Skip to the text

10. De cruciatibus infernalibus

Actum est autem post haec, et ecce discipulus coepit cogitare dies antiquos, et annos aeternos in mente habere. Cumque profunde se recolligeret, et a sensibilibus, prout potuit, intellectum abstraxisset, apparuit in visione fidei oculis a longe quasi quaedam regio umbrosa, ignota et multum terribilis. Cumque tremefactus, quidnam hoc esset, inquireret, respon- sum est: Regio haec, ut vides, distincta, locus est poenarum futurarum, quem diversae animae post egressum a corpore pro diversitate culparum in poenam sortiuntur, quaedam ad ipsarum purgationem, quaedam vero ad aeternam damnationem. Et prout sibi ea tunc demonstrata fuerunt. Haec autem et his similia, tam horrenda et immania fuerunt tormentorum genera, ut nulla sufficeret haec lingua narrare, aut nullus sensus mortalium posset ea plene aestimare. Cum autem ad se redisset, et quasi de alio mundo, ut sibi videbatur, ex motiva visionis praesentia venisset, prae nimio timore et horrore velut homo semivivus aliquamdiu iacens in seipso contabuit. Quaedam autem ex his solum fidei communibus oculis conspexit.

Respexit igitur: Et ecce de praedictis locis foetor intolerabilis exoriebatur. Mallei resonantes audie- bantur, tenebrae profundissimae densabantur, et videbantur ibi facies daemonum horribiles. Ibi erat planctus et gemitus, et alternantia mala impios sine pietate discerpebant. Ab aquis nivium transibant ad calorem nimium1. Considerabat inter haec aequitatem et magnitudinem iudiciorum Dei, et inter cordis se prementes angustias ac sudoris guttas, quae ipsum ex horrore visionis penetraverant, advertebat, quoniam, per quae peccaverat quis, per haec et torquebatur.

Unde et in illis, qui in vita sua insensate et iniuste vixerant, per haec, quae coluerant, tormenta recipiebant. Raptores namque et praedones ac eorum complices, et hi, qui pauperes et amicos Dei, dum adhuc viverent, spoliaverant vel per exactiones indebite afflixerant, ad patibula quaedam infernalia, supra humanam aestimationem poenalia, rapti violenter suspendebantur et ibidem torquebantur; nec tamen moriebantur, sed modo indicibili cruciabantur. Nonnulli etiam, qui sub habitu agnino mentem occultaverant leoninam, qui velut canes rabidi servos Dei per maledicta et opprobria aut verba turbativa molestaverant, et confratres suos iniqua persecutione laeserant, ibidem a canibus infernalibus amarissimis morsibus corrodebantur. Ibi superbi sepultura asini in inferno despective sepeliebantur2, et tamquam cadavera putrida ignita proiecti3, opprobrio sempiterno, quod nunquam delebitur, addicebantur. Et pro gloria temporali et mentis elatione, qua ceteros inflati praeire ambiebant, tanta poenarum mole ac pondere premebantur, quantum aliquis premi posset, qui maximam turrim super se haberet. Bibuli vero et crapulosi et qui ventri suo

Sservierant, velut lupi famelici fame incredibili ac siti intolerabili affligebantur: Cupientes guttam minimam aquae frigidae pro refrigerio linguae suae flammarum incendio adustae recipere, et nemo illis dabat4. Sed et daemones teterrimi cum situlis ardentibus iuxta eos stabant et potum quendam sulphureum plumbo liquefacto similem, nimio calore aestuantem, per os eorum in ventrem pertusum fortiter infundebant. Luxuriosi quoque et qui in deliciis carnem suam enutrierant et in obstinatione sua perduraverant, a serpentibus devorabantur, a. bufonibus ignitis aculeis usque ad viscera torquebantur. Qui carnali ac terreno amori dediti fuerant utriusque sexus, terram infernalem prae dolore mordebant, quoniam eos daemones nimium affligebant. Nam spicula ignea habentes, et aestu vehementissimo eos insequentes, vulneribus saevissimis repleverunt. Sed et socias in culpa socias habuerunt in poena. Supra modum autem cupidi et avari ac quaestuarii male torquebantur. Nam in foveis metallis bullientibus plenis balneabantur, et exsilire cupientes absque misericordia reimpingebantur.

Iudicium durissimum his, qui praeerant, fiebat. Fortioribus autem fortior instabat cruciatio. Et potentes ibi potenter tormenta patiebantur5. O quis dicere queat, quantum ibi iudices impii, rectores | iniqui, clerici turpis lucri cupidi, monachi lascivi, laici violenti, mulieres procaces, saltatrices et am- bitiosae et diversi quique falsi Christiani poenalitatis habuere! Et quam miserabiles rugitus et clamores lamentabiles dabant, ita ut sola visionis huius afflictio omnem poenam mundi quodammodo excedere videretur. Nam et multitudo ursorum infernalium et audaces leones et novi generis animalia ira plena, ignotaeque bestiae vaporem igneum spirantes, odorem fumi proferentes, et horrendas ab oculis scintillas emittentes6, morsu amarissimo eos dilaniaverunt. Tandem multi ex his in puteum abyssi, de quo fumus horribilis et foetor intolerabilis exibat, proiciebantur. Aspectus eorum velut ferrum candens in modum favillarum exardebat. Et a daemonibus reimpingebantür. Commanducantes linguas suas prae dolore et blasphemabant Deum caeli prae doloribus suis et vulneribus; ef non egerunt poenitentiam ex operibus suis7. Vinculis tenebrarum et longae noctis compediti in obscuro ac tenebroso oblivionis velamento tenebantur. Sonitus descendens perturbabat eos, et personae tristes apparentes pavorem eis incutiebant. Nec siderum limpidae flammae illuminare poterant noctem illam horrendam. Una enim catena tenebrarum omnes colligati erant. Omnis orbis terrarum limpido | illuminabatur lumine, solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum. Ipsi autem sibi erant graviores tenebris8. Et fumus tormentorum ipsorum ascensurus est in saecula saeculorum9. ^

Post haec vox quaedam desuper quasi tonitruum audiebatur, quae insultando et quasi exprobrando dicebat: Ubi sunt nunc hi, qui ab initio a diebus antiquis mundo huic toto servierunt desiderio, qui voluptuose viventes variis se desideriis subdiderunt? Eia quid prosunt illis nunc omnia, quae tamquam umbra velociter pertransierunt? Quam brevis delectatio tam longam restim post se trahit aeternae miseriae. O stulti et vecordes, ubi nunc verba illa,. quae cum laetitia tanta et cordis tripudio dicere solebatis: Venite et fruamur bonis, quae sunt, et utamur

NN TAIN EMPTUM vor X D v "VE -— creatura tamquam in iuventute celeriter10? Quid iuvant nunc dulcia universa, quibus tam celeriter perfruiti estis? Siquidem nunc a contrario plangere vobis convenit, et plangendo exclamare ac dicere: Vae, vae nobis, iam nunc et in aeternum! Vae, quia nati sumus nec ultra mori valemus! Vae, quia male torquemur nec a tormentis unquam liberabimur.

O quis est, qui ista recogitet supplicia, et haec nostra ad cor ponat tormenta? Haec enim talia sunt, ut quidquid in mundo horribile excogitari posset, his comparari in crudelitate non valeret. O quam felix incoinquinatus, qui post gaudia huius mundi non abiit, qui ron respexit in vanitates et insanias falsas11. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter electos sors illorum est. Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol intelligentiae non est ortus nobis. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles; viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia? Aut quid divitiarum iactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tamquam umbra (3).

Transiit quod temporale fuit; sed proh dolor nunc remansit quod in aeternum manebit. O aeternum nunquam finem habiturum, perpetuum mortis sup-. plicium! O finis sine fine, mors gravior omni morte, semper mori et tamen mori non posse! O mi pater dilecte, qui me in hunc mundum genuisti, o dulcis mater, quae maternis uberibus me lactasti, o vos omnes amici mei et socii dilecti, valete nunc viscera mea, quia adest hora illa separationis amarissimae, quae amarior est omni morte! Vale tellus! Valete socii, quos tam benigno favore colui! En ducimur ad horrendum infernale suspendium, ad supplicium trahimur metuendum, nunquam vos de cetero cum gaudio visuri. O lacrimae incessanter profluite! Oculi plorate, et omnia viscera mea ululate super hac infelici separatione, quae est a summo bono, a facie illa gloriosa et iucunda, et a consortio angelico, nec non illo felicissimo electorum numero, ponendique.ad illam miseram et maledictam ac crudelem damnatorum turbam sine fine cruciandam. O manuum complosus sonitus, o cordium multorum intimi gemitus, o stridor dentium, et fremitus spirituum immensus, o ploratus et ululatus multus, o in aeternum permansurus clamor, qui semper durabit et nunquam finem habebit, qui semper renovabitur et nunquam exaudietur! Oculi nostri miseri nunquam aliud videbunt nisi miseriam; aures nihil aliud nisi vae vae audient atque tristitiam. O pia corda, istud interminabile et crudele aeternum respicite, lugete et flete!

O montes, cadife super nos, colles, operite nos12. Quem sustinetis?- Quem exspectatis? Abscondite nos a facie illa terribili furoris Domini, a vultu irae gloriae Dei. Heu, heu! Cur non haec maxima futura nobis mala praevenimus, cum robur affuit, cum tempus aderat opportunum? Utinam et de toto tempore illo inutiliter expenso superesset nobis vel una horula tantae poenae in remedium concessa. Sed heu sententiante divina iustitia, praeclusa est nobis salutis via, negata misericordia, spes omnis ablata. O dolores et miseriae et in aeternum permansurae angustiae in terra hac oblivionis, ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat!13.

Quid plura? Nos miseri et miserabiles tantum af- fligimur et dolemus de illo vae aeterno, ut qualiscunque terminus excogitatus dummodo finitus, esset nobis solatiosus. Unde posito per impossibile, quod esset aliquis lapis molaris adeo magnus, quod ubique circumferentiam caeli contingeret, et quod aliqua avicula minimae quantitatis post centum milia annorum veniens, de lapide praedicto solummodo tantum per rostrum suum avelleret, quantum est decima pars milii, et iterum post centum milia annorum curricula sicut prius, scilicet unam particulam de decem, et sic per singulas partes, ita quod in decies centenis milibus annis non plus diminueretur quantitas lapidis nisi quantum habet in magnitudine granum unius milii, en proh dolor nos miseri multum grati essemus, quod post talem longam et plenam consumptionem totius lapidis finem haberet sententia nostrae aeternae damnationis. Sed heu, haec eadem consolatio miseris a divina iustitia penitus est negata. Hucusque miserorum verba damnatorum. Taliter igitur, o fili, flagellabuntur, qui hic a flagellis filiorum excipiuntur.

DISCIPULUS: O iudex tremende, ecce nunc anima mea ex hac quoque visione horribili territa et prostrata est, et genua dissoluta, ut vix subsistere possim. O Deus meus adiutor meus, o mi Deus, averte, obsecro, furorem tuum a me! Absit a me haec aeternae damnationis sententia formidolosa. Quodsi adversa sustinere me oportet, fiat voluntas tua hic in me. Huius a me licentiam plenissimam habeto, nec querulosum discipulum de cetero in me habebis. Hoc solum facias, ut me a te in aeternum separari non permittas.

Footnotes

  1. Iob 24, 19. —— ↩

  2. Ier. 22, 19. : ↩

  3. Sap. 17, 2-5; 17, 19-20. ↩

  4. Luc. 15, 16. ↩

  5. Sap. 6,6; 7, 9. ↩

  6. Sap. 11, 18-19. ↩

  7. Apoc. 16, 10-11. ↩

  8. Sap. 5, 4-9. ↩

  9. Apoc. 14, 11. ↩

  10. Sap. 2, 6. ↩

  11. Psal. 39, 5. ↩

  12. Os. 10, 8. ↩

  13. Iob 10, 22. ↩

Chapter 11 of 25