Skip to the text

6. Qualis sit divina sponsa, aeterna Sapientia, et de qualitate amoris ipsius

Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum1? Si quis solutionem verbi audire desiderat, aures nunc praebeat divini amoris. Da amantem, da singulari amore ferventem, et intelliget quae dico. Ex amore enim quamvis loquentem non amans, quia non interno gustu vim amoris percipit, sed verba tantum resonare audit, ebrium potius quam sobrium aestimabit. Et bene quidem ebrium, sed non a vino, in quo est luxuria2, sed in quo est spiritualium exuberantia gaudiorum. Nobis igitur tacentibus, qui a tali amoris supereffluentia adhuc longe distamus, prope autem fieri toto corde desideramus, animus amorosus in medium procedat, mentis in affectum divinum prorumpat, dicatque nobis modum, qualiter a dilecto praeventus, et quomodo ad amorem ipsius tractus sit, ut simul ex hoc pateat, qualis sit ex dilecto dilectus; nec se occultet nimium, quia amor intensus seipsum etiam prodere consuevit invitus.

Venite, inquit animus amorosus, audite, quanta fecit Dominus animae meae3. Cum me florens iuventus et recens animus tempore vernali ad prata virentia, et florum diversa germina, cum sodalibus

"coaevis utriusque sexus ad perfruenda desiderata solatia dulciter invitaret, a plerisque inter diversos ludos vox lasciviens perstrepebat. Caput enim moventes, manibus plaudentes, et velut arietes ovium exsultantes, saltus quosdam dabant, sicque tripu- d) Cant. 5, 9:4 Eph. 5, 18.5 Psal. 65, 16.

diando aiebant: Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis; et non est, qui agnitus sit reversus ab inferis, quia ex nihilo nati sumus, et post haec erimus, quasi non fuerimus. Venite ergo et fruamur bonis, quae sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter. Vino pretioso et unguentis nos repleamus, et non praetereat nos flos temporis. Coronemus nos rosis antequam marcescant. Nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra. Ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra et haec est sors6. Talia, | - inquam, et similia dicentes, frenum concupiscentiae laxabant, et flores, quos poterant singuli, carpebant. Ego autem cum paululum in meipso substitissem, et, quidnam facerem, in animo meo haesitarem: Ecce flores humo nati, quos vernali amoenitate decoros videram et recenter virere conspexeram, subito arefacti deciderunt, et decor omnis perierat. Cuius novitate visionis stupefactus, et in me reversus, coepi deliberare, quod nullum ex floribus caducis vellem adamare, quos tam brevi tempore florere et extemplo arere conspexeram. Quadam igitur die dum animus inquietus circumquaque aspiceret, et velut hinnulus umbrosum locum peteret ad quiescendum, fervorem declinans meridianum: Ecce e regione in summis excelsisque verticibus apparuit quasi flos campi conspicuus et ad videndum delecta- bilis, omnibusque, quos antea videram, floribus in- .

comparabiliter pulchrior apparebat. Ad quem videndum cum festinassem: Ecce subito immutatus non comparuit; sed quasi dea totius pulchritudinis. ante me stetit, quae velut rosa rubens et candore niveo refulgens, sole clarius rutilabat, et eloquia . pulchritudinis dabat. Haec cunctorum in se summam

AA oS PRIEST ERN A SS opo: P — 61 — optabilium perferebat, odoreque suavissimo ad modum pantherae longe lateque diffuso circumquaque ad amorem suum cunctos trahebat, voceque dulcis- sima sic dicebat: Transife ad me omnes, qui concupi- scitis me, et a generationibus meis adimplemini! Ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei7.

Quibus auditis steti attonitus, fixisque oculis ad terram obmutui. Stupor enim circumdederat me de tantae pulchritudinis immensitate, ut omnino respondere non possem. Quae clementer manum extendens cor meum tetigit, et ad loquendum confortavit. Apertisque oculis in eam curiosius intendebam, et haec tacitus in corde meo volvebam: Non est huic similis super terram, in aspectu, in pulchritudine, et in sensu verborum. Dixique intra me: Ecce vere abyssus amoris, abyssum nunc reperi totius pul- chritudinis, quia quod diu quaesisti nunc invenisti, quinimmo, ultra quam cogitare potuisti, reperisti.

Sicque tandem ad eam conversus, cordis in iubilo dixi clara voce: O pulcherrima totius universitatis omnium creaturarum, quae ex animo laetabundo conditoris universorum prodiisti, edicito nobis nomen et progeniem tuam, utrumne condigna sint et con- gruentia tantae formositati. Ipsa autem vultu sereno, micantibus oculis, labiis mellifluis verba depromebat, quae auditum corporeum penetrantia, ad cordis triclinium velut sagittae igneae pervolaverunt; et ad animam amoris dulcedine liquefactam sic dicebat: Quoniam vir desideriorum tu es8, ideo thesaurum absconditum cunctorum desiderabilium, punctum | et circumferentiam omnium concupiscibilium, longitudinem, latitudinem, sublimitatem atque profundum universorum amabilium veni ostendere tibi.

Mi i c ML 7

Imprimis ergo rationem et interpretationem no- minis mei scire si vis, Sapientiam aeternam me appellari a terrigenis cognosce, quod utique meae congruit peroptime nobilitati. Nihil enim est in entibus creatis, quod tantum in corde conditoris cunctorumque perfecte amantium dulcius possit sapere. Neque enim sonitus tubae ac fistulae ac citharae, sambucae et psalterii et symphoniae dulcisonae, seu universorum genera musicorum, non philomenae cantus omniumque avium suavissimus concentus aures iuveniles tantum demulcent, nec terrestris unquam melodia vel caelestis harmonia gaudiorum unquam ampliorem praebuere materiam. Sapor nominis mei velut botrus cypri in vineis Engaddi9: Cypri cum nardo, nardi et croci, fistulae et cinnamomi cum universis lignis Libani: Myrrhae et aloë cum omnibus primis unguentis aromatibusque pretiosissimis10. Quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam; et quasi balsamum non mixtum odor meus11. Et haec quidem de nominis mei interpretatione. Porro quia amor tuus alta petit, nec conquaestrium et panificum vel unguentariorum aliorumque similium ac dissimilium amore contentus, ingenuitatem ac praeclaritatem generis mei inquiris, ad haec quidem respondere non immerito rationis ordo exposceret, si facultas adesset et impossibilitas non obstaret. Sed tanta.est generationis. meae profunditas, ut cunctorum mortalium ingenia excedat. Ego namque sum illa, de qua scriptum est: Generationem eius quis enarrabit?12. Ego ex ore altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam13. Et egressus meus sicut a principio, a diebus aeternitatis14. Ego dee. cms am mut Na i ar aeri mae e M crei e a a ry aat su uM JEN SESS LdTRIT.- quasi fluvius diorix, et sicut aquaeductus exivi a pa- radiso15. Ab aeterno ordinata sum, et ex antiquis, antequam terra fieret. Necdum erant abyssi, et ego iam concepta eram. Necdum fontes aquarum eruperant;

necdum montes gravi mole constiterant; ante colles ego parturiebar. Adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae: Quando praeparabat caelos, aderam. Quando certa lege et gyro vallabat abyssos:

Quando aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum: Quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos: Quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore; ludens in orbe terrarum, et deliciae meae esse cum filiis hominum16. Beatus homo, qui audit me, qui vigilat ad fores meas cotidie, et observat postes ostii mei. Qui me invenerit, inveniet vitam et hauriet salutem a Domino17. Sic igitur dilectus in dilecto semper eram manens, ac dilectus ex dilecto semper manans, in dilecto ab aeterno ludens eram. Habes igitur, quae sim et unde processi. Porro quid sim in essentia, quantum ad plenam comprehensionem, ab huius perscrutatione iubet ratio quiescere, cum natura ordinata non tendat ad impossibilia.

DISCIPULUS: Dum haec summo cum affectu audio, vix meipsum prae cordis iubilo capere valeo, totusque spiritus meus vehementer exsultat in Domino. O quis mihi det te dilectum sponsum ex dilecto genitore progenitum, uf inveniam te foris et deosculer te, et iam nemo me despiciet!18. Sed obsecro te, dilecte mi, quid causae est, quod tam crebro rebus te corporalibus in amore tuo comparare con-.. suevisti, cum tamen secundum verba tua et secundum sententiam omnium bene philosophantium, nec corpus sis nec virtus in corpore?

SAPIENTIA: Rerum altissimarum veritates in sua simplicitate acceptas intellectus humanus capere non potest; et ideo necesse est eas tradere per imagines et consuetas similitudines. Pulchritudo ` quippe mea tanta est, ut si quis magnis cruciatibus multis annis se exponeret, ut vel ad ictum oculi me in decore tanto conspicere posset, absque omni dubio labor praemio minus adhuc responderet.

DISCIPULUS: Ex quo, ut asseris, de supercaelestibus et divinis rebus aliter loqui non possumus, nisi per modum rerum corporalium, liceat simplici discipulo, magistro prudentissimo verbum simplex proponere, cuius declarationem cupio habere. En species caeli, gloria stellarum, atque venustas campi ex multitudine perpenditur florum. Sic nonnunquam decor iuvencularum seu sponsarum terrigenarum ex ornatu attenditur vestimentorum. Unde et auro tectae, gemmis coruscantibus infusae, subtilibus in- dutae, sertis micantibus redimitae, pulchre proce- ` dunt. Tu vero quid?

SAPIENTIA: Prudens pictor, ubi subiectum de- . ficit, accidentia multiplicare consuevit. Et quod maculosum esse cognoverit, rubrica linire festinabit, ut ex sophisticata forma ignoretur, quia latet anguis | in herba. Ridere apparenter cogit, quod nec sensibile quidem est; sicque oculos humanos decipit, dum, | quod deforme sub tegmine est, colorifero splendore perliniens reddit formosum. In quo tamen magis | artificis quam artificiati praeconium iure praefertur. .

EOM OC PONE BEEDOS: aotem m

E regione vero sol radiorum suorum circumdatus fulgoribus, aliena non eget mendicata formositate, quem in essentia sua luminositas tam immensa investivit. Sic, sic sapientia aeterna sol iustitiae19, quinimmo ipsa, cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, lucem habitans inaccessibilem20, in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genitus21, fulgoribus immensissimis circumdatus, aliena forinsecus compositione non eget.

Qui est totum, quod est, quod pulchrum est, quod speciosum, quod decorum. Cui idem est esse, quod pulchrum, quod delectabile esse. Omnis nimirum gloria eius ab intus in fimbriis aureis, circumamicta varietate22. Amictus namque lumine sicut vestimento23, tanta ex omni parte luminositatis pulchri- tudine respergitur, ut sui fulgoris excellentiam oculus:

humanus ferre non posset. Non enim videbit me, inquit, homo et vivet24. Denique omnis creaturae decor, quid aliud est quam quoddam speculum, in quo summi opificis relucet magisterium? Quodsi lilii, ut asseris, decorem, eiusque indumenti nitorem miraris, cur non miraris liliorum auctorem? Si venustus aspectus ac decenter ornata facies oculis tuis mundanis quondam sic complacuit, o quam digne prae cunctis ineffabiliter pulchra et per essentiam decora cordis oculis placebit! Nempe si recte inspexeris, ornata cuncta cum suis ornamentis ipsius sunt praeconia, qui substantiam cum qualitate et ceteris generibus produxit in esse. Patet igitur, quod ea, quae te vanitatis tempore ad creaturam trahere solebant, potius ad horum omnium creatorem trahere debebant, absque eo, quod intrinsecus latet.

5 — Horologium Sapientiae.

DISCIPULUS: Et T est hoc duod, Pe latet?

SAPIENTIA: Simplicissimae essentiae meae iucun- — dissima visio, supersubstantialissimae Divinitatis meae — peroptata fruitio, interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio. In his enim cunctis beatorum spirituum agminibus tanta datur iucunditas, tanta gaudiorum materia geminatur, ut prae amoris magnitudine et exsultationis immensitate, mille anni sint ante oculos eorum tamquam dies hesterna, quae praeteriit25. Siquidem tota caelestis frequentia, continue cernens tot mirabilia, novaque audientes cantica, oculos iugiter in me defixos habent. Stant suspensis vultibus, et cordibus amore flagrantibus in me intendunt. Pedes habent obliquos quasi ad iubilandum. Faciem revelatam ad contemplandum26. Sicque sursum corda levantes, inhiant ore cordis pariter in superna fluenta fontis vitae.

O quam beatus, qui huic felicissimae iucunditati et iucundissimae felicitati interesse meruerit: Qui choris intererit caelestium puellarum, quae mecum choreas ducentes in caelestibus iucundantur feliciter: Ubi chorus sacratus virginum post me ca- | nentes cursitant, hymnosque dulces personant. En i ai Es e RET rna s

EGER iE rd ric eS re 12 eerie md unicum amoris verbum de labiis caritatis meae egressum ad cor amorosum, omnium superat angelorum melodias, omnium citharoedorum citharizantium harmonias, omnia denique instrumenta musicalia excedit? ac symphonias. Eia respice quaeso mentis nunc in iubilo, quam habilis sim ad amandum, quam affabilis. ad amplexandum, et ad perosculandum animae sincerae quam summe delectabilis. O dulce et pretiosissimum osculum, labiis mellifluis affectuose impres- sum! O quam beata anima, cui vel in tota vita sua saltem unica vice fuerit hoc concessum! Quodsi propter hoc etiam mori contigerit, grave non erit. Sum denique semper praesto amanti ad reamandum, praesens in choro, praesens in thoro, in mensa, in via, in claustro, in foro, ita,ut non sit locus, ubi non isit praesens caritas Deus, ubique amanti per amorem correspondens. Singulare quippe hoc sibi divina sapientia proprium inter cunctas vindicat sponsas, ut ad votum amantis ubique praesens esse possit, et cuncta pro se emissa suspiria, desideria immissa, facta servitia in praesentia norit. Propter hoc providebam, ait quidam amator sapientiae, Dominum in conspectu meo semper. Et item: Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea27. Rursus, tanta est bonitatis meae praerogativa singularis, ut, si quis ex ea vel modicam guttam ad gustandum susceperit, de cetero omnia huius mundi oblectamenta tamquam stercus reputabit28.

Amor meus peccatorum sarcinis oneratos exomerat, conscientiam purificat, mentem corroborat, perfectis libertatem donat, et ipsos suo aeterno copulat principio. Quid plura? Qui me sibi in sponsam accipit, meque super omnia diligit, vivit cum tranquillitate, moritur cum securitate, et quodammodo in praesenti gaudia inchoat, quae per aeterna saecula durant. Multa dicimus, et verbis deficimus, quia eminentiam amoris mei nulla lingua hominum vel angelorum sufficit enarrare. Experiri potest, fari non potest; haec tamen quasi ex abrupto proiecta potius quam dicta sint de qualitate divini amoris.

DISCIPULUS: O immensum cordis mei tripudium! Numquid enim non vere ista est hora salutis, hora laetitiae spiritualis, tempus visitationis et gratiae, dies, quam fecit Dominus, in qua melliflui facti sunt caeli? In qua timor transiit in amorem, et familiaritatis tuae grata experientia fiduciam praestat | loquendi pleniorem? Aperiam igitur os meum, et secreta, quae tanto tempore in cubili cordis mei clausa | tenueram, tibi nunc reserabo. Vulnusque amoris dudum inclusum detegam in corde languentis. Tu scis, expertissimum etenim alloquor in arte amandi, quia amor intensus socium non patitur, non sustinet. pluralitatem. Regna quippe et amor sicut olim audi- ita se habet ad te cordis mei impetuosus affectus, | ut unice te diligens, vicem sibi rependi singularis | affectet amoris. O quam optabile hoc mihi esset, | ut me ex nomine cognosceres, cognitumque singu- | clementiae tuae gratiose me respiceres, omniaque || opera mea dirigeres, et familiarissimum me amicum || tibi ac servum faceres. O quam laetus exsisterem, si haec mihi iuxta votum provenirent. Ego certe Croesi | amoris legibus cogor contentari. Quaeso, omnes pii | amatores, vestras aures praebete mihique condesce dite, et inter me et dilectam diiudicate! Ecce dilectus | meus unicus thesaurus mihi est, et amoris speculum ipsum mihi constitui.

Facilius possent saxa molliri, quam mens mea eius ab amore revocari. Quodsi me dimiserit, ego eum not dimittam vivit Dominus. Si spreverit, ego fidelis et constans exsistam. Velut turtur solitaria sedebo, quousque dilectum recuperabo. Ego nullam recipiam consolationem; ad nullum intendam consolatorem. Quinimmo onerosi erunt mihi. Ipse solus est, quem quaero; ab ipso solo consolari potero. Pro ipso elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea29. Si abierit, cor meum secum trahit; si redierit, os meum iubilo replebit. Sive comedam sive bibam, vel aliud quodcunque faciam, ipse mihi praesens est. Ipse est, quem intendo; ipse est, quem requiro. Insipiens factus sum, amor me coégit, Ecce dilectum diligere non exspectavi, quousque senio frigescerem, ac viribus fractus deficerem, quousque decor vultus rosei deperiret, et rugae faciem operirent, et sic exosus factus et amori terreno ineptus, necessitate cogente ad ipsum amandum confugerem, qui aliam, quam. diligerem vel a qua diligi cuperem, non haberem.

Quinimmo cum in flore iuventutis aetas adhuc te- nera longaevitatem annorum promitteret, et sociorum grata consortia adessent, et naturalis complexio amori arrideret, multosque rogantes ac retrahentes ‘haberem, his omnibus spretis, violas pulcherrimas mihi dulciter arridentes contemnebam, facieque aversa cum gemitu aversabar. Laetus omnia proieci, et te mihi mercedem amoris constitui. Ad amorem tuum confugi, teque mihi in dilectum elegi. Numquid igitur, o amor meus, gaudium meum, et dulcedo animae meae, impium esset, ut me singulariter diligeres, et amori tanto tantillum responderes, non qui- "dem prae cunctis solum diligendo, sed inter cunctos amorem familiarem impendendo?

Hoc est pro certo, quod me angit ac sollicitat, quia tot sunt corda te ardentissima caritate amantia, quae me in amore et omni amorosa exhibitione ante-

TUAE decr dig E cedunt. Heu heu, quid ergo erit de me? Timeo enim . vehementer, cum inter lilia liliorum amator pasce- | ris30, o me miserum, et redolentiam eorum odoraris, ne forte cardui vel urticae obliviscaris, et sic damnum amoris tui aliorum ex amore incurram. Ignosce, 0 . dilecte, quod sic loquor. Hoc enim, ut nosti, sibi vis intensi amoris vindicat, ut legem verbis imponere . nesciat, nullumque nisi dilectum cum dilecto occu- . patum advertat. Valde, si audeo dicere, sparsus . amator es. En sexaginta sunt reginae, et octoginta con- cubinae, et adolescentularum non est numerus. Verum- tamen una est columba31 tua, perfecta et immaculata . tua, quae ceterorum omnium sibi vindicat princi- . patum. Denique in omnibus finibus Israël quaeruntur .. adolescentulae virgines, et ab Isaac sola eligitur, et ad regem introducitur. Sic ad Assuerum multae introductae, una omnibus praefertur, et ad imperii consortium sublimatur. O una, quae una es, et se- | cundam non habes; sed et quam feliciter creata, quam eximie dotata es, ut unicum illum thesaurum . ad cordis votum possideas. Quis mihi det saturari. saltem de micis, quae cadunt de mensa reliquiarum « tuarum?

SAPIENTIA: Valde in excessu mentis ex amore . positus es, quod et verba affectuosa et facies lacri- mosa ostendit. Sed nunc, si tibi ostenderem, quod te singulari amore diligerem, iuxta omne desiderium cordis tui, quid facere velles?

DISCIPULUS: Te millies amplecti vellem, et decies millies affectu gratulabundo perosculari cuperem, et quidquid unquam adversi amor sustinere praeciperet, libens cuncta ferrem. En anima mea, | Domine mi, ad verba tua tota suspensa erigitur, et

3 — 71 — } verbum consolatorium praestolatur. O desiderium animae meae, loquere ad cor servi tui. O pie consolator, cur me provocas? Cur animam amore languidam differendo affligis? En amor impatiens est, nec diutius exspectare potest. Nam desideria dilata affligunt animam32.

SAPIENTIA: Amor tuus licet intensus sit, caecutiens tamen aliqualiter videtur esse, qui de divinis et supercaelestibus per modum terrenorum sentiendum aestimas; et ideo quasi per caliginem iudicas. Sic autem non est. Nimirum Dei sapientia amor est. Unde sicut essentia sua in cunctis exsistens non partitur, vel minor ex hoc in singulis redditur, sic nec amor suus, licet cuncta diligat, quae fecit, minoratur. Sic enim singulis intendit, ut a cunctis vacare videatur, et sic cunctis praesidet, ut a singulis vacare putetur33. Nec est sic imaginandum, quasi tu iuvenis amorem meum praeveneris, et propterea a me diligi ex iure velis. Sed revera e converso est. Etenim, quia te ab aeterno dilexi, et te ex nomine novi, et affectu singulari praeelegi, ideo diligis, licet ex consequenti effectus praedestinationis effectum requirat dilectionis. Unde sine praeiudicio omnium ceterorum amantium, hoc firmiter teneas, me circa te omni tempore et hora tam amorose esse intentum, acsi cunctis postpositis tibi soli vacarem, ut amori tuo singulariter responderem.

DISCIPULUS: Felix sermo et omni acceptione dignissimus (3. Nunc anima mea magnificata est prae

Mo ve MN ME W Tw loe T uL ELS neun t P MT LO

"Ww.

omnibus diebus vitae meae34. Quamobrem una me- - cum iucundetur simulque congaudeat et congratu- letur orbis terrae et plenitudo eius pro dilecti tam:

pio amore et tam immensa et optabili dilectione. Eia, dilecte mi, averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt35. Cuius namque cor tam ferreum saxeumque pectus verba tua scintillifera audire posset, et non subito amoris tui ignem conciperet? Quis denique tam frigidus vel tepidus exsistit, qui, si te in tanto decore coram oculis cordis sui sisteret, suique amoris oculos frequenter in te defixos haberet, et ignitum eloquium tuum vehementer36 saepius audiret crebriusque eadem revolveret, qui non in- timi amoris facula inardesceret? Sicut enim sol ad hemisphaerium nostrum ascendens et circulum meridianum describens, terram suo adurit calore: Sic colloquium tuum flammeum corda frigida suo accendit in amore.

O omnes sitientes, venite nunc ad fontem37 totius amoris, et ad fructum desideratum iucundissimae dilectionis! Quare expenditis et res et corpus simulque animam periculo aeterno exponitis, et tamen in vanum laboratis? Nam in hydropica ariditate persistitis. Os aridum propter saporem carneum tenuem in eo relictum, dentibus vestris roditis. O miseri, vere miseriam amatis, dum hoc, quod quaeritis, iuxta votum non invenitis. Cernite, quaeso, cernite, quam bonum et quam iucundum sit summum bonum diligere, supremam sponsam adamare. Redite amatores dulcissimi ad cor, et perpendite, quam beatus, qui relictis omnibus in hanc consentit, eique soli cuncta servitia amori debita corde devoto impendit. Quanta putatis hic consolatione atque e ME art A Ec Imi MNT a OE. EE ECOL ONE s "ep a3 FEM DL UL eS EST leni pm i i P Fr internae suavitatis dulcedine, sibi quidem soli nota, ab oculis autem cunctorum viventium abscondita, perfruetur?

Feliciter proinde, o delicata amatrix aeternae sapientiae beatissima Agnes, virginum gemmula pulcherrima, de tanti sponsi praeconio te iactasti dicens: Annulo suo subarravit me, et immensis monilibus ornavit me. Mel et lac ex eius ore suscepi, et sanguis eius ornavit genas meas38. Vere fateor, dilecte mi, quod sermo tuus dulcissimus, igneo amore respersus, expergefecit dormitantem animam meam. Liquefecit et refecit tristem mentem meam. Illuminavit tenebrosa, clausa reseravit, et totum propositum meum ad hoc deduxit, ut totis visceribus cupiam et ego dignus inveniri tua dulcissima desponsatione. Sicut enim audivimus, sic experti sumus, quia non est personarum acceptio apud te. Cunctos ad amorem tuum invitas, omnes satias, et eis pocula salutis propinas.

Adiuro vos omnes, o aeternae sapientiae ardentissimi amatores, huius divinissimae sponsae felicissimi dilectores, ut me vestris precibus ad ipsam dignemini promovere. lam nunc, o corpus et anima, quem sustinetis?39. Quare negligitis? Cur tam diu a tam salutari proposito retardatis? Deponamus veterem hominem, novum induamus, et torporem negligentiae nos a tantis impedientem bonis excutiamus. Ut quid etiam nati sumus? Nos enim vita vivimus tantum. Surgunt simplices illitterati indocti, et foecundissima amoris plenitudine inebriantur; et nos subtilia texentes, ac veritatis viam ceteris demonstrantes, eosque ad poculum internae suavitatis invitantes, in ariditate mentis perduramus. Eia agite, confratres et consodales; quia potens est Deus de.

lapidibus istis ignem procreare divini amoris40. Quis scit, si convertatur et salutationem gratiosam poscentibus proiciat? Quis scit, si benignam post se relinquat benedictionem (2), ut et nos miseri participes amoris ipsius effecti, inter dilectos et electos eius sortem habere possimus?

Delectat valde huius speciosissimae memoria sponsae, eiusque praeeminentiam ac dignitatis praerogativam recolere singularem, sicut musica in convivio vini41, et sicut odor suavium unguentorum. Sunt etenim, qui se aliquid putant esse et nihil sunt42, sed seipsos et incautos quosque decipiunt. O quoties minus cognitum amatur, quod plene cognitum minus curatur! Et cuius praesentia prae amoris vehementia vix exspectabatur, iam habitum ad libitum ex odii {| magnitudine ardentius eicitur, quam non habitum praestolaretur. Fateor me ista in diebus vanitatis meae curiosius inspectasse, et invenisse hoc, quod in proverbio dicitur: Qui caruere nisi, non sunt oculis mihi visi. E

Quocunque enim me vertebam, defectum aliquem amori contrariantem inveniebam. Nam si aderat pulchritudo corporis, deerat formositas mentis. Subiectum delicatum nonnunquam morum incompositione vel inepta quadam et amori contraria stoliditate peccabat. Nunc aquilum nasum aut simum, nunc dentes retortos aut crines abrasos aut sordidas vestes habebat. Quodsi haec ad votum erant, egestate multa amori contraria premebatur. Quodsi opulentia et pulchritudine florebat, rusticitas generis ipsam odiosam reddebat. Hanc melancholia, hanc cholera ira plena, hanc fama ecliptica denigrabat. Ubi vero haec omnia aderant congruenter, possibilitas propria de- du p ma.

Rp:

icd eria an E Iro E erat, vel erat malitia hominum vel detractio linguarum, quae poculum dulce amaritudine quadam perfundebant, et me ab huiusmodi amore refrangebant. Animus meus amorem spirans, rosam habere spinam conquerebatur; lilia aut violas rusticorum usui ac pecorum pastui deservire sicut principi attaediabatur. Pavonem aurea veste nitentem deformes habere pedes moleste ferebat. Quid plura? Cuncta percurrens, singula maculosa. inveni ac defectuosa.

Dixique in corde meo, ab inquisitione amoris nunquam velle desistere, donec amatum omni carens defectu contingeret invenire. Quid multis morer? Ecce nunc abyssus abyssum reperit. Abyssus desideriorum abyssum introivit omnium gratiarum atque perfectionum. Quid enim? Ecce tu pulchra es, amica mea43, suavis ac decora sicut lerusalem, virtuosa ac generosa. In divitiis cunctos praecellis, in gloria omnes antecedis. Non solum sapiens, sed et ipsa sapientia exsistis. Nec est similis tui in amoris facultate

` et arte amandi. Nec timore quidem aut pudore solli- citabitur, qui te diligere seu desponsare voluerit. Familiaritas tua non parit odium vel contemptum, sed quanto amatores tui perfectius te vident, tanto tibi per amorem intensius adhaerent. Nempe caelestis artifex, totius staturae dilecti mei liniamenta ac speciem, plenae artis suae circino descripsit; omne superfluum inde resecans, totius pulchritudinis formam dereliquit, ac in eo summam amoris collocavit. Quis namque est quaeso edicite, cuius mentem propriis oculis oblatam eius pulchritudo avolare non fecerit, cuius auditum eius dulce eloquium non inebriaverit, cuius cor eius amor vi sibi non subiecerit? Omnia eius supereminent eloquio verborum, metro metiri nequeunt. Amantis tantum affectu claudi volunt,

A ORE ; ESSA:

et dilectum reficiunt. Et huic omnia mea venumdata gratis eius perpetuo obsequio se deputarunt, iuraruntque per viventem in saecula (1), ab eius beneplacito nolle declinare.

O mi dulcis, quam praedulcis est tua amicitia, quae me vagam extra me non repulit, sed se meo amori mercedem desideratam praebuit! O quam felix affectus mei cibus, cuius gustus omnia suavia reddit amara, amaraque cuncta reddit praedulcia! Veniat dilectus meus in hortum suum (2), ibique reficiatur dulciter, quoniam afficit vehementer. Veni, dilecte mi, colligamus simul rosas de rosario. Pomella quoque tibi soli reservata exhibebo, nec prohibebo gustum omnium desiderabilium ibi nascentium. En video dilectum meum stantem trecentis iuvenculis totius decore pulchritudinis delicatissimis vallatum; ipsi quoque induti subtilibus, et unusquisque praecinctus zona aurea ad mamrmillas (3). Coma quoque cuiuslibet fulva velut aurum radios solares reverberat, ut vivae lucis triclinium inhabitare videatur. Ipse autem in medio eorum colore roseo niveo candore vultus infusus relucet. Nomen suum ef memoriale suum in desiderio animae (4). O quis mihi det, ut et nomen eius mellifluum litteris aureis super latitudinem cordis mei superscribatur. Quod pro amoris remaneat signaculo, nec ulla unquam de cetero ipsum tollat oblivio. O mi dulcissima felicissima sapientia, peto, ut me a te nec vita nec mors, nec ulla fortunae sors separet, sed permaneat morte fortior noster amor in aevum.

Footnotes

  1. Sap. 2, 1-9. i ↩

  2. Dan. 9, 23. ↩

  3. Eccli. 24, 21. ↩

  4. Cant. 4, 13-14. ↩

  5. Prov. 8, 34-35. ↩

  6. Eccli. 24, 26, 24. ↩

  7. Cant. 1, 13. à ↩

  8. Prov. 8, 23-31. «1^ 4) Cant.-8, 1. ↩

  9. Eccli. 24, 41. ↩

  10. 1 Tim. 6, 16. ↩

  11. Psal. 109, 3. ↩

  12. Is. 53, 8. ↩

  13. Eccli. 24, 5. ↩

  14. Mich. 5, 2. ↩

  15. Mal. 4, 2. ↩

  16. 2 Cor. 3, 18. ↩

  17. 1 Tim. 1, 15, ↩

  18. Psal. 44, 14. ↩

  19. Psal. 89, 4. ↩

  20. Phil. 3, 8. ↩

  21. Psal. 118, 140. ↩

  22. Is. 55, 1. ↩

  23. Psal. 103, 2. ↩

  24. Exod. 33, 20. ↩

  25. Psal. 15, 8-9. ↩

  26. Cant. 6, 7, 8. ↩

  27. Iob 7, 15. ↩

  28. S. Bernardus, sermo 69 in Cant. n. 2: Primo quidem, quod habeat in natura simplicissima sponsi divinitas quasi unum respiciens multos et quasi multos unum. Nec ad multitudinem multus erit, nec ad paucitatem rarus. ↩

  29. Cant. 6, 2. ↩

  30. Prov. 13, 12. ↩

  31. Cant. 6, 4, ↩

  32. Iudith 12, 18. ↩

  33. 2 Mach. 7, 30. ↩

  34. Antiphona in festo s. Agnetis, — S. Ambrosius, sermo 90. ↩

  35. Ioël 2, 14. ↩

  36. Eccli. 49, 2. ↩

  37. Gal. 6, 3. ↩

  38. Luc. 3, 8. ↩

  39. Cant. 5, 1. ↩

  40. Cant. 1, 14; 6, 3. ↩

  41. Apoc. 1, 13. ↩

  42. Is. 26, 8. ↩

  43. Apoc. 10, 6. ↩

Chapter 7 of 25