Skip to the text

9. Quare divina Sapientia suos caros in hoc mundo permittit tam multipliciter- tribulari

Iustus quidem tu es, si disputem tecum; verumtamen iusta loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur? Bene est omnibus, qui praevaricantur et inique agunt. Plantasti eos et radicem miserunt, proficiunt et faciunt fructum1. Materiam multifarie ventilatam et frequenter discussam ac reversatam opus non esset resumere; sed refricatio tribulationum, adversitatum iteratio replicationem querulosam quoque adversum te, rector orbis, exposcit. Numquid enim vano ostentationis spiritu hominibus suadeo? Deus scit. Aut numquid contra hominem disputatio mea2 aut ad hominem, et non magis propter refrigerationem ardoris cordis contriti et humiliati, et a pueritia usque ad hanc diem passionibus et miseriis vexati? Aut quis non similia vel maiora passus compati sciret, sicut tu, qui ex his, quae passus es, compassionem didicisti? Sicut enim caecus natus de non visis coloribus imperfecte syllogizat, sic, qui non est passus adversa, tamquam inexpertus minus perfecte de tribulationibus iudicat. Aut quomodo possent credere hi, quorum domus securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super eos, qui ducunt in bonis dies suos, delicate nutriti, in solaciis educati, robusti, sani, felices, dignitatibus honorati, gradibus sublevati, bene parentati, quorum viscera plena sunt adipe, et medullis ossa rigantur3; his, qui ha- í eat ESL NC Ü , "o

Sw ov LE CT Var « E yw atv: ANTO IC UN "t- T.i s ' E j — 95 — bent menses vacuos et noctes laboriosas4, qui nocte et die replentur doloribus, et iugiter in amaritudine animae sunt, quibus foris pugnae, intus timores, quos nec sinis ad ictum oculi quiescere, cum et nox humanae deputata quieti in inquietudinem eis propter timores nocturnos5 convertatur?

Honor temporalis ab eis tollitur; gloria mundi frustratur; despicabiles inter multos redduntur; opprobriis saturantur; traduntur in proverbium et in exemplum, fiuntque omnium peripsema usque adhuc6. O quam bene sapiebat, qui haec eadem sentiens dicebat: Sunt iusti, quibus multa proveniunt, quasi opera egerint impiorum; et sunt impii, qui ita : securi sunt, quasi iustorum facta habeant7. Amor tuus videtur esse sicut volumen volans, quod gustatum quidem in ore est sicut mel dulce, comestum autem amaricari facit ventrem8 propter laborem amorem tuum concomitantem. Elementa ac puerilia amoris tui sunt tribulationes ac miseriae.

Primus namque passus accedentium ad te, prima pagina te legentium, primum exenium ac iocale te diligentium est istud: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore, ef praepara animam tuarn ad tentationem9. Bene dicit ad tentationem. Vere ad miseriam et tribulationem, ita ut cunctis diebus militiae tuae sis in conflictu et certamine, et ut fortuna tibi raro aut nunquam optata arrideat. Non de omnibus loquor. Tu scis, Domine, quos ad hoc opus tam strenuum elegeris.

Si sanitate ac robore aut elegantia gaudent corporali, multipliciter flagellati continuo incipiunt deficere, et vel exquisitis castigationibus vel gravis-

T ODE simis infirmitatibus oppressi languescere coguntur. Si aurum eis est vel argentum, fures veniunt et furantur, vel quod difficilius est, affectum eius ab ipsis rescindis. Si possessiones agrorum et vineta aut oliveta eis sunt, cum aliis prospera arriserit aura, haec grando vel pruina consumit. Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae -comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo10. Domine, dabis eis. Quid dabis eis? Panem arctum et aquam brevem11. Hic est cibus ille regius, qui sequitur servos tuos12. Si transit maria, ventus contrariatur. Si per terram ire disponit, si multis diebus caelum terrae serenitatem concesserat, ecce, cum hic tuus, ut sic loquar, miser amator ad lucem venerit et ad viam se paraverit, conglomerantur nubes, terra imbribus perfunditur, et vel pluvia vel aestu nimio aut etiam gelu intemperato servus ille tuus affligitur.

Mira res pariter et stupenda. Nunc mures in occulto ipsum non sinunt quiescere. Nunc milvi in caelo cum ad lucem prodierit, aut etiam corvi crocitantes in ipsum, quasi subsannatorie impingunt; et, sive taceat sive rideat, displicet. Quodsi quis contra eum etiam tacentem et nullum verbo aut facto laedentem se erexerit, omnes concurrunt ad maledicendum, linguas acuunt, et velut rabidi canes lepusculum plebem invalidam et se omnibus substernentem insequuntur, lacerant ac discerpunt. Sed, ut etiam haec de tua gratia inferam, Ecce ipsi dicunt: Diligit Deus odientes se, et odio habet diligentes se13. Illis bona, istis mala largitur.

Et, quod his maius est, tu quoque iudex iustus partem adversam sic te fovere ostendis vel simulas, ut omnino taceas, quasi tibi non sit curae de tuorum

RECONNUE TIE EASI RET PRATER ET E RAT xx 97 — subversione servorum. Sic perit iustus, et non est, qui recogitet14. Et quia impius praevalet adversus iustum, propterea egreditur nunc sicut olim iudicium perversum15. Nonne et hoc quasi impatienti animo conquerebatur ille amabilis et re et nominis interpretatione propheta Domini, qui dicebat: Quare non respicis super iniqua agenles, et taces devorante impio iustiorem se?16. Ecce bene agit, et maledicta recipit. Tibi pro posse servit, et vitam eius invidus despicit. Derisionibus a legis transgressoribus urgetur. Porro a seipso mille castigationibus tribulatur.

Et, quod his adhuc maius est, ecce Satan a facie tua egreditur17, et ei in omnibus, ad quae se verterit, insidiatur. O custos hominum, o immensa Dei pietas, quomodo haec multiformia mala in tuis electis sustinere poteris? Aut quomodo haec et similia vides, et non adiuvas? Quapropter et ego nunc in tribulatione spiritus mei confabulabor tecum in amaritudine animae meae (5). Tu enim solus laborem et dolorem consideras, et scis, quoniam non ex animi levitate, sed ex plenitudine amaritudinis animae meae verba haec dolore plena processerunt, quae gemitibus tantis intercipiuntur, sed et lacrimae decurrentes praeoccupant stilum scribentis.

SAPIENTIA: Delicatus miles es, qui adversa tantum formidas. Sed necdum quidem usque ad sanguinem restitisti (6), nec in valle pugilum usque ad mortem decertasti. Nonne vir tu es? Sed proh pudor velut rhinoceros audacissimus es tu tempore prosperitatis, sed tela aranearum fragilior adversitatis

(d). 15:57, 1;18 Iob 1, 12.19 Hab. 1, 4. (5) Iob stp (3) Hab. 1, 13. (6) Hebr. 12, 4.

7 — Horologium Sapientiae.

tempore. Bellator invictus, ad exercendum se et probandum tribulationem et miseriam invenire desiderat. An non bene gloriabatur, qui dicebat: Li- benter gloriabor in infirmitatibus meis20? Nam, nisi praecesserit pugna, non potest esse victoria. Gubernator in tempestate dignoscitur; in acie miles probatur. Delicata iactatio est, cum periculum non est. Conflictio in adversis probatio est veritatis.

DISCIPULUS: Numquid ego solus hanc contra te moveo querimoniam? Ecce, quam innumeri tribulationibus similiter oppressi, qui mihi quoque in hoc consentiunt, ita ut, etsi te ratione superare non valeo, copiosa multitudine testium convincam. Nonne facilius esset una hora capite puniri, quam cunctis diebus propter te mortificari? Nec mihi opponas aut respondeas, quod forsitan haec mala ideo patimur, quia peccavimus tibi et mandatis tuis non oboedivimus. Numquid enim nos soli peccatores? Nonne peccatoribus abundantia est, filiis autem tuis desertio? Atque iusti premuntur, et impii florent in mundo. x

SAPIENTIA: Sicut dilexit me Pater, et ego diligo meos (2). Non est discipulus super magistrum (3). Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit (4). Sed et nihil novi tibi accidit, quod materia debeat esse tristitiarum. Consuetudinis nostrae est, electos quosque maximeque viriles animos virtute robustos tentationibus probare. Cur igitur, quasi insolitum aliquid tibi acciderit, verba multiplicas, et querimonias tam ardenter exaggeras, involvens sententias sermonibus imperitis? Respice, quis inter electorum numerum, horum videlicet, qui singulariter. Deo placuerunt, in hoc mundo transiverit sine probatione? Sufferentiam, inquit, Iob audistis, et finem Domini vidistis21.

DISCIPULUS: Nunc si dicere licet, habeo quod volo. Ecce hoc est, quod defleo, hoc est, quod ploro, et propter quod ex intimis ingemisco et suspiro. Audi, quaeso, servum tuum! Ecce ipsi dicunt: Non est salus illi in Deo eius. Vani sunt, qui serviunt Deo (2). Et quare? Respondent, quod propter causam hanc praefatam, videlicet iustorum tribulationem continuam: Subiungentes nihilominus, quod pro tanto tam paucos habeas amicos, eo quod cum eis huiuscemodi ludo ludere soleas. Heu me flebilem et infelicem! Hoc est, quod me proh dolor et nunc et pridem multoties amarissimis lacrimis flere compulit, et tristitiam mihi

/ super tristitiam adduxit, damnum videlicet spiri- tuale, et frustratio laboris mei, quo frustra erga proximorum salutem desudavi. Cum enim plerosque cum maximo labore ad conversionem ac frugem melioris vitae traxissem, et ipsos cum dolore parturiendo (3), ac dulciter in humeris portando, et lac consolationis eisdem teneris sub annis praebendo, atque meipsum totum in obsequium ipsis tribuendo, multa adversa valde sustinuissem, cum dies tui consueti tentationum scilicet et probationum eis supervenissent, ut per aquam et ignem transeuntes educerentur in refrigerium (4), nonnulli retrorsum abierunt post Satanam dicentes: Durus est hic sermo, et quis poterit eum sustinere? (5). Et illud, quod iuxta

^ vulgare- proverbium dicitur: Difficile est diu esse

B Q) Mal. 3, 14. (5) Ioan. 6, 61. UL. (3) Gal. 4, 19; 1 Cor. 4, 15.

UT — n ma $1 E p 7 NC» bonum. Et sic te miseri in damnum suum et in miseriam meam derelinquentes, rursum se noxiis implicarunt.

SAPIENTIA: Haec quaestio illorum solet animos permovere, qui parum fidei vel scientiae possidentes, merita sanctorum, quae non in praesenti redduntur, sed reposita sunt in futurum, arbitrantur in huius temporalis vitae brevitate restitui: Nescientes iudicia Dei investigabilia et profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei (1), et quod. non ita videat Deus ut homo. Homo enim tantum praesentia respicit, Deus autem futura et aeterna cognoscit. Tu autem in nostra spirituali philosophia aliter institutus consurge, cuncta visibilia mente supergrediendo; quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna sunt (2).

Surge igitur de viscosa obscoenitate temporalium delectationum! Aperi oculos mentales et vide, quid sis, ubi sis et quo tendas; tunc profecto horum omnium rationem, habere valebis. Tu namque es speculum divinitatis, eo quod in te principalius quam in ceteris creaturis Deus reluceat; imago Trinitatis, eo quod eius imago in te resplendeat; exemplar aeternitatis, eo quod inviolabili incorruptione gaudeas. Et sicut ego in essentia mea sum infinitus, sic desiderium animae tuae est velut interminabilis abyssus, ad cuius repletionem omnia simul gaudia mundi non sufficerent, sicut nec unica gutta oceanum sua exiguitate replere posset. Deinde advertere debes, ubi sis: Quia in valle miseriae, in exilio, in peregrinatione, ubi bona permixta malis continua vertigine revolvuntur. Risus hic dolore miscetur, et extrema gaudii luctus occupat. Hic nempe mundus suos ab

Eu pee mH !

initio fefellit amatores, dum eis prospera promisit et adversa retribuit, quod et similiter nunc quoque facere non desistit. Sed ad pleniorem omnium praemissarum perturbationum amotionem paululum nobis secedendum est, et ad fidei principia latius recurrendum.

Footnotes

  1. Ier. 12, 1-2. ↩

  2. Iob 21, 4. ↩

  3. Iob 21, 9, 13, 24. ↩

  4. Iob 7, 3. ↩

  5. Psal. 90, 5. ↩

  6. Ezech. 14, 8; 1 Cor. 4, 13. ↩

  7. Eccle. 8, 14. ↩

  8. Apoc. 10, 9. ↩

  9. Eccli. 2, 1. ↩

  10. Ioël 1, 4. ↩

  11. Is. 30, 20. ↩

  12. 2 Reg. 11, 8. ↩

  13. 2 Reg. 19, 6. ↩

  14. 2 Cor. 12, 5. ↩

  15. Ioan. 15, 9. ↩

  16. Luc. 6, 40. ↩

  17. Ioan. 15, 18. ↩

  18. Psal. 65, 12. ↩

  19. 2 Cor. 4, 18. ↩

  20. Iac. 5, 11. ↩

  21. Rom. 11, 33. ↩

Chapter 10 of 25