei intra se portat. Regnum quippe Dei intra vos est, quod est iustitia, pax et gaudium in Spiritu Sancto.

Footnotes

  1. Deut? s3, 12: ↩

  2. Ier. 20, 9. ↩

  3. Cant. 8, 6. ↩

  4. Conf. infra, Lib. rm, Cap. 7. ↩

  5. Iob 11, 2. ↩

  6. Ioan. 4, 34. ↩

  7. Prov. 8, 31. ↩

  8. Psal. 63, 7-8. ↩

  9. Iob 36, 32. ↩

  10. Psal. 76, 11. ↩

  11. Psal. 105, 1. ; ↩

  12. Psal. 137, 5. ↩

  13. Iob 11, 17. ↩

  14. Is. 9, 2. ↩

  15. Sap. 10, 21. ↩

  16. Os. 13, 9. ↩

  17. Iud. 3, 15. ↩

  18. Sap. 6, 14. ↩

  19. Prov. 1, 20-21. ↩

  20. Psal. 45, 11. ↩

Chapter 9 of 25