Skip to the text

7. Quod divina Sapientia amabilis sit pariter et terribilis

Alio quodam tempore, cum sol esset sub nubilo, qui prius admodum clare refulserat, et gelu noctis ridentibus flosculis silentium imposuisset, procellisque tonantibus navicula in medio maris iactareiur fluctibus1, timor et tremor, inquit discipulus, venerunt super me, et contexerunt me tenebrae. Sedebam solitarius, coepique recogitare omnes annos meos in amaritudine animae meae2. Quodam igitur modo ineffabili, oculo intellectuali proposita fuit visio illa prophetica3, in qua legitur, quod throni positi sunt, et antiquus dierum sedit; vestimentum eius quasi nix candidum, et capilli capitis eius quasi lana munda. Thronus eius flammae ignis accensus. Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius, et ex ore eius gladius ex utraque parte acutus procedebat4. Stupefactus igitur et nimio terrore percussus, inhorruerunt omnes pili carnis meae5. Omnia namque peccata mea et delicta iuventutis meae a parvo usque ad magnum, cunctis cernentibus coram me aperte videbam. Cogentibus autem nuntiis et festinantibus, moerentem ac dolentem ante iratum iudicem perduxerunt.

Cum vero rex in imperatoria maiestate sedens, faciem elevasset, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, corrui, et ad terram usque prolapsus pde edge Sur LIA EE M PA ETRAS rA n caput invalidum super brachium;prout potui reclinavi. Cumque ad horam nimio timore correptus tacuissem, tandem ad meipsum rediens, cum gemitu multo haec intra me dicebam: Vae vae ambulantibus post concupiscentias cordis sui! Vae omnibus operantibus iniquitatem; quia si cognovissent futuram eis paratam poenam, atque strictam irati iudicis sententiam contra ipsos proferendam, et quomodo decrevit hic incipere a sanctuario suo6: utique melius sibi a peccatis caverent. Quin potius omnem poenam temporalem sustinerent, quam oculos iudicis huius offenderent.

Heu Dominator Domine, quam terribilis est facies tua nimis, quam procellosa et acutissima verba tua! Totus tremo ad tantam indignationem. O visio horribilis et metuenda nimis, et summa cum diligentia praecavenda! Rogo et obnixe te flagito, rex omnipotens, per tuam immensam bonitatem, tuere me, quaeso, ab hac visione horrenda! Fac mihi hoc in tempore quidquid tibi placuerit! .Impone leges, adauge tribulationes, adversitates multiplica, infirmitates centuplica! Quidquid tibi placuerit, libentissime feram, hoc solum supplicans, ut a facie furoris tui parcere mihi digneris. Siquidem tantus est mihi timor Domini, ut etiam cum solum levis suspicio occurrerit, quod .culpis meis exigentibus faciem tuam paulisper avertas a me, et quod te iudicem meum offenderim, ut omnino quiescere non valeam, sed totus prae dolore et moerore in memetipso contabescam. Et quomodo possem sustinere illam terrificam faciem plenam ira et indignatione?

Vae miseris et obduratis peccatoribus! Vae infernalibus et damnatis animabus, ac perversis spiritibus, qui hanc faciem furibundam in sua terribili disposi-

1 i 1 k j p

SPEI NM S MESE PAS UI CN illud horrendum tonitruum: Ite, maledicti, in ignem aeternum! O maledictum aeternum! O opprobrium sempiternum, quod nunquam delebitur7. Quis cogitare sufficiat diem istam tremendam? Denique tam intolerabilis est paternae faciei tuae ad emendandum, non ad perdendum filios tuos severitas stupenda, ut inferno similis esse videatur. Quis ergo tuam faciem terribilem. omni spe privatam videre poterit? Suadeo proinde omnibus hominibus maxime peccatoribus, ne se silentio. tuo usquequaque committant. Taces etenim et te peccata videre dissimulas. Cum vero arripuerit iudicium manus tua, reddis ultionem hostibus tuis, et his, qui oderunt te, retribuis (2. Quomodo quaeso, o piissima bonitas, verum esse poterit te esse amabilem, cum sis tam terribilis? ;

SAPIENTIA: Terribilis quidem sum peccatoribus, amabilis autem iustis ac me diligentibus. Ego Deus, qui non mutor8; secundum tamen qualitatem et diversitatem me aspicientium dissimilis videbor. Electos meos in hoc mundo timorem pariter et amorem iugiter habere expedit, ut et timor semper animam sollicitans a noxiis retrahat excessibus, et amor laetificans erigat ad superna.

tione, absque omni spe gratiae visuri sunt, auditurique

Footnotes

  1. Matth. 14, 24. ↩

  2. Is. 38, 15. ↩

  3. Dan. 7, 9. ↩

  4. Apoc. 1, 16. ↩

  5. Iob 4, 15. ↩

  6. Ezech. 9, 6. ↩

  7. Ier. 20, 11. ↩

  8. Mal. 3, 6. ↩

Chapter 8 of 25