15. Quomodo verus Christi discipulus debet se configurare passionibus ipsius
Igitur, cum me filii tenebrarum crucis patibulo affixissent, non suffecit eis horrendum supplicium mihi illatum, sed crudelius saevientes coram dolente et moriente stabant, et me deridebant, et blasphemando subsannabant, moventes capita sua, et opprobriis impiissime miserum affligebant. Ego au- tem his non motus, sed patienter sustinens aiebam: .
Pater, ignosce eis, quia nesciunt, quid faciunt. Inter duos latrones tamquam supplicii reum, me Dei filium suspenderunt; et unus quidem ex his me deridebat, alius autem patrocinium meum implorabat, quem continuo ad gratiam recepi, et peccatorum veniam tribuendo, paradisum ei caelestem promisi. Circumspexi, et non erat auxiliator. Omnes me dereliquerant; noti quoque mei quasi alieni recesserant a me. Stabant quidam ex his a longe, et, quae circa me fiebant, considerabant. Fratres quoque mei in angustiis mortis dispersi, a me diffugiebant. Vestimenta mihi tortores extrahentes, nudum reliquerunt. Summa Dei virtus et potentia Christus Dominus tunc miserabiliter stetit, quasi omni virtute privatus. Nam absque misericordia me cruciatibus acerrimis vexaverunt.
Ego autem tamquam agnus mansuetus, qui portatur ad victimam, obmutui, et non aperui os meum.
» | !
Angustiae mihi undique erant; miseriae me ubique premebant, et quocunque me vertebam, dolorem inveniebam. Stabat tunc iuxta crucem Filii pendentis Mater ' moestissima, cuncta vulnerum meorum in pectore suo dolorifera maternis visceribus perferens tormenta, ac sustinens vulnera. Audiens igitur vo- cem eius flebilem et luctum miserabilem, doloremque eius sciens vehementem, compassione motus pie ipsam -consolabar; et dilectam matrem discipulo dilecto recommendans, discipulum pro me in filium ei delegavi. Qualiter tunc gladius doloris viscera penetraverit dulcissimae matris, qualiter etiam moeroris gladius interiora omnia filii pendentis reple- . verit, nullus perfecte aestimare potest.
DISCIPULUS: O dolor saevissimus, et compassione praecipua dignissimus! O saevitia ac duritia immensa tam enormiter te torquentium! Qualiter, o cruentae bestiae, leonibus ferociores, lupis rapacibus saeviores, agnum illum mansuetissimum, speciosumque forma prae filiis hominum1, nobilem et delicatum, pium ac mansuetum sic crudeliter torquere potuistis? O Deus meus, utinam fuisset tunc famulus tuus praesens, dum haec agebantur, ut pietas et compassio, quae eis defuit, per me suppleta fuisset. Profecto, si possibile fuisset, salva humani generis redemptione, ego animam meam pro vita tua exposuissem, vel cum dilecto pariter occubuissem. Vel certe, si hoc fuisset negatum, saltem prae dolore prostratus pedem crucis, in qua dilectus moriebatur, brachiis affectuosissimae compassionis strinxissem, et sic flens et eiulans perdurassem quousque forsitan cum terra tremuit et petrae scindebantur, cor quoque amantis pariter scissum fuisset. O quam feliciter i; 3 Nn x 27 M e io | TR H Ne CS OR 154 — NEUE migrassem, si moriente dilecto ego quoque secum pariter mortuus fuissem! An non meministi, quid fecerit armiger Saulis, qui in monte Gelboé dominum suum inimicis vallatum, improbe occubtuisse videns, fidelitatem ei et societatem facere cupiens, super gladium suum stulte irruit et pariter mortuus est cum eo2? O si servus videns dominum suum infe- ` liciter mori commoriebatur: dilectus videns dilectum pro dilecto fideliter mori, non commoreretur? Qualiter etiam vivere posset, et non potius eligeret fortiter mori, quam infeliciter vivere? Propterea utique elegisset suspendium anima mea, et mortem ossa mea3.
SAPIENTIA: Hanc horam moriendi ab aeterno mihi ptaeelegi, ut solus tunc calicem meae biberem passionis, et mortem pro omnibus sustinerem. Nunc autem tempus adest, ut omnis, qui vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. Et sciat pro certo hanc imitationem de- votam tam acceptabilem mihi fore, quantum fuis- set pro tunc, si mecum perstitisset, et mortuus pariter cum moriente fuisset. Et ecce haec erit crux tua, quam portare debes, si vis meus esse amator. Quandocunque exercitio virtutum et divinorum expletioni mandatorum studiose intentus es pro posse tuo, et tamen ab aemulis ex hoc derisiones sett detractiones recipis, insuper et in oculis eorum in tantum vilescis et despicabilis appares, ut hoc non virtuti patientiae ascribant, nec gratiae, quae est in te, sed impotentiae et ignaviae, et quod te vindicare volens non audeas vel scias; tu autem hoc non solum patienter et libenter pro Deo sufferas, verum etiam ex superabundanti Patrem, qui in caelis est, seriosius pro eis exorare studueris, et eos devote apud me excusaveris, ipsos mihi recommendando: Qui- cunque in hac contrarietate laesiva ad gloriam et imitationem crucifixi seipsum superaverit, scire debet quotiescunque hoc fecerit, quod mortem Domini quasi recenter reviviscere facit, et imaginem crucifixi in se portabit.
Item si bona opera faciens, et innocenter ac simpliciter in via Domini ambulans, opera tua bona ab invidis persecutoribus conculcarentur, insuper de te non bona, sed mala ubique loquerentur, falsaque tibi multa imponentes, vitam tuam in oculis te honore dignum habentium depravare non desisterent; tu autem ex his non motus, sed magis exhilaratus, . in tanta maneres persequentium te cordis pietate, ut paratus esses omni hora sincero affectu et pio corde cunctas offensas remittere, ut sic penitus in te deletae essent, ac si nunquam factae fuissent; ipsis quoque praeberes consilium et auxilium opportunum, eius ob amorem, qui suis crucifixoribus etiam non petentibus, non solum offensas remisit, sed et eis prodesse studuit, pro eis apud Patrem intercedendo: Quandocunque teipsum in hoc facto propter Deum superares, certissime ac veraciter iuxta di- lectum tuum crucifixum pariter crucifixus stares.
Mundana solatia fugiendo et utilitates ac consolationes terrenas propter me relinquendo nisi quantum necessitas hoc requirit, desertionem meam, qua ab omnibus derelictus fui, per hanc recompensas volun- tariam abstractionem. Quotiescunque tuos caros amicos vel consanguineos propter amorem Salvatoris reliqueris, discipulum et dilectum fratrem iuxta: crucem mihi compatientem substituis. Exspoliatio tuae propriae voluntatis, vestimenta sunt nuditatis meae. Cumque his, qui te impugnant seu criminantur et adversa inferunt, voluntarie cesseris, et eorum, qui te verbis importune invadunt, iram et impa-
PEDE ERU NO mr EXER diac LEUECUC Y.» LUN Vau. Mio: A 428r V5 y 1 NEC ENEA bo? . i d EA P A cu
UMSO. iC.
tientiam tam mansuete et cum tanta cordis dulcedine et verborum suavitate ac vultus hilaritate receperis, ut tua dulcis benignitas merito adversariis verecundiam inferre possit, et eorum debeat tumor tua ex humilitate confringi: tunc mortis meae imago et similitudo in te veraciter relucebit. Item exemplo matris meae fidelissimae et discipuli dilecti semper tibi memoria passionis adsit, in corde per memoriam, in oratione per ruminationem devotam et in operatione per imitationem affectuosam.
Quicunque haec fecerit, verus lesu Christi imitator exsistit, et delicias ei copiosas apud se ministrabit. Signum ergo tuae dilectionis sit exhibitio operis. Heri exhortabaris te velle mori pro me corporaliter. Nunc venit hora tua. Accurre, festina et recipe mortem pro me spiritualiter. O quantum de tali filio, qui crucem hanc receperit, Pater Caelestis gloriabitur! O quantum de tali fidelissimo discipulo Magister magistrorum iucundabitur! Dilectum quoque pro dilecto morientem eiusque passioni respondentem, ut videlicet hoc in se sentiat, quod et in Christo Iesu: cum quanta gloria putas sublimabitur in caelis, et quanto honore dignus habebitur? Socius namque magnae tribulationis erit et socius immensae consolationis.
DISCIPULUS: Scio, Domine, quia non est hominis via eius, nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus ‘suos4. Quamobrem oculos ac manus ad te sursum elevo, piissime Redemptor, devote supplicando, quatenus venerandae passionis tuae imago et similitudo mihi famulo tuo efficaciter imprimatur, et suum in me effectum salubrem iugiter operetur, ad laudem et gloriam nominis tui benedicti. Ceterum,
WT" IW. ZZ" "EN 4 " LA T ut vides, anima mea tota in excessu mentis posita, adhuc stat suspensa, tibi patienti intendens, et audire cupiens finem tam miserandae passionis. Scire insuper cupiens, utrum caro passa ex Divinitatis influxu aliquam tunc senserit alleviationem tanti doloris.
SAPIENTIA: Nota valde de hac interrogatione, quod merito ex intimis te movere debeat ad compassionem. In illa hora, cum mortis supplicium pertuli horrendum, anima verbo perfecte fruebatur; et tamen Divinitas permisit carni agere et pati, quae propria; et quia vires inferiores sibi ipsis relinquebantur, passibiles valde reddebantur.
Attende nunc gloriam totius orbis in cruce suspensum, et miseriis ultra modum angustiatum. Pendebam in patibulo crucis ligno immobiliter- confixus, desolatus et omni adiutorio humano privatus. Sed et Pater meus caelestis me quodammodo reliquisse videbatur, cum non iuvabat, quem iuvare poterat, magnalia opera ostendendo. Vulnera cruenta sanguinem fundebant, oculi mei a fletu caligabant, et omnia viscera mea prae nimio cruciatu contabescebant. Rugiebam a gemitu cordis mei, et non erat, qui respiceret; flebam amare, et non erat, qui lacrimas abstergeret; dolores et livores me oppresserant, et non erat, qui foveret. Orantem maledicej bant, tacentem deridebant, patienter sustinentem ] blasphemabant. Et cum me sic undique dolores mortis
«ircumdedissent, clamavi ad Patrem dicens: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Et tamen voluntas pendentis Filii semper fuit conformis paternae voluntati. Sitivi, et non erat, qui calicem aquae frigidae animae sitienti porrigeret, sed aceto mixto cum felle sitim meam potabant. Attamen licet anima mea prae sitis angustia multum affligeretur, magis tamen fervide salutem humanam sitiebat. Et cum.
omnia, quae scripta erant de me, consummarentur, factus oboediens usque ad mortem, inclinato capite tradidi spiritum. Nec suffecit eis viventem me doloribus affligere, sed et mortuum poenis afficere tentabant. Nam latus meum mucrone dirae lanceae perforabant, ex quo sanguis et aqua exibant, quae corpus mortuum perfundebant. Sicque vita mundi pro mundo exstincta fuit, et sanguine suo pretioso genus humanum redemit, atque veterum piacula peccatorum,pio cruore detersit.
DISCIPULUS: O vere magna et inaestimabilis dilectio caritatis! O maximus et immensus dolor tuae sanctissimae passionis, qua nos miseros orbis conditor redemisti! Utinam nunc dignas laudes tibi exsolvere possem! Utinam omnium hominum, qui sunt super terram vel futuri sunt vel praeterierunt, praerogativis florerem, ut eas in tuo famulatu expenderem! O quis. mihi det sapientiam Salomonis, fortitudinem Samsonis, Absalonis pulchritudinem omniumque principum huius mundi divitias et gloriam atque virtutem, quaterius haec omnia et multo maiora his libere offerrem in obsequium mei Salvatoris, in odorem suavitatis? Sed heu, quid potest facere canis mortuus5 aut quam gratiam praestare potest surdus et; mutus?
SAPIENTIA: Si linguis hominum loquereris et angelorum6, si cunctorum hominum bonis operibus praeditus esses, si omnium sacrarum virginum puritate claresceres, si confessorum atque doctorum praecursor, martyrumque vexillifer exsisteres, sique omnium creaturarum virtutem haberes: rependere vicem tanto Redemptori ex condigno non posses, n.
"mec pro minima quidem sanguinis gutta ex amore. pro te effusa.
DISCIPULUS: Quid igitur retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi7? O mi Deus, doce, quaeso, famulum tuum, qualiter saltem ex gratia placere possit, qui ex infirmitate ac parvitate operum suorum deficit. / ’
SAPIENTIA: Memoriam passionis meae semper debes in corde tuo habere, et omnes tribulationes et adversitates, quas pateris, ad ipsam referre, ipsiusquesimilitudinem, quantum possibile est, induere debes. Item cum ex occulta dispensatione tibi consolationem internam subtraho, et te desolatum relinquo, debes ad instar veri crucifixi non aliunde consolationem quaerere, sed patienter exspectare et sursum ad Patrem, qui in caelis est, respectum- habere, teipsum deserendo et omnem cogitatum tuum in ipsum iactando. Tunc absque dubio, quanto fuerit maior hominis exterioris pressura et desertio hominis interioris cum voluntate Deo unita: tanto similior eris crucifixo et acceptior Patri peramando; quia revera hoc est punctum adversitatis, per quod milites probatissimi in acie Christi constituti strictissime examinantur. Post concupiscentias tuas non abeas, sed eas viriliter frangas: tunc felle amaritudinis cum dilecto tuo potaberis. Omnium hominum salutem sitias. Superioribus tuis oboedientiam devotam exhibeas. Omnia opera tua ad virtutum perfectionem et debitam perducere contendas consummationem. Item omnia infortunia et cuncta tristabilia clementiae Dei debes committere, et sic te libere in omni facto tenere, quasi homo, qui in procinctu migraturus est de hoc mundo. Refugium quoque continuum in vulnere vid Fou T SM (26 URINE RE ELIT LOU QI A ANT REC PaT US ria oSA PAA We AAS lateris mei debes quaerere tamquam columba in foraminibus petrae (1); quia in hoc loco semper invenies copiosissimam peccatorum remissionem, gratiarum plenitudinem, et a cunctis malis imminentibus securam protectionem.
DISCIPULUS: Unam adhuc petitiunculam de hac materia dulcissimae passionis tuae porrigo, de hoc videlicet, quod tam breviter tangens pertransisti: qualiter scilicet se habuerit mater illa veneranda Genitrix tua fidelissima, quando iuxta crucem stetit et Filium suum dilectum coram oculis suis suspensum conspexit.
SAPIENTIA: De hoc licentiatus ipsam adeas, et eius ab ore hoc, quod vis, diligentius inquiras!
Footnotes
Chapter 16 of 25